<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text n="cic. rep."><body><div1 type="book" n="2" org="uniform" sample="complete"><milestone unit="section" n="33" />
<p><gap /> <hi rend="italic">neque</hi> enim serpit, sed volat in optimum 
statum instituto tuo sermone res publica. <note type="sp" place="inline" anchored="yes">S.</note> Post eum 
Numae Pompilii nepos ex filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem 
curiatam tulit. Qui cum Latinos bello devicisset, adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat, 
divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas 
ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit. Atque ita cum tres et viginti regnavisset annos, est mortuus. Tum Laelius: Laudandus 

etiam iste rex; sed obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem. <note type="sp" place="inline" anchored="yes">S.</note> Ita est, inquit; sed temporum illorum tantum fere regum inlustrata sunt nomina. 
</p>
<milestone unit="chapter" n="19" /></div1></body></text></TEI.2>