<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text lang="la"><body><div1 type="book" n="14" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="90" org="uniform" sample="complete"><p><milestone unit="section" n="22" />Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit. Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere. " Receptas," inquit, "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit,                          <pb id="v2.p.412" /> et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat. Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit. </p>

<p>

</p></div2></div1></body></text></TEI.2>