<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><group><text lang="la" n="Cat."><body><p><milestone unit="chapter" n="6" />
<milestone unit="section" n="1" />Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
<milestone unit="section" n="2" />hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: &lt;ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat&gt;.
<milestone unit="section" n="3" />sed postquam res eorum civibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est.
<milestone unit="section" n="4" />igitur reges populique finitumi bello temptare, <pb id="p.7" /> pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
<milestone unit="section" n="5" />at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
<milestone unit="section" n="6" />imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur.
<milestone unit="section" n="7" />post ubi regium imperium quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.</p>
<p>
</p></body></text></group></text></TEI.2>