next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Toxilvs

Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias,

superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.

nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico,

cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim,

5quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,

nec quicquam nisinon estsciunt mihi respondere quos rogo.

Sagaristio

Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem,

ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,

quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.

10ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,

sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen,

quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.

Tox.

Quís illic est qui cóntra me astat?

Sag.
Quís hic est qui sic cóntra me astat?

Tox.

Similis est Sagaristionis.

Sag.
Toxilus híc quidem meus amicust.

Tox.

15Ís est profecto.

Sag.
Eum esse opinor.

Tox.
Congrediar.

Sag.
Contra adgredibor.

Tox.

O Sagaristio, di ament te.

Sag.
O Toxilé, dabunt di quae exoptes.

út vales?

Tox.
Út queo.

Sag.
Quíd agitur?

Tox.
Vívitur.

Sag.

Sátin ergo ex sententia?

Tox.
Si eveniunt quae exopto, satis.

Sag.

Nimis stúlte amicis utere.

Tox.
Quid iam?

Sag.
Imperare oportet.

Tox.

20Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam.

S.

Negotium edepol

T.
Ferreum fortasse?

S.
Plusculum annum

fui praéferratus apud molas tribunus vapularis.

Tox.

Vetus iam ístaec militiast tua.

Sag.
Satin tu úsque valuisti?

Tox.
Hau probe.

Sag.

Ergo edepol palles.

Tox.
Saucius factus sum in Veneris proelio:

25sagittá Cupido cor meum transfixit.

Sag.
Iam servi hic amant?

Tox.

Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem

quibus sat esse non queam?

Sag.

Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.

Tox.

Básilice ágito eleútheria.

Sag.

30Quíd iam?

Tox.
Quia erus peregri est.

Sag.
Ain tu,

péregri est?

Tox.
Si tu tibi bene esse

póte pati, veni: víves mecum,

básilico accipiere victu.

Sag.

Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.

Tox.

35Sed hoc me únum excruciat.

Sag.
Quidnam id est?

Tox.

Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera,

an sémpiternam sérvitutem sérviat.

Sag.
Quid núnc vis ergo?

Tox.

Fácere amicum tibi me potis es sempiternum.

Sag.
Quem ad modum?

Tox.

Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam,

40quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo.

age benignus, subveni.

Sag.

Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes,

ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est

quód tu me rogas; nam aquam a púmice nunc póstulas,

45qui ípsus sitiat.

Tox.
Sicine hoc te mihi fácere?

Sag.
Quid faciam?

Tox.
Rogas?

alicúnde exora mutuom.

Sag.
Tu fác idem quod rogas me.

Tox.

Quaesivi, nusquam repperi.

Sag.
Quaeram equidem, si quis credat.

Tox.

Nempe habeo in mundo.

Sag.
Si id domi esset mihi, iam pollicerer:

hoc meumst ut faciam sedulo.

Tox.
Quidquid erit, recipe te ad me.

50quaeré tamen, ego item sedulo.

Sag.
Si quid erit, te faciam ut scias.

Tox.

... obsecro te resecroque, operam da hánc mihi

fidélem.

Sag.
Ah, odio me énicas.

Tox.

Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.

Sag.

At pol ego aps te concessero.—

Tox.
Iamne ábis? bene ambulato.

55sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.

usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (59 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: