next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Panegyris

Crédo egó miserám

fuísse Penelopam,

sorór, suo ex animo,

quae tám diu vidua

5viró suo caruit;

nam nós eius ánimum

de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt,

quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est,

sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper.

Soror

10Nostrum ófficium

nos fácere aequomst,

neque id mágis facimus

quam nós monet píetas.

sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum

15loquí de re viri.

Pan.
Salvéne, amabo?

Sor.

Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior,

patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus

civíbus ex omnibus probús perhibetur,

eúm nunc improbi viri ófficio uti,

20virís qui tantas apséntibus nóstris

facit íniurias immérito

nosque áb eis abducére volt.

haec rés vitae me, sóror, saturant,

haec míhi dividiae et sénio sunt.

Pan.

25Ne lácruma, soror, neu túo id animo

fac quod tíbi tuos pater faceré minatur:

spes ést eum melius fácturum.

novi égo illum: ioculo istaec dicit,

neque illé sibi mereat Pérsarum

30montís, qui esse aurei pérhibentur,

ut istúc faciat quod metuis.

tamen faciat, minime irasci

decet, néque id immerito evéniet.

nam víri nostri domo ut ábierunt,

35hic tértius annus.

Sor.
Ita út memoras.

Pan.

Quom ipsi ínterea vivánt, valeant,

ubi sínt, quid agant, ecquíd agant,

neque párticipant nos, néque redeunt.

Sor.

An id dóles, soror, quia illi suom ófficium

40non cólunt, quom tu tuom fácis?

Pan.
Ita pol.

Sor.

Tace sís, cave sis audíam ego istuc

posthác ex te.

Pan.
Nam quíd iam?

Sor.

Quia pól meo animo omnis sápientis

suom offícium aequom est colere ét facere.

45quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior,

moneo, út tuom memineris ófficium:

etsi ílli improbi sint átque aliter

nobís faciant quam aequómst, tam pol

ne quíd magis simus ... omnibus obníxe opibus

50nostrum ófficium meminísse decet.

Pan.

Placet; táceo.

Sor.
At memineris fácito.


Pan.
Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri,

neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit;

nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.

55et me quidem haec condicio nunc non paenitet,

neque est cur non studeam has nuptias mutarier;

verum postremo in patris potestate est situm:

faciendum id nobis quod parentes imperant.

Sor.

Scio, atque in cogitando maerore augeor,

60nam propemodum iam ostendit suam sententiam.

Pan.

Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.


Antipho

Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom

nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust.

vos meministis quot kalendis petere demensum cibum:

qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus?

5iam quidem in súo quicqué loco nisi erit mihi situm supellectilis,

quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.

non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues.

facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum.

iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo;

10siquis me quaéret, inde vocátote aliqui; aut iam egomet hic ero.

Sor.

Quid agimus, soror, si óffirmabit pater adversum nos?

Pan.
Pati

nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest.

exorando, haud adversando sumendam operam censeo:

gratiam per si petimus, spero áb eo impetrassere;

15adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus,

neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo,

verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest.

Ant.

Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor:

utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum,

20quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim

eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter,

an minaciter. scio litis fore, ego meas novi optume.

si manere hic sese malint potius quam alio nubere.

non faciam. quid mi ópust decurso aetatis spatio cum meis

25gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror?

minime, nolo turbas, séd hoc mihi optumum factu arbitror:

sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.

perplexabilitér earum hodie perpavefaciam pectora;

post id agam igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam.

30multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris.

Sor.

Certo enim míhi paternae vocis sonitus auris accidit.

Pan.

Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum.

Sor.

Salve, mi pater.

Ant.
Et vos ambae. ílico agite assidite.

Sor.

Osculum

Ant.
Sat est ósculi mihi vostri.

Pan.
Quí, amabo, pater?

Ant.

35Quia ita meae animae salsura evenit.

Sor.
Asside hic, pater.

Ant.

Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.

Pan.

Mane pulvinum.

Ant.
Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.

Sor.

Sine, pater.

Ant.
Quid opust?

Pan.
Opust.

Ant.
Mórem tibi geram. atque hoc est satis.

Sor.

Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.

40quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater,

viros nostros, quibus voluisti ésse nos matres familias.

Ant.

Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros

proinde habetis quasi praesentes sint.

Sor.
Pudicitiast, pater,

eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.

Ant.

45Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus?

Pan.

Nullus praeter nosque teque.

Ant.
Vostrum animum adhiberi volo;

nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,

discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus,

quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.

Sor.

50Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?

Ant.

Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.

Sor.

Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,

quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.

Ant.

At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore.

Sor.
Edepol pater,

55scio ut oportet esse: si sintita ut ego aequom censeo.

A.

Volo scire ergo, ut aequom censes.

S.
Vt, per urbem quom ambulent,

omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.

Ant.

Dic vicissim nunciam tu.

Pan.
Quid vis tibi dicam, pater?

Ant.

Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?

Pan.

60Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.


Ant.
Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior,

virginemne an viduam habere?

Sor.
Quanta méa sapientiast,

ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.

Ant.

Qui potest mulier vitare vitiis?

Sor.
Vt cottidie

65pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.

Ant.

Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma?

Pan.

Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,

et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.

Ant.

Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.

70sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:

mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.

Sor.

At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.

nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit,

aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.

Ant.

75Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?

Sor.

Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.

idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:


Ant.
Vosne latrones et mendicos homines magni penditis?

Sor.

non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.

Ant.

80Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium?

quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?

Pan.

Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.

hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.

Ant.

Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?

Pan.

85Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.

Ant.

Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.

Pan.

Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.

Ant.

Curate igitur familiarem rem ut potestis.

Pan.
Optume,

nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.

90nunc, soror, abeamus intro.

Sor.
Ímmo intervisam domum.

si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.—

Pan.

Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.

eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,

tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,

95si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.

nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;

sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi.—


Gelasimvs

Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,

nam postquam natus sum, satur numquam fui.

neque quisquam melius referet matri gratiam

quam egó meae matri refero ínvitissimus.

5neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.

nam illa me in alvo menses gestavit decem,

at ego illam in alvo gesto plus annos decem.

atque illa puerum me gestavit parvolum,

quo minus laboris cepisse illam existumo:

10ego non pauxillulam in utero gesto famem,

verum hercle multo maximam et gravissimam;

uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, †

sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.

atque auditavi saepe hoc volgo dicier,

15solere elephantum gravidam perpetuos decem

esse annos; eius ex sémine haec certost fames,

nam iam complures annos utero haeret meo.

nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,

venalis ego sum cum ornamentis omnibus;

20inanimentis explementum quaerito.

Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,

quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. †

propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,

eo quía paupertas fecit ridiculus forem;

25nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.

per annónam caram dixit me natum pater:

propterea, credo, nunc essurio ácrius.

sed generi nostro haec redditast benignitas:

nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.

30oratio una interiit hominum pessume,

atque optuma hercle meo animo et scitissuma,

qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face,

promitte vero, ne gravare. est commodum?

volo inquam fieri, non amittam quin eas.”

35nunc reppererunt iam ei verbo vicarium

(nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):

vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.’

ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim,

ni vere perierit, si cenassit domi.

40haec verba subigunt uti mores barbaros

discam atque ut faciam praeconis compendium

itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.

Crocotivm

Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.

quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.

Gel.

45Sed curiosi sunt hic complures mali,

alienas res qui curant studio maximo,

quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:

ei quando quem auctionem facturum sciunt,

adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:

50alienum aes cogat an pararit praedium,

uxorin sit reddenda dos divortio.

eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico

qui multum miseri sint, laborent, nil moror:

dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;

55nam curiosus nemo est quin sit malevolus.

ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicem

damna evenerunt maxuma misero mihi,

ita me mancupia miserum adfecerunt male,

potationes plurumae demortuae,

60quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,

quot potiones mulsi, quae autem prandia,

quae inter continuom perdidi triennium.

prae maerore adeo miser atque aegritudine

consenui; paene sum famé emortuos.

Croc.

65Ridiculus aeque nullus est quando esurit.

Gel.

Nunc auctionem facere decretumst mihi:

foras necessumst quidquid habeo vendere.

adeste sultis, praeda erit praesentium.

logos ridiculos vendo. áge licemini.

70qui cena poscit? ecqui poscit prandio?

hercle aestumavi prandio, cena tibi.

ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.

nulli meliores esse parasito sinam.

vel unctiones Graecas sudatorias

75vendo vel alias malacas, crapularias;

cavillátiones, adsentatiunculas

ac perieratiunculas parasiticas;

robiginosam strigilem, ampullam rubidam,

parasitum inanem quo recondas reliquias.

80haec veniisse iám opus est quantum potest,

ut decumam partem Hérculi polluceam.

Croc.

Ecastor auctionem haúd magni preti.

adhaesit homini ad infimum ventrem fames.

adibo ad hominem.

Gel.
Quis haec est quae advorsum it mihi?

85Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium.

Croc.

Gelasime, salve.

Gel.
Non id est nomen mihi.

Croc.

Certo mecastor id fuit nomen tibi.

Gel.

Fuit disertim, verum id usu perdidi:

nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.

C.

90Eu ecastor, risi te hodie multum.

G.
Quando aut quo in loco?

Croc.

Hic quom auctionem praedicabas,

Gel.
Pessuma,

eho an audivisti?

Croc.
Te quidem dignissumam.

G.

Quo nunc is?

C.
Ad te.

G.
Quid venis?

C.
Panegyris

rogare iussit ted ut opere maximo,

95mecum simitu ut ires ad sese domum.

Gel.

Ego illo mehercle vero eo quantum potest.

iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?

Croc.

Illa quidem nullum sacrificavit.

Gel.
Quo modo?

quid igitur me volt?

Croc.
Tritici modios decem

100rogare, opinor te volt.

Gel.
Mene, ut ab sese petam?

Croc.

Immo ut a vobis mutuom nobis dares.

Gel.

Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,

neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;

linguam quoque etiam vendidi datariam.

Croc.
Au,

105nullan tibi lingua est?

Gel.
Quae quidem dicatdabo’;

ventri reliqui eccam aliam quae dicatcedo’.

Croc.

Malum quidem vis

Gel.
Haec eadem dicit tibi.

Croc.

Quid nunc? ituru's an non?

Gel.
Abi sane domum,

iam illo venturum dicito. propera atque abi.—

110demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,

quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,

postquam vir abiit eius. miror quid siet,

nisi ut periclum fiat: visam quid velit.

sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,

115satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit?

ne iste edepol vinum poculo pauxillulo

saepe exanclavit submerum scitissume.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: