<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text lang="la"><body><div1 type="book" n="8" org="uniform" sample="complete"><div2 type="chapter" n="6" org="uniform" sample="complete"><div3 type="section" n="2" org="uniform" sample="complete"><p>Ita in medio ponentur fistulae in omnes lacus et salientes, ex altero in
balneas †vectigal quotannis populo praestent, ex quibus
tertio in domus privatas, ne desit in publico, non enim
poterint avertere, cum habuerint a capitibus proprias ductiones. haec autem quare divisa constituerim, hae sunt
causae, uti qui privatim ducent in domos vectigalibus tueantur per publicanos aquarum ductus.
</p></div3></div2></div1></body></text></TEI.2>