previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PRO ARCHIA POETA ORATIO

1. si quid est in me ingeni, iudices, quod1 sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce2 rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius3 fructum a me repetere4 prope suo iure debet. nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. quod si haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus5, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. [2] ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut6 disciplina, ne7 nos quidem huic uni8 studio penitus umquam dediti fuimus. etenim omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam commune vinclum9 et quasi cognatione quadam inter se continentur. 2. [3] sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur10 apud praetorem populi Romani, lectissimum11 virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis ut in hac12 causa mihi detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. [4] quod si mihi13 a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse. 3.

nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis14 artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiaenam ibi natus est loco nobilicelebri quondam urbe15 et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit16. post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia17 sic eius adventus celebrabantur18 ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque19 superaret. [5] erat Italia tum20 plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae21 non neglegebantur. itaque hunc22 et Tarentini et Locrenses23 et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt. hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum24 suam receperunt. dedit etiam hoc25 non solum lumen26 ingeni ac litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima favit27, eadem esset familiarissima senectuti. [6] erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio28 filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant. 4. interim satis longo29 intervallo, cum esset cum M. Lucullo30 in Siciliam profectus et cum31 ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit. [7] data est civitas Silvani32 lege et Carbonis: “si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.” Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem [8] Q. Metellum, familiarissimum suum. si nihil aliud nisi de civitate ac33 lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. quid enim horum infirmari, Gratti34, potest? Heracleaene esse tum35 ascriptum negabis? adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse36 sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius37 iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt38; qui hunc ascriptum Heracliae esse39 dicunt. hic tu tabulas40 desideras41 Heracliensium publicas42, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? est ridiculum ad ea quae habemus43 nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare. [9] an44 domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante45 civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? an46 non est professus? immo vero eis47 tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. 5. nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini48, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. his igitur in49 tabulis nullam lituram in nomine50 A. Licini videtis. [10] quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis51, praesertim cum aliis quoque in52 civitatibus fuerit ascriptus? etenim cum mediocribus multis et53 aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito54 civitatem in Graecia55 homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis56 artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse57! quid? cum58 ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt59, hic qui ne60 utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur? [11] census nostros requiris. scilicet61; est62 enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam63. sed, quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro cive64, eis65 temporibus is quem66 tu criminaris ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule67. 6. quaere argumenta, si quae68 potes; numquam enim hic69 neque suo neque amicorum iudicio revincetur70. [12]

quaeres71 a nobis, Gratti72, cur tanto opere73 hoc homine74 delectemur. quia suppeditat nobis ubi et animus ex75 hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. an tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? ego vero fateor me his studiis esse deditum. ceteros pudeat, si qui ita se76 litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis77 neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit78 aut denique somnus retardarit? [13] qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum79, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo80, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? atque id eo81 mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque est82 in me, numquam amicorum periculis defuit. quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio. [14] nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili83 parvi esse ducenda, numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem84. sed pleni omnes sunt85 libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet86. quam multas nobis imagines non solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam. 7. [15]

quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid87 respondeam. ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et88 naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina89 quam sine natura valuisse doctrinam. atque idem ego hoc90 contendo, cum ad naturam eximiam et91 inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque92 doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere. [16] ex hoc esse93 hunc94 numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos95 homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M.96 Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque97 virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem98 humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at99 haec studia adulescentiam acuunt100, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium101 ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. [17]

quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus. 8. quis nostrum tam animo agresti102 ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur103? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos104 animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus105? [18] quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditisquotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis106 ipsis rebus quae tum agerentur107 dicere ex tempore, quotiens108 revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret109. hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? atque110 sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex111 doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari112. qua re suo iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati113 nobis esse videantur114. [19] sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque115 solitudines voci116 respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum117 vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius118 in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. 9. ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui et119 voluntate et legibus noster est repudiamus120, praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia videbatur iucundus fuit. [20] neque enim quisquam est121 tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium122 facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod123 acroama124 aut cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.' itaque ille Marius item125 eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. [21] Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique126 versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et127 regione128 vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque129 totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est130, incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. quae131 quorum ingeniis efferuntur132, ab eis populi Romani fama celebratur. [22] carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at eis133 laudibus certe non solum ipse qui laudatur134 sed etiam populi Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. 10. ergo illum qui haec fecerat, Rudinum135 hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis136 civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus137? [23]

nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorum138 tela pervenerint, eodem139 gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis140 certe qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. [24] quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris141!' et vere. nam, nisi Ilias142 illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt? [25] itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaret143, credo, hunc petentem repudiasset; quem nos144 vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis versibus longiusculis, statim ex eis145 rebus quas tum146 vendebat iubere147 ei praemium tribui, sed148 ea condicione ne quid postea scriberet. qui sedulitatem mali poetae duxerit149 aliquo tamen praemio dignam, huius150 ingenium et virtutem in scribendo et copiam non151 expetisset? [26] quid? a Q. Metello152 Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet153. 11. neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. ipsi illi philosophi etiam in eis154 libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo155 praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se156 ac se157 nominari volunt158. [27] Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum159 aditus exornavit suorum. iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati160 iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere. [28]

atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis161 atque162 imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi163. nullam164 enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices165, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in166 laboribus exerceamus? [29] certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est167, isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam168 commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. 12. [30] an vero tam parvi169 animi videamur esse170 omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? an171 statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt172; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne173 multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. haec vero sive174 a meo sensu post mortem afutura175 est176, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi177 mei partem pertinebit178, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector. [31]

qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate179, ingenio autem tanto quantum180 id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis181 expetitum esse videatis, causa vero eius182 modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. quae cum ita sint, petimus183 a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis184 commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani185 res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis186 daturum esse profitetur, quique est ex187 eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque188 dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur. [32]

quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a foro aliena189 iudicialique190 consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipso191 studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iudicium exercet certo192 scio.


1 est ingenii in me quod Quintil. xi. 1. 19, 3. 97

2 huiuscemodi ag

3 Licinius Archia add. Ga

4 petere E

5 possumus GEe (peiore numero

6 aut ac ςb

7 ne GEeb: nec cett.

8 huic uni Lambinus: huic cuncti codd.: huicce uni Puteanus

9 vinclum Gςgp: vinculum cett.

10 res agitatur Schol.

11 rectissimum Schol.

12 hac om. e

13 mihi om. Ee

14 iis ς: his cett.

15 in urbe Rinkes

16 coepit Ernesti: contigit (-ingit e) codd.

17 cunctaeque Graeciae codd.: corr. Puteanus

18 celebrabatur ap2: celebrantur Eeb

19 admirationemque GEe

20 tum GEeb1g: tunc cett.

21 rei p. b2, ed. R: populi R. cett.

22 hunc unum Schol.

23 et Locrenses suppl. Luterbacher e § 10 (om. Schol.

24 domum Geab2: in domum cett.

25 dedit etiam hoc scripsi: sed etiam (est b2, et ς) hoc codd.: est iam hoc Garatoni: specimen etiam hoc Madvig

26 lumen (i. e. lum~) supplevi

27 favit Madvig: fuerit (fuit ςb1gpς) codd.: faverit Weiske

28 Pio eius Lambinus (contra Schol.

29 longo satis ςg

30 M. Schütz: L. codd.

31 et cum et Lag. 9

32 Sillani (Sila-G) codd.: corr. Hotoman

33 ac hac Puteanus

34 Gratti Bücheler (ita § 12 GEe): gratis (gracche b2: a gracchis ς) codd.

35 tum tamen a: eum c: civem eum k: tu eum Halm

36 audisse GEe: audivisse cett.

37 qui huius Naugerius (2)

38 venerunt del. Mommsen

39 Heracliae esse Lambinus: Heracliensem codd.

40 tabulas ςb1p, Schol.: tabellas cett.

41 desideres Schol.

42 publicas om. Schol.

43 habemus videmus G

44 an GEe: at (ad a) cett.

45 ante χ: om. cett. civitatem datam GEea: civitate data (-am p1) cett.

46 an G1Eepk: at cett.

47 iis Manutius: his codd.

48 Gabini GEe: Gabii cett.

49 in suppl. Eberhard

50 nomine eςbgχ2: nomen cett.

51 dubitatis GEa

52 in om. χ1, del. Lambinus

53 et om. Eχ

54 gratuito gravat in (sup. lin. vel gratuito) G: vel gratuito gravat Ee: haud gravatim E. Thomas

55 in Graecia Graii Madvig

56 scaen. G2ς: scen. cett.

57 noluisse sed credendum est Ee

58 cum del. Eberhard

59 irrepserint Manutius

60 ne c: nec (non a) cett.

61 requiris scilicet.

62 Est codd.: corr. Manutius

63 censeam GEea

64 pro cive del. Richter

65 iis Manutius: his codd. is suppl. C. Fr. Müller

66 quem Garatoni: quae (-e) codd.

67 pro consule Graevius: praetore consule E: praetore (p. r. Ge) et consule cett.

68 quae GEe: qua cett.

69 hic om. Ea

70 convincetur Lambinus

71 quaeris ab

72 Gratti GEe: grachi a: gracche (-ce ςbg) cett.

73 tanto opere Ge: tantopere cett.

74 hoc nomine E

75 et animus ex (om. ex χ1) b2χ2: et (om. ea) enim lex GEeagp: et enim (om. enim k) vox cett.

76 se ita ςbgpς

77 iis c2, Madvig: his cett.

78 avocaverit G

79 temporis b1

80 alveolo GEe: aleae cett.

81 id eo Nauck: hoc adeo GEea: hoc ideo cett.

82 est χk: om. cett. (post me suppl. Angelius

83 exilia GEe

84 coniecissem Halm

85 sunt omnes Eeχ sapientium Gep: sapientum cett.

86 accenderet Eeχς

87 quod GEea

88 sine doctrina et Schütz: et (om. p: etiam bχ1) sine doctrina codd.

89 naturae ... doctrina om. Ee

90 hoc GEe: om. cett.

91 et GEe: atque cett.

92 oratio ςb1gp conformatio GE: confirmatio cett.

93 esse om. e

94 hunc illum Garatoni

95 modestissimos ςbg

96 M. suppl. Manutius

97 -que om. GEe

98 animadversionem (animi adv. e) codd.: corr. Bonamicus (Muretus Var. Lect. xii. 15)

99 at GEe: om. cett.

100 acuunt Gulielmius: agunt codd.: alunt ed. Hervag.

101 profugium Gap

102 quis animo tam agresti et Schol.

103 morte non moveretur Schol.

104 nos hos Ernesti

105 negligimus aςgp

106 iis χk, ed. V: his cett.

107 agebantur b2

108 quotiens ego G

109 perveniret GEe: pervenirent cett.

110 atque GEe: atqui cett.

111 ex Müller: et codd.

112 inflammari b2: afflari ed. V

113 commodati Gulielmius

114 videntur Ee

115 atque Quintil. (quinque locis): et codd.

116 voci Quintil.: voce codd.

117 Chii suum Chii sibi P. Thomas

118 eius ei Lambinus

119 qui et b2k: qui ab1: et qui cett.

120 repudiabimus Lag. 9, Naugerius (1)

121 est om. e, post enim hab. ςbg

122 praeconium facile k, Angelius: facile praeconium cett. (cf. Zielinski p. 204)

123 quod qualia carmina quod Ee

124 ACROAMA ς: ἀκρόαμα b mg.: om. p in lac.

125 item om. ςbgς

126 mari terraque G

127 natura et Mommsen: naturae (-ra ebχς) codd.

128 regionis bχς

129 atque GEeb: ac cett.: atque e Halm

130 est Heumann: et codd.

131 quae G1Ee: quia cett. (G2

132 efferuntur Görenz: haec (hec aςbg) feruntur codd.: ecferuntur Stürenberg

133 ex marmore. At iis Fascitellus: et marmoratis codd.: ex marmore; cuius Mommsen

134 ipse ... laudatur GEeab2: ipsi ... laudantur (-atur p) cett.

135 Rudinum Schol., A. Augustinus: rudem tum (tu Ee: tamen ςgpς) codd.

136 a multis Lambinus

137 eiciamus G: eiecimus e: eiciemus cett.

138 hominum nostrorum Bases: minus (om. c2k, del. Madvig) manuum nostrarum codd.

139 eodem eandem G: om. e

140 iis χς: his cett.

141 inveneris ebχc: inveneras (-nisti k) cett.

142 Ilias Naugerius (2): illi (illa a: om. E) ars codd.

143 donaret et Gallos E

144 nos in contione add. codd. e v. 18 (malo numero): ego delevi videmus GEea

145 iis Manutius: his codd., Schol.

146 tum GEe: tamen a: tunc cett.: om. Schol.

147 iubere iussit a, Schol.

148 sed Schol.: sub codd.

149 deduxerit GEe

150 huius ς: cuius cett.

151 non tamen non Ee

152 Q. P. Ee

153 cederet E2e: dederit c, Fleckeisen

154 in iis Madvig: in his Ammianus xxii. 7: illis (in illis χ2k) codd.

155 ut in eo ipso quo Ammianus

156 de se se Lambinus

157 se Ammianus: om. codd.

158 velint Ammianus

159 monu. eabpc: moni. cett.

160 togati σχς, p mg.: locati cett.

161 huiusce ς urbis suppl. Naugerius (1)

162 atque E: aeque (om. ςk) cett.

163 adornavi Klotz: adoravi schol.: adortavi Ge: adhortatus sum E: hortavi aςb1gp: hortatus sum (fui ς) b2χς

164 nulla codd: corr. ed. V

165 iudices unum G

166 in om. χ

167 est isdem iste isdem (in idem a) GEea

168 dimetiendam Manutius

169 pravi Ee

170 esse om. E

171 an an cum b2χ

172 reliquerint Manutius

173 nonne non Lambinus

174 sive om. GEea

175 afut. G: abfut. (affut. Ee) cett.

176 est GEea: sunt cett.

177 animi om. cod. Vrsini

178 pertinebunt bp2χς

179 venustate codd.: corr. Muretus

180 quantum ς mg., ς, Sylvius: quanto cett.

181 iudiciis Madvig: ingeniis codd.

182 huius E

183 petimus om. G

184 ingeniis GEe: negotiis cett.

185 Romani om. G

186 laudis GEeaχ2: laudum cett.

187 quique est ex scripsi: quique est k, Angelius: isque est cett.: estque ex Madvig

188 itaque atque Ek

189 a foro aliena Garatoni: firme (fer-ak) a me codd.: forensi aliena Halm (cf. § 3)

190 iudiciali (sine -que) ek

191 de ipso ed. V: de ipsius codd.: de meo atque ipsius Lambinus

192 certo G: certe cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: