<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text lang="la"><body><div1 type="book" n="2" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="121" unit="section" />
Qua re illam partem superiorem, quoniam semel
ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque
conficiam—quantum consequar, vos iudicabitis—quibus ex
locis ad eas tris res, quae ad fidem faciendam solae valent,
ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et
moveantur; <del status="unremarkable">haec sunt enim tria.</del> Ea vero quem ad
modum inlustrentur, praesto est, qui omnis docere possit,
qui hoc primus in nostros mores induxit, qui maxime auxit,
qui solus effecit. 
</p></div1></body></text></TEI.2>