<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><group><text n="Amic"><body><p><milestone unit="section" n="8" />SCAEVOLA. Quaerunt quidem, C. Laeli, multum,

<pb id="p.116" />

ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod
animum adverti, te dolorem quem acceperis cum
summi viri tum amicissimi morte ferre moderate;
nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae: quod autem Nonis in collegio nostro
non affuisses, valetudinem respondeo causam, non
maestitiam fuisse.</p>
<p>LAELIUS. Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec
enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum
valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo
casu arbitror hoc constanti homini posse contingere,
ut ulla intermissio fiat offici.</p></body></text></group></text></TEI.2>