<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text lang="la" n="Liv."><body><div1 type="book" n="5" org="uniform" sample="complete"><p><milestone unit="chapter" n="41" />

<milestone unit="section" n="1" />Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum domos regressi aduentum hostium obstinato ad mortem animo exspectabant.

<milestone unit="section" n="2" />qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque aut uirtutis insignibus morerentur, quae augustissima uestis est tensas ducentibus triumphantibusue, ea uestiti medio aedium eburneis sellis sedere.

<milestone unit="section" n="3" />sunt qui <persName n="2"><foreName full="yes">M.</foreName> <surname full="yes">Folio</surname></persName> pontifice maximo praefante carmen deuouisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.

<milestone unit="section" n="4" /><pb id="p.5063" n="proelio nec tu" />Galli et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam certauerant proelio nec tum impetu aut ui capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum perueniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.

<milestone unit="section" n="5" />inde, modico relicto praesidio ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam uacuis occursu hominum uiis, pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt, pars ultima, uelut ea demum intacta et referta praeda, petunt;

<milestone unit="section" n="6" />inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis uagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant;

<milestone unit="section" n="7" />ubi eos, plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum, maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa inuadendi;

<milestone unit="section" n="8" />adeo haud secus quam uenerabundi intuebantur in aedium uestibulis sedentes uiros, praeter ornatum habitumque humano augustiorem, maiestate etiam quam uoltus grauitasque oris prae se ferebat simillimos dis.

<milestone unit="section" n="9" />ad eos uelut simulacra uersi cum starent, <persName n="2"><foreName full="yes">M.</foreName> <surname full="yes">Papirius</surname></persName>, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram mouisse, atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos;

<milestone unit="section" n="10" />post principium caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes. </p><p /></div1></body></text></TEI.2>