<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text lang="la"><body><div1 type="book" n="2" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="25" unit="section" />
Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos,
qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non
modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret.
Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere
solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque
a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri
plus fortasse quam ipse; de quo etiam scripsit "Persium
non curo legere,"—hic fuit enim, ut noramus, omnium fere
nostrorum hominum doctissimus—"Laelium Decumum
volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum,
sed nihil ad Persium; sic ego, si iam mihi disputandum sit
de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed
multo minus apud vos; malo enim non intellegi orationem
meam quam reprehendi.'
</p></div1></body></text></TEI.2>