<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="3" org="uniform" sample="complete"><div2 type="poem" n="2" org="uniform" sample="complete"><p><milestone unit="section" n="2" />his adicitur quod, cum inveneris civitatem non minus civica simultate quam barbarica incursione vacuatam, pacem omnibus suadens caritatem illis, illos patriae reddidisti. quibus tuo monitu non minus in unum consilium quam in unum oppidum revertentibus muri tibi debent plebem
<pb id="v.2.p.10" />
reductam, plebs reducta concordiam, quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant; et, quae gloria tua maxima est, minime falluntur. 
</p></div2></div1></body></text></TEI.2>