Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. maiores nos res scribere ingressos, C. Trebati, et his
libris, quos brevi tempore satis multos edidimus, digniores
e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum enim mecum
in Tusculano esses et in bibliotheca separatim uterque
nostrum ad suum studium libellos quos vellet evolveret,
incidisti in Aristotelis Topica quaedam, quae sunt ab illo
pluribus libris explicata. Qua inscriptione commotus continuo a me librorum eorum sententiam requisisti;
[2]
quam
cum tibi exposuissem, disciplinam inveniendorum argu-
mentorum, ut sine ullo errore ad ea1 ratione et via2 perveni-
remus, ab Aristotele inventam illis libris contineri, verecunde
tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te
ardere studio, mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum
autem ego te non tam vitandi laboris mei causa quam quia
tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel
ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes,
hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es expertus.
Sed a libris te obscuritas reiecit;
[3]
rhetor autem ille magnus
haec, ut opinor, Aristotelia se ignorare respondit. Quod
quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori
non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur; quibus eo minus ignoscendum
est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et in-
[p. 4003]
ventae sunt adlici debuerunt, sed dicendi quoque incredi-
bili quadam cum copia turn etiam suavitate.
[4]
non potui
igitur tibi saepius hoc roganti et tamen verenti ne mihi
gravis esses—facile enim id cernebam—debere diutius, ne
ipsi iuris interpreti fieri videretur iniuria. Etenim cum tu
mihi meisque multa saepe scripsisses, veritus sum ne, si
ego gravarer, aut ingratum id aut superbum videretur. Sed
dum fuimus una, tu optimus es testis quam fuerim occupa-
tus;
[5]
ut autem a te discessi in Graeciam proficiscens, cum
opera mea nec res publica nec amici uterentur nec honeste
inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id liceret,
ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus huius aeris
alieni nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae.
Itaque haec, cum mecum libros non haberem, memoria
repetita in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque,
etsi admonitore non eges, ad memoriam nostrarum rerum
excitarem. Sed iam tempus est ad id quod instituimus
accedere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.