<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text lang="la"><body><div1 type="book" n="2" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="249" unit="section" />
Sed hoc eisdem verbis; ex eisdem
<del status="unremarkable">autem</del> locis <del status="unremarkable">nascuntur</del> omnia. Nam quod Sp. Carvilio
graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et
ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater
dixit "quin prodis, mi Spuri? quotienscumque gradum
facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," praeclarum
et grave est: quod Calvino Glaucia claudicanti "ubi
est vetus illud: num claudicat? at hic clodicat"! hoc ridiculum
est; et utrumque ex eo, quod in claudicatione animad-
verti potuit, est ductum. "Quid hoc Navio ignavius?"
severe Scipio; at in male olentem "video me a te circumveniri"
subridicule Philippus; at utrumque genus continet
verbi ad litteram immutati similitudo. 
</p></div1></body></text></TEI.2>