<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text lang="la"><body><div1 type="life" n="jul." org="uniform" sample="complete"><div2 type="chapter" n="49" org="uniform" sample="complete"><milestone n="1" unit="section" />
<p>Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui
Licini notissimos uersus:</p>
<l>Bithynia quicquid</l>
<l>et p<del status="unremarkable">r</del>edicator Caesaris umquam habuit.
praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in
quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam
interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum
Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt.
</l></div2></div1></body></text></TEI.2>