<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><group><text n="Sul."><body><p><milestone n="45" unit="section" /></p><p><reg>mihi</reg> cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? 
per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? 
quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam<note place="unspecified" anchored="yes">et tam <hi rend="italics">Garatoni</hi>: etiam <hi rend="italics">Ta</hi>: et <hi rend="italics">cett.</hi></note> crudelis 
insidias rei publicae<note place="unspecified" anchored="yes">rei p. <hi rend="italics">T<foreign lang="greek">π</foreign></hi>: in rem p. <hi rend="italics">cett.</hi> me ... consule <hi rend="italics">Ta</hi>: me ... consulem <hi rend="italics">cett.</hi></note> factas et me potissimum consule constitutas<note place="unspecified" anchored="yes">constitutas <hi rend="italics">E</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> 
putarem? <reg>quod</reg> si iam essem oblitus severitatis et 
constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis 
causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent<note place="unspecified" anchored="yes">possint <foreign lang="greek">πς</foreign></note>, 
ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario 
meo posse superari?

</p></body></text></group></text></TEI.2>