<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="3" org="uniform" sample="complete"><div2 type="chapter" n="2" org="uniform" sample="complete"><p><milestone unit="section" n="14" /> ideo inter uberrimas vites numeratur. Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.<note target="n.v.1.p.240.3" place="unspecified" anchored="yes" />Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae <note target="n.v.1.p.240.4" place="unspecified" anchored="yes" />nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt.
</p></div2></div1></body></text></TEI.2>