This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Selenivm
Cum ego ántehac te amávi et mi amícam esse crévi,
mea Gýmnasium, et mátrem tuám, tum id mihi hódie
apéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses,
qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum,
5néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;
íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.
éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam.
Gymnasivm
Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare
tibi utilisque habere:
10ita in prándio nos lepide ác nitide
accépisti apúd te, ut sempér meminerímus.
Sel.
Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me,
quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam.
Lena
Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari,
15véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus
suávibus modis,
néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
Sel.
Quid ita, amabo?
Lena.
Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.
Gymn.
Amábo, hicine ístud decét?
Lena.
Iusque fásque est:
20nemo álienus híc est.
Sel.
Meritó vostro amó vos,
quía me colitis et mágni facitis.
Lena.
Decet pol, mea Selenium,
hunc ésse ordiném benevoléntis intér se
béneque amicitia útier,
ubi istás videas summó genere natás, summatis mátronas,
25ut amícitiam colunt átque ut eam iunctám bene habent intér se.
si idem istúd nos faciamús, si idém imitémur, itá tamen víx vivimús
cum invídia summa. suárum opum nos vólunt esse indigéntes.
nostrá copiá nil volúnt nos potésse
suíque omniúm rerum nós indigére,
30út sibi simus súpplices.
éas si ádeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini
palám blandiúntur, clam, si óccasio usquam est,
aquám frigidám subdolé suffúndunt.
virís cum suís praedicánt nos solére,
35suás paelicés esse aiúnt, eunt depréssum.
quia nós libertinaé sumus, et ego ét tua mater, ámbae
meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi
ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai
causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne ésurirem.
Sel.
40At satius fuerat eam viro dare nuptum potius.
Lena.
Heia,
haec quidem ecastor cottidie viro núbit, nupsitque hodie,
nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi.
nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.
Gymn.
Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater.
Lena.
45Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es.
nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies
semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis,
multisque damno et mihi lucro siné meo saepe eris sumptu.
Gymn.
Di faxint.
Lena.
Sine opera tua di horunc nil facere possunt.
Gymn.
50Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba.
meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem
vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo?
neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit
suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis,
55et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.
noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.
Sel.
Méd excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;
doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.
quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?
Gymn.
60Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.
Sel.
Quid faciam?
Gymn.
In latebras abscondas pectore penitissimo.
tuam stultitiam sola facito ut scías sine aliis arbitris.
Sel.
At mihi cordolium est.
Gymn.
Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro;
quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri.
Sel.
65Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non est—tamen hoc hic dolet.
Gymn.
Amat haec mulier.
Sel.
Eho an amare occipere amarum est, obsecro?
Gymn.
Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;
gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.
Sel.
Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.
Gymn.
70Perfidiosus est Amor.
Sel.
Ergo in mé peculatum facit.
Gymn.
Bono animo es, erit isti morbo melius.
Sel.
Confidam fore,
si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.
Gymn.
Veniet.
Sel.
Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,
75quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
Lena.
Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium,
unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel.
verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima:
non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.
Sel.
80Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.
nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,
obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi,
ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere.
Lena.
Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro
85consuevisti?
Sel.
Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,
neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit.
Lena.
Obsecro,
quó is homo insinuavit pacto se ad te?
Sel.
Per Dionysia
mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum,
conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.
90inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul
blanditiis, muneribus, donis.
Lena.
Mihi istunc vellem hominem dari,
ut ego illum vorsarem!
Sel.
Quid opust verbis? consuetudine
coepi amare contra ego illum, et ille me.
Lena.
O mea Selenium,
adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo
95melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae.
Sel.
At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,
me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,
sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.
nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi,
100quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,
eum uxorem ducturum esse aliam.
Lena.
Nihil amori iniuriumst.
Sel.
Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas
esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.
Lena.
Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,
105faciam.
Sel.
Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,
si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter
eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),
sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.
accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.
110ego volo ire.
Gymn.
Vt mi excivisti lacrimas.
Sel.
Gymnasium mea,
bene vale.
Gymn.
Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,
ibis?
Sel.
Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.
Gymn.
Amiculum hoc sustolle saltem.
Sel.
Sine trahi, cum egomet trahor.
Gymn.
Quando ita tibi lubet, vale atque salve.
Sel.
Si possim, velim.—
Gymn.
115Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
visa amare.
Lena.
Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
ne quem ames. abi intro.
Gymn.
Numquid me vis?
Lena.
Vt valeas.
Gymn.
Vale.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.