Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. VTRVM difficilius aut maius esset negare tibi saepius
idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque,
Brute, dubitavi. Nam et negare ei quem unice diligerem
cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta
petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur,
et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate
consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti,
vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum
atque prudentium.
[2]
quid enim est maius quam, cum
tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae
sit optima species et quasi figura dicendi? quod quoniam
me saepius rogas, aggrediar non tam perficiendi spe quam
experiendi voluntate; malo enim, cum studio tuo sim
obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id
non fecerim, benevolentiam.
[3]
quaeris igitur idque iam saepius quod eloquentiae
genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo1
nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum
iudicem. In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque
oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum,
qui desperatione debilitati experiri id nolent2 quod se
assequi posse diffidant3.
[4]
sed par est omnis omnia experiri,
qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt.
[p. 2003]
quod si quem aut natura sua aut4 illa praestantis ingeni vis
forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium
disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit; prima
enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam5 in poetis
non Homero soli locus est, ut de
Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro,
sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;
[5]
nec vero
Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo
Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et
copia ceterorum studia restinxit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.