<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text id="phi1038.phi001.perseus-lat1"><body><div1 type="book" n="5" org="uniform" sample="complete"><div2 type="chapter" n="2" org="uniform" sample="complete"><div3 type="section" n="10" org="uniform" sample="complete">
<p>Sit aliquis in summo splendore etiam
sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti 
et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam 
exercebant cum rerum suarum usum tum
ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re 
publica dimicantes occiderant, perseuerantique
postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus
sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum 
laudem † adiecta lege condicio auget magis quam 
extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt 
nulli alii rei quam quaestui uiuentes.</p>
<p>Pace cinerum suorum reges gentium exterarum 
secundum hunc tam contemptum gregem referri se 
patientur, qui aut non adtingendus aut <del status="unremarkable">non</del> in
ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus 
fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi 
memoria non intercidat, licet separatum locum
obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur. <pb /> 
</p></div3></div2></div1></body></text></TEI.2>