<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="40" org="uniform" sample="complete"><p><milestone unit="chapter" n="18" />
<milestone unit="section" n="1" />comitia consulibus rogandis fuere: creati P.

Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus.  <milestone unit="section" n="2" /> praetores
inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius

Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius.  <milestone unit="section" n="3" /> his inito magistratu provinciae ita sorte evenerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni
Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia,

L. Duronio Apulia;  <milestone unit="section" n="4" /> et Histri adiecti, quod Tarentini
Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse. eadem Massilienses

de Ligurum navibus querebantur.  <milestone unit="section" n="5" /> exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia
ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et
quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti

equites.  <milestone unit="section" n="6" /> in Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus


<pb id="p.76" />



imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in
supplementum   <corr sic="decretl">decreta</corr> tria milia civium Romanorulm
ducenti equites, et socium  Latini nominis sex milia

peditum, trecenti equites.  <milestone unit="section" n="7" /> nec rei navalis cura omissa.
duumviros in <corr sic="earn">eam</corr> rem consules creare iussi, per quos
naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis, qui servitutem servissent, complerentur, ingenui

tantum ut iis praeessent.  <milestone unit="section" n="8" /> inter duumviros ita divisa
tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium
iis Minervae velut cardo in medio esset; alter <hi rend="italics">inde</hi>
dextram partem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium tueretur.</p>

<p>
</p></div1></body></text></TEI.2>