This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines Laut
intelligentia possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea
quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex
his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et
distributione sub uno aspectu ponerentur.
[2]
civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. prope
cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est 'novus sum, consulatum peto,
Roma est.' nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis.
semper ea res plurimum dignitatis habuit. non potest qui dignus
habetur patronus consularium indignus consulatu putari. quam ob rem quoniam ab
hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi
in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit.
[3]
eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta
sint cura et saepe quae de Demosthenis studio et exercitatione
scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera
appareant. habes enim ea quae non multi homines novi habuerunt,
omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te
defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos
plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam.
[4]
haec cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione
efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi
tui tempus sibi aliud nullum fore. etiam hoc multum videtur adiuvare posse novum
hominem, hominum nobilium voluntas et maxime consularium. prodest quorum in locum
ac numerum pervenire velis ab iis ipsis illo loco ac dignum numero putari.
[5]
ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est
persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime popularis
fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse ut nobis
Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in
nostra petitione haberemus aut certe non adversarium.
[6]
praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos
quos babes. multum dignitatis adferent. plurimos habes; perfice ut
sciant quantum in iis putes esse. si adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum
proderunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.