<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text id="phi1038.phi001.perseus-lat1"><body><div1 type="book" n="3" org="uniform" sample="complete"><div2 type="chapter" n="2(ext)" org="uniform" sample="complete"><div3 type="section" n="1" org="uniform" sample="complete">
<p>Ille quoque ex pluribus corporibus in 
unum magna cum admiratione Calibus cruor
confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus
Campanam perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum 
capitali supplicio adficiendo uindicaret litterisque a 
senatu acceptis finem poenae eorum statuere
cogeretur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit 
et quam potuit clara uoce 'quoniam' inquit, 'Fului, 
tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, 
quid cessas in me cruentam securem destringere, ut 
gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam ipse 
es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde <del status="unremarkable">dicente</del> 
libenter id se fuisse facturum, nisi senatus
uoluntate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui 
nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis 
quidem tuis gratum, animo uero tuo maius opus 
edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis 
gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, 
qui suorum ac sua caede testari uoluit se Fuluii 
crudelitatem suggillare quam senatus misericordia 
uti maluisse? 
</p></div3></div2></div1></body></text></TEI.2>