<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text lang="la"><body><div1 type="life" n="aug." org="uniform" sample="complete"><div2 type="chapter" n="73" org="uniform" sample="complete"><milestone n="1" unit="section" /><p>instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet
etiam nunc residuis lectis atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint. ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. ueste non
temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore
et filia neptibusque confecta; togis neque restrictis
neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis
altiusculis, ut procerior quam erat uideretur. et forensia autem et calceos numquam non intra cubiculum
habuit ad subitos repentinosque casus parata.</p></div2></div1></body></text></TEI.2>