previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

periocha libri XXXVIII.

M. Fulvius consul in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit. Cn. Manlius consul, collega eius, Gallograecos Tolostobogios et Tectosagos et Trocmos, qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra Taurum montem non parerent, vicit. eorum origo, et quo modo ea loca, quae tenent, occupaverint, referuntur. exemplum quoque virtutis et pudicitiae in femina traditur. quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset, capta centurionem, qui ei vim intulerat, occidit. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCLVIII CCCX. cum Ariarathe Cappadociae rege amicitia iuncta est. Cn. Manlius contradicentibus decem legatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de Gallograecis acta pro se causa in senatu triumphavit. Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam tradunt, a Q. Petillio tribuno plebis, ut quidam, a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, posteaquam is dies venit, evocatus in rostra ' hac die' inquit, 'Quirites, Carthaginem vici,' et prosequente populo Capitolium escendit. inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium Liternum concessit. incertum, ibi an Romae defunctus sit; nam monumentum eius utrobique fuit. L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem crimine peculatus accusatus damnatusque cum in vincula et carcerem duceretur, Tib. Sempronius Gracchus tribunus plebis, qui antea Scipionibus inimicus erat, intercessit et ob id beneficium Africani filiam duxit. cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in his nllum vestigium pccuniae regiae apparuit, sed nequaquam [p. 352] tantum redactum, quantae summae erat damnatus. conlatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit; quae necessaria ei erant ad cultum redempta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: