previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

DE IMPERIO CN. POMPEI AD QVIRITES ORATIO

1. quamquam mihi semper frequens1 conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit2 non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. nam cum antea3 nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. [2] ita neque hic locus vacuus fuit umquam4 ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex5 vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis6 et quid aliis7 praescriberetis. nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt8 et, si quid in9 dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt10.

2. [3] atque illud in primis mihi11 laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi ex hoc12 loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit13. dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire14. ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est. [4]

atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque15 sociis a duobus potentissimis adfertur regibus16, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur17. equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt, [5] Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L. Lucullum18 magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.

[6]

causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi19 considerate. primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. genus est eius belli20 quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium21 debeat. in quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus22 tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et23 gravia bella24 gesserunt; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis25 et ipsorum causa et rei26 publicae consulendum. 3. [7] et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est27 illa macula Mithridatico bello superiore concepta28 quae penitus iam29 insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione30 omnis31 civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere32 suscepit sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat33, et ita regnat ut se non Ponti34 neque Cappadociae latebris occultare velit sed emergere ex35 patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari. [8] etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent. triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret. verum tamen illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt36, venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit. 4. [9]

Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. qui postea, cum37 maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset38 et se39 Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras40 misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis41 hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti42 de imperio dimicaretis. [10] sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res ab43 L. Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum44 magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta45 esse videatur; [11] de vestri imperi dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis. 5.

maiores nostri saepe pro46 mercatoribus47 aut naviculariis nostris48 iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus49 civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? illi libertatem imminutam civium Romanorum50 non tulerunt; vos ereptam vitam51 neglegetis52? ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio interfectum relinquetis53? [12] videte ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non posse.

quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo id54 tandem animo ferre debetis? regno est expulsus55 Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia56 vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum57 deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se58 facere sine summo periculo posse arbitrantur. [13] vident enim59 et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa60 sint omnia, et eum propter esse61, quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti62 rogant ut se quoque63 dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in64 urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoretur65. 6. [14]

qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius66 convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas67 vix contenti esse possimus, Asia vero tam68 opima est ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur69 facile omnibus terris antecellat. itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere70 voltis, non modo a calamitate sed etiam a metu calamitatis71 est defendenda. [15] nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali sed etiam metus ipse adfert calamitatem. nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua72 relinquuntur73, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit. ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal conservari potest; qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur. [16] quo tandem igitur74 animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter75 adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit, cum publicani familias maximas quas in salinis76 habent, quas in agris, quas in portibus77 atque78 in custodiis magno periculo se habere arbitrentur? putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt79 conservaveritis80 non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos? 7. [17]

ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli genere81 dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. nam et publicani, homines honestissimi atque82 ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse debent. etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esse83 dicemus. [18] deinde ex ceteris84 ordinibus homines gnavi85 atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum86 in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium87 calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica88 seiunctam esse non posse. etenim illud primum89 parvi90 refert, vos91 publicanis amissa92 vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem. [19] deinde quod nos93 eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem94 certe calamitate docti memoria retinere debemus. nam tum, cum95 in Asia magnas permulti res amiserunt96, scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. etenimmihi97 credite id quod ipsi videtishaec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata98 est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. qua re videte num99 dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctae100 cum re publica defendantur. 8. [20]

quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. potest enim hoc101 dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte ea102 vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti103 homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati104 copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressam105 esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit. [21] ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio106 inflammata107 raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea108 populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac referta109, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas110; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. satis opinor hoc esse111 laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis112, a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum. 9. [22]

requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse113 bellum. cognoscite, Quirites; non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum ex suo regno sic114 Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugisse115 dicitur, quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque116 patrius celeritatem consequendi117 retardaret. sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a118 maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. ita illum119 in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit120. [23] hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. cuius in regnum postea quam L. Lucullus121 cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per122 animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum123 adductum. ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. noster autem exercitus, tametsi124 urbem ex Tigrani125 regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur. [24] hic iam plura non dicam; fuit enim illud extremum ut ex eis126 locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio127 longior quaereretur. Mithridates autem se et suam manum128 iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant129 et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. iam130 hoc fere sic fieri solere131 accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges132 sunt aut vivunt in regno, ut133 eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. [25] itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est ausus optare. nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatoris134 non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L135. [26] Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui136 imperi diuturnitati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectis137 erant dimisit, partim138 M'. Glabrioni139 tradidit. multa praetereo consulto; sed ea vos coniectura perspicite quantum illud140 bellum factum putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso. 10. [27]

satis multa mihi141 verba fecisse videor qua re142 esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit143, quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? [28] ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem144. quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e145 pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercitu146 summi fuit147 imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. quod denique genus esse belli148 potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibus149 atque ex150 bellicosissimis nationibus151, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius152 viri153 scientiam fugere possit. 11. [29]

iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? quid est quod quisquam154 aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre155? neque enim solae sunt156 virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam ille ipse157 victor L. [30] Sulla huius virtute et158 subsidio confessus est liberatam; testis159 Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam160 Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. [31] testes nunc161 vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes162 nationes, maria denique163 omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? [32] quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam164 per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut165 metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? 12. sed quid ego longinqua commemoro? fuit hoc quondam, fuit proprium166 populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. sociis ego vestris167 mare per hosce168 annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam Brundisio169 nisi hieme summa170 transmiserint? qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? mercatoribus mare tutum171 non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint? [33] Cnidum aut172 Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam ac173 spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate174 sciatis? an vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et175 plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea176 bellum gesserat177 a praedonibus esse sublatos? nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa178 est? pro di immortales! tantamne179 unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei180 nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse181 audiatis? [34] atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari182 Siciliam adiit, Africam exploravit, inde183 Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. [35] Inde cum se184 in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Transalpina185 praesidiis ac navibus confirmata186, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque187 praesidiis adornavit, ipse autem ut Brundisio188 profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt189. idem Cretensibus, cum ad eum usque in190 Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit. 13. [36]

est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis. ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus191 rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate192, quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus. summa enim sunt omnia193, Quirites194, sed ea magis ex195 aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt. [37] quem enim possumus imperatorem196 ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant197 atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit198? vestra admurmuratio facit, Quirites199, ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit200 confiteri. itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit201, nostri exercitus adferant202 quis ignorat? [38] itinera quae per hosce203 annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse204 non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, [39] cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam205 permittitur. hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt. 14. [40] age vero, ceteris in rebus quae206 sit temperantia considerate. Vnde illam tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae207 res quae ceteros remorari solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis208 ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. [41] itaque omnes209 nunc in eis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam210 continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre coepit211; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea212 temperantia magistratus habebamus213 servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur. [42] iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Quirites214, hoc ipso ex loco saepe cognostis215. fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. 15. et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum216 permittendum217 sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur? [43]

et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in218 imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re219 idem ille imperator plurimum possit. vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut oderint aut ament220 opinione non minus et fama221 quam aliqua ratione certa commoveri? quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis? [44] an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei222 fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas223 valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente224 vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in225 summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. [45] iam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes226 animique crevissent, satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad227 ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones Fortuna228 populi Romani attulisset. huius adventus et Mithridatem insolita229 inflatum230 victoria continuit et Tigranen231 magnis copiis minitantem Asiae retardavit. et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus232 sit qui tantum auctoritate perfecerit233, aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit qui ipso nomine ac rumore defenderit? 16. [46] age vero illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt234! quod a communi235 Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt236 eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt! quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in237 Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat molestum238 ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicari239 maluerunt. potestis igitur iam constituere, Quirites240, hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis. [47]

reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso241 nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus242, sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. ego enim sic existimo, maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisque243 magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. de huius autem hominis felicitate quo de244 nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. [48] itaque non sum245 praedicaturus quantas ille res domi militiae246, terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot247 et quantas di immortales ad Cn. Pompeium detulerunt248. quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle249 et optare debetis. [49]

qua re cum et bellum sit ita250 necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum, et cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit251 eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis252, Quirites, quin hoc tantum boni quod vobis253 ab254 dis immortalibus oblatum et datum est in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis? 17. quod si Romae Cn. [50] Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus255 atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur ut in eis256 ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur257 non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium commendamus258? [51]

at enim vir clarissimus, amantissimus259 rei publicae, vestris beneficiis amplissimis260 adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostis261 auctoritates contrarias virorum262 fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem263 isti vera esse concedunt264, et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn. [52] Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius? si uni omnia tribuenda sint, dignissimum265 esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. obsolevit iam ista oratio266 re multo magis quam verbis refutata. nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A. Gabinium267, graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item268 contra eam legem verba fecisti. [53] quid? tum, per deos immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus269? an tibi tum imperium hoc esse270 videbatur cum populi Romani legati quaestores praetoresque271 capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus? 18. [54]

quae civitas umquam272 fuit antea, non dico Atheniensium quae satis273 late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium qui permultum classe ac maritimis274 rebus valuerunt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria permansit275, quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola276 fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? at hercules277 aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus278, cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam279 dignitatis atque imperi caruit. [55] nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque280 superarunt omnibusque281 navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque282, vicerunt, ei nullo in loco iam283 praedonibus pares esse poteramus. nos qui284 antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus285 tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus286 nostris sed etiam Appia iam via carebamus287. et eis temporibus nonne288 pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere289, cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent! 19. [56] bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et ea290 quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos291 illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videremini292 omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare. [57] quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum293 quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt294 legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet eius imperatoris295 atque eius296 exercitus qui consilio ac periculo illius297 est constitutus? an C. [58] Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur298, in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat299? de quo legando consules spero ad senatum relaturos. qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas300 quo minus vobis301 fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam302, de qua, ut ego303 arbitror, isti ipsi qui minitantur304 etiam atque etiam quid liceat considerabunt. mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius305 ascribitur, propterea quod alter uni illud306 bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit. 20. [59]

reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo307 factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso308 vos spem habituros esse dixistis. etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis309 quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute. [60] at enim310 ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum. non dicam311 hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque312 urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque313 Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Catuli314 voluntate constituta recordamini. 21. [61]

quid tam novum quam adulescentulum315 privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? confecit. huic praeesse? praefuit. rem optime ductu suo gerere? gessit. quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu316 longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia317 administrandum? fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam318 studio visendam et concelebrandam319 putavit. [62] quid tam inusitatum quam ut320, cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. quo quidem tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse dicitur 'non se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere.' tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur. quid tam singulare quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium321 magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum322 eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc uno homine vidimus323. [63] atque haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem homine324 a Q. Catuli325 atque a326 ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate. 22.

qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam semper327 esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem328 istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis. [64] hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur329. sin autem vos plus tum330 in re publica vidistis, vos eis331 repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. atque in hoc332 bello Asiatico et regio, Quirites333, non solum militaris illa virtus quae est in Cn. Pompeio singularis sed aliae quoque animi virtutes334 magnae et multae requiruntur. difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. [65] difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniurias335. quod enim fanum336 putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum337 satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter diripiendi facultatem338 inferatur. [66] libenter haec coram cum Q. Catulo339 et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; norunt340 enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra hostis exercitus341 mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? 23. qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a342 pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum343, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. [67] ecquam344 putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites345, Cn. Pompeium non solum346 propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. videbat enim praetores347 locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos348 quicquam aliud adsequi349 classium nomine nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. nunc350 qua cupiditate homines in provincias, quibus351 iacturis352 quibusque353 condicionibus proficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. [68] qua re nolite dubitare quin354 huic uni credatis omnia qui inter355 tot annos356 unus inventus est quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gauderent357.

quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo358 debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis359 maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn. Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis360, est C. Cassius, integritate, veritate361, constantia singulari. qua re videte ut horum362 auctoritatibus illorum363 orationi qui dissentiunt respondere posse videamur. 24. [69]

quae cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. primum in te satis esse animi perseverantiaeque364 arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum365 studio adesse videamus366 quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi367 facultate dubitemus? ego autem, quicquid est in me368 studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero testorque omnis deos, [70] et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex369 hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur. [71] quam ob rem, si quid370 in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne371 me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me372 etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse. sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris373 beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.


1 frequens om. t

2 patet H

3 antea H: antea per aetatem cett.

4 fuit umquam H: umquam fuit E: umquam cett.

5 ex tδπ: et E: om. H

6 iudicaritis E

7 quid de aliis H

8 et si... dederunt om. δ

9 in Etπ: om. H: etiam δ

10 duxerunt (dix. E1t) HEt: censuerunt δπ

11 mihi om. H

12 in hoc H

13 possit HE: potest cett.

14 invenire quam principium H

15 atque ac Eπ

16 adfertur regibus H: regibus infertur cett.

17 arbitrantur Eψ

18 L. πς2 Baiter: om. cett.

19 ipsi scripsi: illi H: om. cett.

20 est eius belli H: est enim belli huius (eius E) modi EWt: est enim eius (huius ς) modi πδ

21 ad... studium om. δ

22 omnibus rebus HE: rebus omnibus cett.

23 magna et ante multa hab. t

24 bella et gravia H

25 a vobis nobis H

26 et ipsorum causa et rei p. H: ipsorum et rei p. causa Et: ab ipsa re p. π: imperatoribus rei p. δ

27 est vobis Eb1

28 concepta HE: suscepta cett.

29 iam om. H

30 significatione H: significatione litterarum cett.

31 omnis scripsi: om. codd. (post -one) curavit HE: denotavit cett.

32 scelere dignam H

33 et ita regnat om. tπ

34 Ponti Eπ: Ponto cett.

35 ex Ht: et E: e δπ

36 egerunt triumphum H: egerunt tanta olim conieci: regem fregerunt coni. Müller

37 postea cum Benecke: postea quam (postquam ψ2) codd.

38 comparavisset H

39 et se HE: om. cett.

40 ac litteras electanis σψ1: electos viros bψ2: Ecbatanis Naugerius (2)

41 a binis E2tπ: binis H: ab unis cett.

42 districti Wδπ: destricti Et: distincti H

43 ab H: a cett.

44 rerum gestarum HEπ: gestarum rerum cett.

45 afficta π, Naugerius: ac ficta cett.

46 pro H: om. cett. (cf. §6)

47 naviculatoribus δπ

48 nostris HE: vestris t: om. δπ

49 millibus civ. Rom. HE: civ. Rom. millibus cett.

50 imminutam civium Rom. HE: civium Rom. imminutam cett.

51 ereptam vitam HE: vitam ereptam cett.

52 negligitis HEb1

53 relinquetis inultum relinquetis b2ψ

54 quo id scripsi: quod id H: quo Etπ (quo... debetis om. δ

55 est expulsus HE: expulsus est cett.

56 cunctae Asiae et Graeciae H, fort. recte

57 certum a vobis H

58 id se Ht: se id cett.

59 enim H: om. cett.

60 summa om. H

61 prope esse Hbψ

62 taciti H: tacite cett.

63 quoque sicut ceterarum provinciarum socios add. codd.: ego delevi: quod ceteras in provincias eiusmodi H (cf. §65): quod ceteros in provinciam (hanc provinciam coni. Lambinus) eiusmodi Et: quod ceteros eiusmodi in provinciam Wπς: quam ceteros quod eiusmodi in provinciam b2ψ2

64 aditus in H urbe Etς

65 commoretur H (corr. m. 1), Lambinus: commoratur cett.

66 studiosius H: studio cett.

67 tuendas H: tutandas cett.

68 tam ita H

69 exportantur bπ

70 retinere HEWt: sustinere cett.

71 calamitatis om. t

72 pecua Servius ad Georg. iii. 64: pecora codd.

73 relinquentur Et

74 igitur H: om. cett.

75 propter Et: prope Hδ: om. π adsint HEς: adsunt btψ: absint codd. Vrsini

76 salinis saltibus Hotoman (de Cappadociae salinis cf. Plin. N. H. xxxi. 7, §§73, 77, 82)

77 portubus Ebπ

78 atque in H: atque cett.

79 fructuosi sunt δ (contra Arusian. K. vii. 474)

80 conservaritis E: conservetis H (contra Arusian.

81 genere belli H

82 atque HE: et cett.

83 recte esse necesse H

84 ex ceteris HE: ceteris ex cett.

85 navi Ht

86 partim eorum qui H: fort. Quirites, partim eorum

87 civium H, A. Eberhard: eorum civium cett.

88 ab re p. H

89 primum illud E

90 non parvi H

91 vos Hδ: nos Eπ

92 amissa ed. Hervag.: amissis codd.: omissis Müller postea] parta b2ψ2

93 nos om. H: vos πψ2

94 id quidem (quod bψ) certe Wδ: certe id quidem cett.

95 cum qua H

96 magnas permulti res amiserunt H: res magnas permulti amiserant (-unt π) cett.

97 etenim scripsi: et codd.

98 implicata HEt: implicita cett.

99 num non t: unde ς: ne non Müller

100 coniunctae om. tδπ

101 enim hoc hoc enim E: autem hoc t

102 ea H, Buttmann: a cett.

103 sapienti HEt: sapientissimo cett.

104 Mithridati Wt: Mithridatis cett. (cf. §23)

105 oppressam H: obsessam cett.

106 atque odio H: om. cett.

107 inflammato δ

108 antea Et: ante cett.

109 ornata ac (atque b) referta Hb: ornatas ac (atque σψ) refertas cett.

110 captas Hπψ2: clausas cett.

111 haec esse E ita] ita reputo b2ψ

112 ut... intellegatis fort. ex §20 repetitum

113 magnum esse HE: esse magnum cett.

114 sic om. E

115 fugisse H: profugisse cett.

116 dispersa maerorque om. H in lac.

117 consequendi H: persequendi cett.

118 et a a Hψ

119 illum δπ: illum Aetam (a tam E: meta t) HEt

120 tardavit E: retardavit cett. (cf. Zielinski p. 199)

121 L. om. HE

122 per om. Eπ

123 esse exercitum HE: exercitum esse cett.

124 tametsi HE: etsi cett.

125 Tigrani H: Tigranis cett. (cf. §20)

126 eis illis H

127 progressio H: processio cett. (voc. monacho quam Tullio notius

128 se et suam iam manum H: et suam manum iam cett.

129 eorum opera qui (qui) ad eum ex (ex sup. lin.) ipsius regno concesserant H: et eorum qui se ex ipsius (eius δ) regno collegerant cett., del. Benecke (cf. Appian. Mithrid. 87 ποντικοῖς ἀνδράσι γυμνάζειν παρεδίδου

130 iam nam π

131 solere fieri H

132 regnis H

133 ut quod Naugerius (2)

134 imperatoris Madvig: Luculli (L. Luculli tπ) imperatoris HEtπ: L. Luculli δ

135 L. om. HE

136 qui H: quod cett.

137 confectis H, Naugerius: confecti cett.

138 partim... partim Gulielmius: partem... partim H: partem... partem cett.

139 M'. Krause: om. codd.

140 illud om. H

141 multa mihi H: mihi multa cett.

142 qua re quale H

143 superavit Ht

144 facilitatem t

145 atque e HW: atque cett.

146 in exercitu om. δπ

147 fuit summi Eb

148 esse belli HE: belli esse cett.

149 civibus Gulielmius: civilibus H: civitatibus cett.

150 atque ex et H: atque b

151 mixtum... nationibus del. Bloch

152 huius om. H

153 viri om. b1

154 quisquam om. H

155 adferri H

156 solae sunt H: illae sunt solae cett.

157 ipse om. H

158 virtute et virtutis H

159 testis H: testis est cett., ita quater

160 iter in Hispaniam H, Madvig: inter Hispaniam E: in Hispaniam iter (om. iter t) cett.

161 nunc HE: om. cett.

162 terrae gentes H: exterae gentes ac cett.

163 maria denique H: denique maria cett.

164 liberam om. H

165 multas audistis aut π

166 fuit proprium proprium H

167 ego vestris H: ego nostris Et: vestris ego δπ

168 hosce Hbψ: hos Et

169 Brundisio H: a Brundisio cett. (cf. §35)

170 hieme summa HE: summa hieme cett.

171 mare tutum H: tutum mare cett.

172 Cnidum aut quid aut δ

173 ac HEt, Gellius 1. 7. 16: et πδ

174 potestatem Gellius

175 et H: ac E: atque cett.

176 antea H: antea ibi cett. (cf. Mil. §50)

177 gesserat Hπψ: gesserant Ebt: gesserunt ς

178 depressa Modius: deprehensa H: oppressa cett.

179 tantamne W (?), Hotoman: tantane cett.

180 ei hi Htψ, om. Eπ

181 esse om. H

182 nondum... mari hoc loco hab. HEW, post venit tπδ

183 inde in b1, Hotoman

184 cum se HE: se cum cett.

185 Transalpina HE: Cisalpina πδ (Transalpina... Achaiam om. t

186 confirmatis H

187 firmisque H

188 Brundisio HEW: a Brundisio cett. (cf. §32)

189 huius se... dediderunt HE: huius... se dediderunt bπ: huius... se dederunt (did- t) tσψ

190 usque in usque Hb1

191 in omnibus HE: omnibus cett.

192 facilitate πδ: felicitate HEt

193 sunt omnia H: omnia sunt cett. (cf. §§13, 51)

194 Quirites om. H

195 ex inex H

196 imperatorem possumus E, et Schol.

197 centuriatus veneant HE: veneant cent. cett.

198 dereliquerit t

199 Quirites facit H

200 voluerit de se t

201 sit est Halm

202 adferant H: ferant cett.

203 hosce hos H

204 ipsum δ

205 quicquam H: cuiquam Etb1σψ1: cuiquam quicquam b2ψ2: om. π enim om. H

206 quae H: qua π: quali ψ: qualis cett.

207 eae hae Ebς

208 urbis nobilitas H

209 omnes PHE: omnes quidem cett.

210 quondam quandam P: quadam H

211 lucem adferre coepit lucet δ

212 ea PH: hac cett.

213 habebamus PHδ: habeamus Etπ

214 Quirites quoque H

215 cognostis PH: cognovistis E: cognoscitis cett. (cf. Zielinski p. 199)

216 hoc tantum bellum PHE: tantum bellum hoc cett.

217 permittendum H: transmittendum cett.

218 in PE: om. cett.

219 re PHE: in re cett.

220 metuant aut contemnant aut oderint aut ament H: metuant aut oderint temnant aut con aut ament P: contemnant aut metuant aut oderint aut ament cett.

221 et fama PH: famae cett.

222 illius dici (sic) nomen ac fama illius H

223 auctoritas H, Angelius: huius auctoritas cett.

224 repentina H: fort. tamque repentina vilitas H: vilitas annonae cett.

225 in H: ex cett.

226 opes hostium Hπ

227 ad id b2ψ discrimen om. δ

228 fortuna vulg

229 solita H

230 inflatum Hπ: inflammatum cett.

231 Tigranen H: Tigranem cett.

232 profecturus b1ς

233 perfecerit perfecit H: profecerit b1ς

234 huic uni dederunt H

235 a communi Gulielmius: communi H: om. cett. (de communi Cretensium cf. Bull. de Corr. Hell. xiii. pp. 58, 59, 74)

236 ultimas terras pervenerunt H

237 in ad Et

238 erat molestum H: semper erat (erat semper E) molestum Etδ: erat permolestum Klots

239 iudicare Manutius

240 Quirites om. H

241 ipse H

242 possimus Eπ

243 ceterisque H: et ceteris cett.

244 quo de de quo E

245 non sum non solum T: om. E

246 militiae HE: militiaeque cett.

247 quot quotque ET

248 contulerunt δπ

249 et velle H: velle cett.

250 sit ita HE: ita sit cett.

251 et cum ei... in quo sit ut... in eum quo sit H: fort. et eum... in quo sit

252 dubitabitis E2b

253 vobis om. δπ

254 ab ETπς: a Hbψ

255 deligendus adigendus T

256 eis om. H

257 cur quid H

258 commendamus H: committamus (-imus ψ1) cett.

259 amantissimus om. δπ

260 amplissimis om. H

261 cognostis Halm: cognoscitis mei: cognoscetis unus det.

262 virorum fort. et clar. HET: fort. virorum et clar. (clarissimorumque π) cett.

263 idem eadem H

264 concedunt contendunt Hψ1

265 unum dignissimum bς

266 ratio ψ1

267 A. om. H

268 item HW: idem cett.

269 terrarum H

270 hoc esse HT: esse hoc Eδ

271 quaestores praetoresque HET: praetores quaestoresque δ

272 umquam fuit antea H: antea umquam fuit cett.

273 satis longe H

274 maritimisque δ

275 permansit Lambinus: remansit codd. inquam ς mg., Halm: umquam cett.

276 aut tam parvola scripsi: aut tam parvula insula H: tam parva insula cett.: quae tam parva insula Manutius

277 hercules H: hercule cett.

278 Romanus hrodius H

279 etiam H: om. cett.

280 Persenque Hψ: Persemque cett.

281 omnibusque om. H

282 simul in maritimis rebus homines exercitatissimosque vicerunt H

283 iam om. H

284 nos qui HE: nos quoque qui cett.

285 Delus HT: Delos Eδ

286 portubus Eb

287 provinciis... carebamus de provinciis... caperebamur (i. e. capiebamur, cf. §§33, 53) H

288 nonne H: non cett.

289 escendere H: ascendere cett.

290 et ea H: ea cett.

291 vos scripsi: ros codd.

292 videremini (videmini) H: videremur cett.

293 ad tantum bellum leg. HE: leg. ad tantum bellum Tδ

294 voluerint H

295 eius imperatoris scripsi

296 victoriae atque eius imper. H: eius gloriae atque imper. ET: gloriae eius imper. δ

297 ac periculo illius H: ipsius ac periculo cett.

298 gereretur H

299 debebat H: deberet cett.

300 iniquitas H: initia Schol.: inimicum edictum cett.

301 vobis fretus HE: fretus vobis cett.

302 audiam H: audeam cett.

303 ego H: om. cett.

304 minitantur (muni-) H: minantur cett.

305 socius vel paene par b2ψ2

306 illud id b1

307 eo de eo δ

308 eo ipso eo b1: ipso Lambinus

309 ac tam difficilis om. H

310 at enim inquit (om. inquit b1) novi nihil δ

311 dico δ

312 duasque duas Hς

313 atque et H

314 summa Q. E: summaque Tδ: quae H

315 adulescentem H

316 a senatorio gradu aetas δ

317 provincia om. Hδ

318 omnium etiam ETW: etiam omnium Hδ

319 et concelebrandam HE: om. cett.

320 ut Hψ, ed. R: om. cett.

321 alium om. H

322 iterum om. H

323 vidimus H: videmus cett.

324 in eodem homine H: in eundem hominem cett.

325 a Q. Catuli ET: atque Catuli H: a Q. Catulo δ

326 atque a atque H

327 semper om. H

328 isdem om. δ

329 conarentur H

330 tum plus H

331 iis T: his Eδ: istis H

332 atque in... gauderent (§68) Ciceroni abiudicavit Naugerius (2)

333 Quirites H: om. cett.

334 animi virtutes H: virtutes animi cett.

335 libidines et iniurias HET: iniurias et libidines δ

336 fanum fuisse H

337 quam tutam domum H (olim conieci quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem)

338 facultatem H: cupiditatem cett.

339 coram que Catulo H

340 norunt H: noverunt cett.

341 exercitus H: exercitum cett.

342 qui a H, Heumann: qui se a cett.

343 qui ab... oppidorum H: om. cett.

344 ecquam (hec-) H: et quam cett.

345 Quirites om. Hb1

346 non solum Cn. Pompeium H

347 praetores po. Ro. δ: imperatores Gertz

348 nos HW, Lambinus: eos cett.

349 consequi H

350 nunc om. H

351 quibus δ: et quibus HET

352 iacturis iniuriis H: fort. versuris

353 quibusque H: quibus cett.

354 Quirites, quin Lambinus

355 inter intra b2

356 tot annos HE: annos tot Tδ est H: sit cett.

357 gauderent (-et) H: gaudeant cett.

358 esse nemo Tδ: nemo esse HE (cf. Zielinski p. 199)

359 beneficiis usus add. Lambinus (malim adfectus, cf. §§51, 71)

360 cognostis HT: cognovistis E: cognoscitis δ

361 veritate H: virtute cett. (cf. Verr. i. 4)

362 ut horum num horum b2ψ, ed. R: unde horum ς mg.: horumne Madvig: fort. utrum horum

363 illorum eorum H

364 perseverantiaeque constantiaeque δ

365 tanto cum H: cum tanto cett.

366 videamus Hδ: videmus ET iterum nunc HE: non iterum δ (quantam... videmus om. T

367 reficiendi H

368 est in me HE: in me est cett.

369 ex om. H

370 si quid H: quicquid cett.

371 ego omne HE: omne ego Tδ

372 me HE: om. Tδ

373 vestris om. H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: