Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt: sed cum sim professus 1 rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas 2 eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis
prudentiam cadere non poterat. Neque enim est ulla disciplina, non ars, quae singulari consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quamplurimas capere; nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse: ita nobis
sim professus c: sum professus a: summo festus SA.
vastitas ac: unitas SA.
singulari ac: consulari SA.
abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse. Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus.
Quod ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam: cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, si eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit.
Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice
Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI.
exstructa ac: exstructam S: extrunctam A.
post et add. SA iuncturae: om. ac.
imposito Aac: posito S.
censeo add. edd.
qui Aac: quia S.
Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus
pedum est LX. Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit: sed hunc actum provinciae Baeticae rustici acnuam vocant: itemque triginta pedum latitudinem et
CLXXX longitudinem porcam dicunt. At Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.. Semi-iugerum quoque arepennem vocant. Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX. Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia
pedum. Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc
multiplicatae pristinum nomen possident. Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit.
latitudinis ac: latitudinem A: latitudine S.
agnuam S Aac.
candetum Aa: candentum c: gandetum S.
post CL add. quod aratores candetum nominant S Aac.
sic veniunt quinque millia pedum ac: sunt campum SA.
Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus,sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos: qui pedes
efficiunt scripula CCLXXXVIII. Ut autem a minima parte, id est, ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum. Pars ducentesima octogesima octava pedes centum; hoc est scripulum.Pars CXLIV pedes ec, hoc est scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes ecce, hoc est sextula in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesimo octava pedes DC, hoc est sici-
posuimus edd.: possumus SAac.
dependitur SAc: deprehenditur a.
ut autem—id om. A: autem om. Sac.
post est scripulum add. pars septuagesima et secunda SAac.
sextula Aac: sextulam S.
quadragesima octava om. a.
licus, in quo sunt scripula sex. Pars vigesima quarta pedes mille ducentos, hoe est semuncia, in qua scripula xii. Pars duodecima duo milia et quadris gentos, hoc est uncia, in qua sunt scripula xxiv. Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV. Pars quarta pedesseptem milia et ducentos, hoc est quadrans, in
quo sunt scripula LXXII. Pars tertia pedes novem milia, et sexcentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV. Pars dimidia et duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLXVIII. Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt
scripula CCXVI. Pars dimidia et tertia ped. viginti quattuor milia, hoc est dextans,in quo sunt scripula CCXL.Partes duae tertiaeet una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,in quo sunt
scripula CCXXXXVIII. Iugeri autem modus si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,inlatitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae formae agrorum veniunt in disputa-
pedes om. A.
destas SA.
pars dimidia—CCXL om. ac.
tertiae et II SA: duae tertiae et ac.
as SAc: axis a.
modus ac: modum SA.
CCXL a: CXL C: CCXLVIII SA.
in add. edd.
tionem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.1 Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tanquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem
milia. Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit.
At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot
exibet ac: exiget SA.
a I.e. 9600 + 400 Roman square feet = 10,000 square feet.
pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus.Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X: tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim; decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria.
At si tribus paribus lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam sequeris. Esto ager tri-angulus pedum quoquo versus tricentorum. Hunc numerum in se multiplicate. Fiunt pedum nonaginta milia. Huius summae partem tertiam sumite,
omnis longitudinis pedes eum pedibus latitudinis multiplicabimus SAac: fiet de omnibus agris, quorum longitudo maior sit latitudine Schneider.
quindecim edd.: decus quinquies SA: om. ac.
paribus ac: om. SA.
a I.e. 1200 + 300 Roman square feet = 1500 square feet.
id est triginta milia. Item sumito decumam, id est novem milia. Utramque summam componito. Fiunt pedes triginta novem milia. Dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura efficit iugerum, et trientem, et sicilicum.
Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur. Esto unius lateris linea, pedum quinquaginta, et alterius pedum centum. Has duas summas in se multiplicate;quinquagies centeni fiunt quinque milia. Horum pars dimidia duo milia quingeni, quae pars iugeri unciam et scripulum efficit. Si rotundus ager erit, ut circuli speciem habeat, sic pedes sumito.Estoarea
et ac: om. SA.
pedum edd.: pedes SAac.
multiplicate c: multiplico SAa.
pedes sumito edd.: podis minito SA: sic pedis muminito a.
esto om. S.
b I.e. 28,800 + 9600 + 600 (Roman) square feet = 39,000 square feet.
b I.e. 2400 + 100 (Roman) square feet = 2500 square feet.
rotunda, cuius diametros,id est dimensio, habeat pedes LXX. Hoc in se multiplicate,septuagies septuageni fiunt quattuor milia et nongenti. Hanc summam undecies multiplicate, fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti. Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta. Hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit iugeri sexcunciam, scripula duo et dimidium.
Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes CXL, curvaturae autem latitudo pedes LXX: oportebit multiplicare latitudinem cum basi. Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti. Haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti: Huius summae quarta decima est septem milia et septingenti. Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque.
diametros ac: dimidia metros SA.
multiplicato c: multiplico SAa.
fiunt oro. SAac.
latitudo ac: latitudinem SA;
a I.e. a sexcuncia (36 scripula) and 2 ½ scripula = 38 ½ scripula = 3850 square feet.
b A quadratis (72 scripula) and 5 scripula = 77 scripula = 7700 square feet.
Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur. Esto arcus, cuius basis habeat pedes xvi, latitudo autem pedes iv. Latitudinem cum basi pono. Fit utrumque pedes XX. Hoc duco quater. Fiunt LXXX. Horum pars dimidia est XL. Item sedecim pedum, qui sunt basis, pars dimidia VIII. Hi viii in se multiplicati, fiunt LXIV.Quartam decimam partem duco,ea efficit pedes iv paulo amplius. Hos adicies ad quadraginta.Fit utraque summa pedes XLIV. Hos in. arcu quadratosesse dico, qui faciunt iugeri dimidium scripulum, quinta et vigesima parte minus.
Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic redigitur. Esto hexagonum quoquo versus lineis pedum XXX. Latus unum in se multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC. Fiunt CCCXC.
Hi VIII in se multiplicati fiunt LXIV om. A.
duco edd.: dico SAac.
quadraginta ac: quadragies SA.
utraque ac: utrumque SA.
quadratos edd.: quadratus SA: quadrato ac.
quinta et vigesima ac: nona SA.
a Actually 4-57.
b Half a scripulum is 50 square feet, 1/28 of a scripulum is 4 square feet, whereas the actual total is 44 square feet.
Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta. Tot igitur pedes quadratos esse dicemus. Itaque erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.
His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus.
Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero quot seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina
desiderantur. Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL; et quintam partem latitudinis, hoc est XXIV. His utrisque summis semper singulos asses adicito, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic multiplicate. Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque. Totidem dices opus esse seminibus.
Similiter inter senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse. Fiunt
itaque ac, ex. inque cor. A: inque S.
adiciam ac: indiciam SA.
quaero om. S.
quod SAac.
inter ac: om. SA.
sextam partem longitudinis Aac: longi S.
sextam partem post latitudinis add. S.
CCI, et XXI. Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum.Totidem seminibus opus esse dices.
Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque ordine consummatis numerum seminum. Denique quotcunque pedum spatia facienda censueris,totam partem longitudinis et latitudinis duces, et prae-dictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV. Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque.
Vel si quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes, in latitudinem per quinos pedes fuerit disposita, ordo longitudinis
habebit semina LXI, latitudinis XXV. Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv. Qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque. At si per senos
XXI ac: XI SA.
-que Aac: quae S.
ordine ac: ordines SA.
censueris Aac: censeris S.
CCXL, longitudinis et latitudinis pedes ac: om. SA.
vel si XXV a: versi XXV SA: om. c.
si ac: om. SA.
pedes eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint XLI vites,
latitudini autem viginti una. Quae inter se multiplicatae efficiunt numerum DCCCLXI. Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX. Totidem dicemus semina prae-paranda. At si inter octonos pedes vinea conseretur, ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem autem xvi. Qui numeri inter se multiplicati
efficiunt CCCCXCVI. At si inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem, et in latitudinem quattuordecim. Qui numeri inter se multiplicati faciunt CCCLXXVIII. Vel inter denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII. Hi numeri inter se multiplicati faciunt CCCXXV, Et ne in infinitum procedat disputatio nostra, eadem portione, ut cuique placuerintlaxiora spatia, semina faciemus. Ac de mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde sit. Nunc ad ordinem redeo.
Vinearum provincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse incognovi,2 maxime pro-bantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes: deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur: eas rustici canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus circum-
placuerit SAac.
incognovi SA: cognovi ac.
a See note on Book IV. 12. 2.
vinctae per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque fleetuntur 2: eas non nulli
characatas vocant. Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur.
Omnium autem sationis fere eadem est conditio. Nam vel scrobe vel sulco semina deponuntur, quoniam pastinationis expertes sunt exterarum gentium agricolae: quae tamen ipsa paene supervacua est his locis quibus solum putre et per se resolutum est: namque hoc imitamur arando, ut ait Vergilius, id est
etiam pastinando. Itaque Campania, cum vicinum ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae quia facilitas eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior ager provincialis rustici maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.
Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe; densiore, sulco ponenda est. Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.5 Soli
circumvinctae SAac: circummunitae edd.
flectuntur c: flectentur SAa.
provincialem rusticum SAac: provincialis rustici edd.
temperatis a: tempatis c: terrae spatio S: prae spatio
A.
ante—conserantur om. SA.
a Georg. II. 184.
b pastinare is to dig with a pastinum, a fork.
tamen ante bonitas exploranda est.Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum
tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est. Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea: vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur.
Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive
bidentibus, angustiora: sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,per quae vel fossor vel arator incedat.
Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur. Sic enim putat vitem cogi
si ante annum fiant post exploranda est add. SA.
scrobis SA: scrobibus ac.
faciant ac: fiat SA.
adicit Aac: adigit S.
a Two-pronged instruments.
b Chapters 14-16.
deorsum agere radices. Hoc ego siccis locis fieri utiliter non negaverim; sed ubi aut uliginosa regio est, aut caeli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam consistens in semiplenis scrobibus nimiushumor, antequam convalescant, semina
necat. Quare utilius existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur
semina. Ubi vero iam corroborata fuerint,nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet.
De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid
sentiam, iam superioribus professus sum. Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros, in quibus non aeque bene translata semina quam immota respon-
semiplenis ac: semipleni SA.
nimius ac: seminis A: om. S.
quare utilius ac: quarum et ilius SA.
comprehenderint statim ac: om. SA.
obrui SA: adobrui ac.
corroborata fuerint Pontedera: corroboraverint ac: comprobaverunt SA.
malleolo ac: malleoli SA.
a ablaqueare is to dig round a plant so as to make a shallow furrow to hold water.
b Book III. 14. 2.
deant: sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter explorandum esse,quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset.
Depositam ergo stirpem, id est, malleolum vel vivi-
radicem,formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. Nam nisi adminiculum tenerae viti atque infirmae contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit.Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis: nam usque in sesqui-
pedem coercenda est. Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius quoque culturae sunt. Alii capitatas vineas, alii bracchiatas magis probant. Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli singula aspiciant.. Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur. Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet,
post explorandum esse add. versibus aliter SA.
viviradicem ac: viridem SA.
vite add. edd.
infirmae ac: infirmum SA.
applicabit ac: adplicavit SA.
celi ac: cesi SA.
a Verg. Georg. I. 53.
b Not, however, pointing straight upwards.
atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi.
Putationis autem ratio eadem est, quae in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahitur, una aut altera tantummodo gemma
relicta, quae ipsi trunco adhaeret. Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime autem aratris excolunt,qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.
Atque haec quidem cultura vel bracchiatis vel capi-tatis antequam gemment, adhibetur. Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere. Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites sub-
eadem ac: nam eodem SA.
sarmentum ac: lumbrae A: inmte (?) S.
excolunt ac: excoli S: excolis A.
a Cf. Book IV. 21. 3.
b I.e. sideways.
mittit, qui cum induruerunt, velut in coronam re-ligantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu in luxuriam prorepant,omniaque alimenta pampini absumant; altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat.
Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat: locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus uvae contegantur; et si parum pampinosa vitis est, advectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur.
M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu Caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur.
Atque haec capitatae bracchiataeque vitis cultura est. Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam
iugata. Non nullos tamen in vineis characatis
prorepant SAac: properent edd.
excolendam SAac.
detrahantur c: detrahuntur SAa.
materiis ac:. materies SA.
animadverti, et maxime elvenacigeneris, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram praebere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant.
Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit,bipedaneis scrobibus malleolus deponitur. Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur: eaque primo anno compescitur in duas gemmas: sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum
elusymnaci a: eluenaci c: et luennaci SA.
ad ac: om. SA.
andooccos SA: candos (corr. ocros) c: candos occos a.
plus alimenti terram ac i eius alimenta tciri SA.
recipit ac: recepit SA.
compescitur edd.: conspicitur SAac.
post unus add. cum SA.
fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti
iacens non excedat interordinii spatium. Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae: nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur in alterum interordinium: atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera
quoque pars excoli possit. De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondat: aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit: quae ratio mihi quoque commodior videtur.
Sed iam de vineis satis diximus. Nunc de arboribus praecipiendum est. Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat. Id autem facile consequi poterit, si ulmorum semi-
relinqui sed edd.: relictis et SA: relictis sed a: relinqui relictis c.
deflectatur ac: deplectitur SA.
exculta ac: excuncta SA.
negant ac: negent SA.
-quo ac: quo SA.
a I.e. for supporting vines.
narium paratum habuerit: quod quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere.
Ulmorum duo esse genera convenit. Gallicum et vernaculum: illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam
serit ex samera, sed ex sobolibus. Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,frondemque iucundiorem bubus praebet: qua cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare
institueris, fastidium bubus afferes.Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus: si minus, dabimus operam, ut in ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alter-nemus. Ita semper mixta fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta cibariorum confident.
Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde
ulmus, post etiam fraxinus. Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et
quod ac: quo SA.
sine ac: semini SA.
nostras SAc: nostra a.
praebet ac: om. 8A.
qua a: -que SA: quia c.
afferes SAa: adfert c.
iusta c: iuxta SAa.
a From the town of Atina in Cispadane Gaul.
b A contemporary of Varro and one of the speakers in Varro's agricultural treatise.
montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque si arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur.
Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam humum verno tempore in areas componemus.
Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus
praerodantur. Ubi deinde prorepserint plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus: idque leviter et curiose faciendum est, ne adhuc tenerae brevesque radiculae ulmorum convellantur. Atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus, ut qui runcaturi sunt, medias partes earum facile manu contingant: nam si latiores fuerint, ipsa
semina proculcata noxam capient. Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria
si S: eui ac: om. A.
prorepserit SAac.
ipsa semina Schneider: ipsiseminibus S: ipsi seminibus Aac.
conspergi saepius quam rigari debent: et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferemus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere: deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter
circumcalcari. Possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi: quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni tempore melius quam vere disponitur; paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum anno acuta falce abraditur,atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo
delibretur, recte seritur. Inde in resoluta terra ternum pedum quoquo versus faciendi scrobes. At in densa, sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui arbores recipiant,praeparandi. Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus
saepius edd.: seminis ac: seminus SA.
debet SAac.
abraditur a: ablanditur SAc.
inde scripsi: in se SAac.
respiciat Aac: respiat S.
a I.e those which are planted in the form of cuttings as opposed to seedlings.
solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur. Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur: hoc in solo pingui melius, illud in
gracili. Tabulata inter se ne minus ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior. Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet.
Sed quamcunque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet. Post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit,verno tempore, antequam librum demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita tamen, uti. supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas, ad quam ductus et applicatus ramus alligetur, et correptus cacumen arbori praebeat.
Deinde stirpem post annum praecidi et allevari oportet. Quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas
instituenda sunt Aa: instituenda c: instituendis S.
propius c: proprius Aa: prius S.
se si minus S: seminibus A: se minus ac.
recipit om. SAac.
truncum SAac.
dodrantem S: drodant partem A: dodrantanitem a: dodrantanidem c.
ductus edd.: dubitus SAa: dubius c.
correptus SAac: correctus edd.
emiserit,ab iniuria pecoris tutae sint. Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis
infestetur. Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene provenerit,eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. Ulmum autem novellam formare sic
conveniet. Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes: supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli
submittendi primo tabulato assignentur. Mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in inferiore positi sint. Eademque ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor. Atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis
emiserant Sa: emiserint A: emiserat c.
provenerit c: provenerint SAa.
positis in easdemque S: postas in eadem quae A: positis in eademque ac.
relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet ulmus in corpus nuda. Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex
comprehendat. Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat. Cum deinde arbor vetustatem fuerit adepta, propter terram vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit.
At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet: si vetustae vitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit. Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque. Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris
opprimetur. Hunc scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluviis et gelicidiis macerctur. Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius
post ulmus add. quae SAac.
eam S: eadem Aa: om. c.
vetustate SAac.
terram S: ramum Aac.
vetustae Schneider: vetustate S: vetustatem A: vetustam a: om. c.
dupondio o: dupundio c: dupundiu SA.
ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae: cavendumque ne aut septentrio-nalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur.
Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio: et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et
arbores et vites post aequinoctium deponuntur. Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem. Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi; atque ab
iniuria pecoris caveis emuniri. Locis autem prae-fervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt: locis frigidis a meridie, temperato statu caeli aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem vel umbram patiantur.
Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae con-
consueverunt c: consuerunt SAa.
summam terram Aac: somnum a terra S.
temperato a: tempato c: temperatum.
a See note on Vol. I. p. 35.
tortos arbori circumdari, ut flexura materias pro-fundat, quarum validissimam sequente anno caput
vitis faciamus. Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
Iamque viti constitutae certa lex ab agricolis imponitur: plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes. At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent: ut quaeque materia se dabit,ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat. Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur, gracilioribus pauciores; vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure
materie Sac: materiae A.
supervacuus SAa: supervacuis c.
alioquin SAac: aliquis edd.
excitabuntur scripsi: excitabitur edd.
lex oro. S.
sedebit S: sed vetata A: sed evecta a: sed evetita c.
accipit SAac.
arboris a terra quattuor pedibus distans;altero, qui summa parte vitem capit; tertio, qui mediam vitem complectitur. Torum imum imponi non oportet, quoniam vires vitis adimit. Interdum tamen necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut vitis praevalens in luxuriam evagatur.
Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur: novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, sub-mittantur et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur; si gracilis, trunco proximi, si mediocris, medii; quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum vitemque exhaurit atque attenuat.
Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi. Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt. Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non
constringi, ne sarmentum vimine praecidatur. Quod si ita longe tabulatum est, ut materia parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam gemmam religabimus. Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis prae-
distant SAac.
submittantur Gesner: committantur SAac.
in SAac.
a Cf. Cato, R.R. 32, who warns his readers against this practice.
cipitata est, ea fructu induitur: at quae vinculo adnexa sursum tendit, ea materias sequenti anno
praebet. Sed ipsorum palmitum duo genera sunt: alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert, pampinarium vocant; alterum, quod ex anniculo palmite procreatur: quod quia protinus creat, fructuarium appellant. Cuius ut semper habeamus copiam in vinea,palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt, ut quicquid intra vinculum est materias
exigat. Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere convenit. Nam vetustate vitem fatigant. Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur.
Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet. Veteribus vitibus loco nati palmites pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam resecti optime submittuntur. Nam insequenti anno
materias fundunt. Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando fractus est, modo
ex SAac.
abnexa SAac.
inae SA: in ea ac.
loco o: loca SAc.
alligando ac: alligandi SA.
ut aliquam gemmam habuerit, ex toto tolli non oportet, quoniam proximo anno vel validiorem
materiam ex una creabit.Praecipites palmites dicuntur, qui de hornotinis virgis enati in duro alligantur. Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris Cacumen superaverit, praecipitari palmitem
non oportet. Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium in se trahet, quamvis fructu exuberet. Praecipitem vero plus anno pati non oportet.
Alterum genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella bene procreat. Et iam si ex uno capite duae virgae submittantur, tamen utraque materia dicitur;nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est, qui inter duo bracchia velut in furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque bracchia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est.
Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis
creabit a: creavit SAc.
annotinis codd.
vinum SAac.
est Se: et Aa; om. Pontedera.
utramque SAac.
deciditur SA: decitur a: decidunt c.
a See Book IV. 24. 10.
oneretur. Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit. Validam ergo vitem in ramos diducere censeo, et traducibus dispergere atque disrarare,certosque vinearios coles praecipitare, et si minus luxuriabitur, solutas materias relinquere; ea ratio vitem feraciorem faciet. Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei quam tradidimus. Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.
Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse
et rores ac: errores SA.
dirrare SA: diradare a: durare c.
nimis SAac.
faceret SAac.
commendabili SAac.
post restituere add. vitem SAac: om. Pontedera.
nec tam viviradice frequentare Gesner: que aut enectam viviradici frequenter S: quae aut nectam viviradici frequenter A: queat ut nectam viviradici frequenter ac.
ut si SAac.
sed om. SAac.
ei om. SAac.
a The text here is quite doubtful.
idonea opulus1: ea est arbor como similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus non nunquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim
pedum excedat. Nam fere ita constitutum rumpotinetum animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et clivosis, ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur. Plerumque autem ea arbor in tres ramos dividitur, quibus singulis ab utraque parte complura bracchia submittuntur, tum omnes pene virgae, ne umbrent, eo tempore quo vitis putatur,abraduntur.
Arboribus rumpotinis, si frumentum non inseritur, in utramque partem viginti pedum spatia inter-veniunt; at si segetibus indulgetur, in altera parte quadraginta pedes, in altera viginti relinquuntur. Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
Si tradux traducem non contingit, media virga inter eas deligetur. Cum ' deinde fructus pondere urgebit, subiectis adminiculis sustineatur. Hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores
opulus edd: populus SAac.
acerne S: cernae A: cerne ac.
huc SAac.
Si om. SAac.
deducatur SAac.
non novi Aac: non vita S.
committantur SAa: commutantur c.
ducem Aac: dulcem S.
a For dwarf planting, not for wet.
quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant; quod an expediat patrifamilias facere, reditus docet.
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium
arborum est. Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur, et cum se non induit, vix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus multiplicat: neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur.
Quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter praecipere censuimus.
Olearum, sicut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt: Posia,Licinia,Sergia,Nevia,Culminia,Orchis,
quodque SAac.
posita SAac.
licia SAac.
Sergia SAac.
nevira S: nevi Aac.
culminia SA: eulmina ac.
orces SAa: orches c.
a The MSS. readings of the names which follow have to be emended from the lists of olive-trees given by other authors, particularly Palladius (III. 18), who is obviously copying Columella. Whereas Columella says that he is going to give the names of ten kinds, nine only are named. To complete the number Schneider inserts Algiana as the second name, but he gives no indication of the source from which he derived this name. The meaningless culi, which in the MSS. precedes the last name, is possibly a corruption of the missing tenth name.
Regia,Cercitis, Murtea.Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, speciosissima Regiae,sed utraque potius escae, quam oleo est idonea. Posiae tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.Orchis quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum optimum Licinia dat, plurimum Sergia: omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est
aptior. Nulla ex his generibus, aut praefervidum, aut gelidum statum caeli patitur. Itaque aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus. Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium centesimum a mari aut non vivere aut non esse feracem.
Sed in quibusdam locis recte valet. Optime vapores sustinet Posia,frigus Sergia.
Aptissimum genus terrae est oleis, cui glarea subest, si superposita creta sabulo admixta est. Non minus probabile est solum, ubi pinguis sabulo est. Sed et densior terra, si uvida et laeta est, commode recipit hanc arborem. Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit. Inimicus est etiam ager sabulo macer, et
regiona SAac.
Cercitis mystea edd.: scrisis culi murtea SA: scrisis culimurtea a: scrisis culmurtca c.
posiae S: positae Aac.
regies SAc: reges a.
posita SAac.
intra annum corrumpitur Codex Goesianus: inani rumpitur S: imam rumpitur A: ima rumpitur a: una in rumpitur c.
orceis SA: orces ac.
milliarium om. SAac.
centesimum S: censimum A: sexagesimum a: LX c.
postea SA: posita ac.
nuda glarea. Nam etsi non emoritur in eiusmodi solo, nunquam tamen convalescit. Potest tamen in agro frumentario seri, vel ubi arbutus, aut ilex steterant. Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam. Haec
in universum de toto genere huius arboris habui dicere. Nunc per partes culturam eius exsequar.
Seminarium 1 oliveto praeparetur caelo libero, terreno 2 modice valido et succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto; id genus fere terrae nigrae est. Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4
fermentari sinito; tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas. Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleae superpositae
secentur. Taleae deinde sesquipedales serra praecidantur, atque earum plagae utraque parte falce leventur, et rubrica notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine caelum spectans deponatur. Nam
seminario SAac.
modo SAac.
aditus a: traditus SAc.
ater SAac: post ater add. inferetur SAa: infrecturi c.
ramos ac: ramus SA.
feracissimos SAac.
recentissimos c: recentissimo SAa.
-que SAac.
tali SAac.
terra SAac.
rubrica c: lubrica SAa.
si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius convaluerit, sterilis in perpetuum erit.Sed oportebit talearum capita et imas partes mixto fimo cum cinere oblinire,et ita totas eas immergere, ut putris terra digitis quattuor alte superveniat. Sed binis indicibus ex utraque parte muniantur: hi sunt de qualibet arbore brevi spatio iuxta eas positi, et inter se vinculo connexi, ne facile singuli deiciantur. Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositaetaleae non laedantur.
Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda simili ratione disponere: sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium
convenit. Quarto anno ex duobusramis infirmior amputandus est. Sic excultae quinquennio arbusculae habilestranslationi sunt. Plantae autem
validis SAac.
esse SAac.
palorum SAac.
oblinire ac: oblinere SA.
immergere scripsi: inmediri SAc: inmederi a: immergerei
Schneider.
arbore a: arbores SAc.
brevi ac: breve SA.
deposita SAac.
et alere Sac: et alaerit A.
et chorda scripsi: cordo SAac.
singuli SAac.
duabus SAa: duobus c.
stabiles SAac.
in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis
verno tempore, paulo antequam germinent. Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,stramentis atque virgis iniectis incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruinafacere debuerat. Spatium intermedium esse debet pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum et vicenumpedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.
Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam explantes arbusculam solo,rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat,deponatur. Deinde arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur. Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x modicos surculos virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,quae eximitur,applicare, et viminibus ita
deponantur arbores a: deponatur arbore SAc.
stramentio Pontedera: sistam rectis c: sustam rectius A: si tam rectis a.
atque virgis inseetis S: om Aac.
pruina a: ruina SAc.
spatium intermedium esse debet pingui Pontedera: spatia ut vitis me debent pingui S: spatium ut as me deberit pingui A: spatium minime debebit pingiu a: spatia vitis erit pungui c.
quidam SAa; -em c.
vicenum Ursinus: vicesimum SA: vigesimum ac.
plantam pars arbuscula sole SAac.
et id SAac.
post deinde add. ut SAa: aut c.
solvatur SAac.
modico surculos SAac.
pilae quae scripsi: pila qua S: pila quae Aac.
eximitur c: eximuntur SAa.
innectere,ut constricta terravelut inclusa teneatur.
Tum subruta parte ima leviter pilam commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur,oportebit solum scrobis confodere bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,et ita seminibus substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid
stercoris interponendum. Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est,qui bracchii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat: laetius enim frondet. Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus constituetur, ut sit
constrictae terrae SAac
pilam SAac.
deponantur SAac.
confodere scripsi: copia fodere SAac.
mittere SAac.
si a: sic SAc.
constet SAac.
nusquam SAa: nunquam c.
plantam SAac.
transferre om. SAac.
caenoque S: cinoque A: acinoque ac.
obrutis SAac.
in om. SAac.
truncus autem aptior translationi est Gesner: truncos gratus autem maturis SAac.
depressior codex Goesianus.
innoxius ab iniuria pecorum. Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae.Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovisexcedat; deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis.
Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. Cum subiectus ager consitus non est, arbor coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert.Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne
per rimas sol ad radices arborum penetret. Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo sit, incilia excitentur, quae ad codicem deducant aquam. Omnis deinde soboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro-
tangeri de SA: tangi debeat a: tangi de hac c.
bovis Gesner: scrobis SAac.
ne post arando om. SAac.
circumvenire SAac.
eberat S: deberat Aa: debeat c.
arbori SAac.
ita sic—adfert om. Sa.
arborem SA: arborum ac.
clivoso SAa.
incilia S: incilicia Aac.
posui, si tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacientsingulis stercoris caprini sex librae, vel stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congiussufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.Amurca minus valentibus infundenda est. Nam per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur.
Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam raseris,nec fructum nec laetam frondem olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare fructum; qui stercoret, exorare; qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur.
Solent etiam quamvis laetae arbores fructum non afferre. Eas terebrari gallica terebra convenit, atque ita in foramen viridem taleam oleastri arcte immitti.Sic velut inita arbor fecundo semine
si om. SAac.
satisfaciant edd.: satis servari S: satis servaveri A: satis servaveris a: satis servaverimus c.
vel add. Schneider.
insulsae congius Schneider: in singulis condivis SAc: in singulis congiis a.
calefacit SAac.
minus ex Palladio add. Schneider.
Post nam add. eius SAac.
eam scripsi: ea SAac.
reseris SA: resccaveris ac.
laeta fronde SAac.
rigare SAac.
formem SAac.
viridam talem SA: viridem talem ac.
partem dimitti Aac: parte dimitti S.
fertilior extat. Sed haec ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina vetere, cuius utriusque modus servatur.Nam maximae arbori, ut tantundem aquae misceatur,urna abunde erit. Solent etiam vitio soli fructum
oleae negare.Cui rei sic medebimur. Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus: sed minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. Non nunquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur.
Ac de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.
Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum
capere nequeunt. Generatim autem dis-
Post sed add. si SAac.
nostra urina: natura SAac.
servaturum SAac.
misceatur ac: misatur SA.
soli a: sol SAc.
negare S: nccare Aac.
ratio om. SAac.
ponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.Ita sole pluviisve macerabitur, et quod positum est cito comprehendet.At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere properabis,minime autem duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,laetiores uberioresque fructus
percipies. Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos
relinquere convenit. Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia,
ne a: om. SAc.
fodies SA: fodi c: fodere a: fodito edd.
pluviave a: pluviasve c: pluviasne SA.
qua c: qua pedes SAa.
comprehendet S: compedit A: competet ac.
facere om. SAac.
properabis Brouckhusius: proibis S: prohibis A: prohibes a: prohibe c.
autem duos menses serobes add. edd. ex libro de Arboribus 20, 1: om. SAac.
feceris ac: seris SA.
imus summo ex libro de Arboribus l.c. edd.: humu3 summum S: humus summus o: unius summum Ac.
hieme om. SAac.
openetrum SAc: penetrum a.
procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus ramos sumes,de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, digito ab humeris qui sunt contra solem orientem. Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties. Arbor insita fructuosior est quam quae insita non est, id est,quam quae ramis aut plantis ponetur. Sed antequam arbusculas transferas,nota ventos quibus antea fuerant constitutae, postea manus adhibeto ut de clivo et sicco in humidum agrum transferas. Trifurcam maxime ponito. Ea extetminime tribus pedibus. Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles constituere,curato ne inter se contingant,nam ita vermibus interibunt.Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent,
arboribus Schneider ex libro de Arboribus 20, 1: veteribus Aac: veterius S.
ramis SAc: rami a.
sumes SA: summes a: sumus c.
ab humeris Schneider ex libro de Arboribus, l.c.: ab illa SAac.
orientem—id est add. Schneider ex libro de Arboribus, l.c.: om. SAac.
ramis a: rimis SAc.
nentur S: conentur Aac.
arbuscula SAac.
transferres SAa: transferes c.
ventos quibus scripsi: viventis quibus Sa: viveras quibus A: vivenes(?) quibus c.
ante erunt (runt S) constitui possit SAac.
adhibeto S: adiuveto Aac.
in om. SAac.
trifurcam ac: trifuicamina S: trifurcam in A.
extent SAac.
voles c: volens SAa.
constituere SAac.
puter SAac.
constringat SAac.
nam ita vermibus interibunt scripsi ex libro de Arboribus 20, 2: aut verbi ut interibunt S: aut verbi aut interibunt Aac.
cum semina depones ex libro de Arboribus l.c. Schneider: depone Aac: depones S.
usque ac: us SA.
fasciculas SA.
per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres. Arbores ac semina cum radicibus autumno
serito, hoc est circa idus Octob.; taleas et ramos primo vere,antequamgerminentarbores,deponito: ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito.
Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris.
Ficorum genera,etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus aquosis praecoques ponito ut ante pluviam fructum deligas: locis calidis hibernas serito. At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,ita alterum edet,quem in hiemem differet. Non nunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare: sic firmiores arbores et feraciores sunt; ac semper conveniet, simulatque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca diluere, et cum stercore
humano ad radicem infundere. Ea res efficit uberiorem fructum, et farctum fici pleniorem ac
taleas et ramos addidi ex libro de Arboribus, 20, 3.
primo vere edd.: removerere 5: removeret Aac.
antequam edd.: quã, S: equam A: aquam ac.
germinant SAac.
fleo generata SAac.
temporis SAac.
aut SAac.
decutit SAac.
det SAac.
hieme SAac.
frondere Aac: fronde S.
amurgam S.
farctum add. edd. ex libro de Arboribus 21, 2: partum SAac.
meliorem. Serendae sunt autem praecipue Livianae,Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,Astropiae,Rhodiae Libycae, Tiburnae,omnes etiam biferae et triferae flosculi.
Nucem Graecam serito circa cal. Febr., quia prima gemmascit: agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit,
praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit.
Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere,in eo terram minutam in modo semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine
libianae S.
callistrustiae S: callistrustiae A: callistrusitae c: callistrusneae a.
astopiae SA: asthopie c: stopie a.
rhodie ac: rohiae SA.
Tiburnae scripsi: tybernae Aa: tiberne S: thiberne c.
apex scripsi: anceps SAac.
necesse rere SA: nee esse serere a.
in modum S: pro modum Aac.
repangito A: pangito S: repaginato c: om. a.
a Pliny, N.H. XV. § 70. It is said to have been called after Livia, the wife of Augustus.
b Pliny, N.H. XIV. § 69: called after Chalcis in Euboea.
putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante calend. Martias facito, vel etiam inter nonas et idus Mart. Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet.
Malum Punicum vere usque in cal. Aprilis recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato. Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum; post quinquennium dulcem, et apyrenum facit. Nos exiguum admodum laseris vino diluimus, et ita cacumina arboris summa oblevimus. Ea res
emendavit acorem malorum. Mala Punica ne in arbore hient,remedio suntlapides tres, si, cum seres arborem, ad radicem ipsam collocaveris.At si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno.
Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adicito, et ibi relinquito: deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram
inicito. Curandum est autem, ut quam generosis-
vere edd. ex libro de Arboribus 23, 1: habere SAac.
aprinum SAac.
hient a: ient SA: ventre medio c.
erit SAac.
seres Aa: res Se.
collocaveris S: colueris Aac.
sitam SAac.
ad brumam ac: a brumam A: abruma S.
in om. SAac.
cuneo SAac.
simis pyris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,praecocia, venerea, et quaedam alia,
quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam
hiemem usque in idus Feb. serito. Mororum ab idib. Feb. usque ad aequinoctium vernum satio est.
mulsa ac: mulsia SA.
Scaudiana scripsi: Scaidianam S: Gaudiana Aac.
pedusiana SAac.
struthia Aac: strati S.
hiemem edd. ex libro de Arboribus 25, 1: essem SA: messem ac.
mororum edd. ex libro de Arboribus l.c.: malorum SA.
a From Crustumium in Etruria.
b From Signia in Latium.
c So called, according to Pliny (N.H. XV. § 55) because they are ripe at the time of the barley-harvest.
d So called from the person who introduced it (Pliny, l.c; Cato, R.R., VII. 3).
e Probably called after a member of the gens Naevia, who perhaps also introduced the Naevian olive (Book XII. 50. 1).
f Called after M. Favonius, an imitator of Cato (Cicero, Att. I. 14. 5).
g From Laterium near Arpinum, where Q. Cicero had a villa (Cicero, Alt. XI. 1).
Siliquam Graecam, quam quidam kera/tion vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito.
Omnium autem generum ramos circa cal. Martias in hortis subacta et stercorata terra super pulvinos arearum disponere convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur. Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina
adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri. Post viginti quattuor deinde menses sive transferre et disponere in ordinem voles, sive inserere, satis- tuto utrumque facere poteris.
Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo
ramos S: ramis A: ramus ac.
subacta edd. ex libro de Arboribus l.c.: in hostis tritta SA: trita a: truta c.
pilcis edd.: tiliae sic SAc: taliaes sic a.
adhuc edd. ex libro de Arboribus l.c.: adit ut SAc: adit et
a.
utrumque edd. ex libro de Arboribus l.c.: utrius SAa: utriusque c.
poteris om. SAac.
resectos Ac: sextos S: reseptos a.
resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus
insitionis aestivo tempore optime usurpatur. Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus.
Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint,luna crescente inserito; olivam autem circa
aequinoctium vernum usque in idus Aprilis. Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris: et cum primum germina tumebunt,de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:dabisque operam, ne librum
laedas. Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito
coeperit SAa: coepit c.
tumibunt SAac.
excato S: exsecato Aa: excecato c.
et S.
a So called from the plaster of clay or wax used in this method.
tantum, quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullam neve alterius partis corticem
laedas. Ubi surculos paratos habueris,cuneum vellito, statimque surculos dimittito in ea foramina,quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et
corticis bonitate haec facito. Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito: postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum minime quattuor digitis insita extent.Supra deinde muscum imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabatur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes
tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare. Si pusillam arborem inserere voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra extet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato: et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum
demissis c: dimissus SAa.
medullis SAac.
post surculos add. Aac dimittito.
straveris SAac.
dimittito addidi ex libro de Arboribus l.c.
foramina edd. ex libro de Arboribus l.c. i forma SAac.
semipedem SAac.
usque ad eodem S.
in una,—§ 6, insita extent S: om. Aac.
muscum edd. ex libro de Arboribus 26, 6: ramuscula Sac: ramicula(?) A.
serere SAac.
sesquipedam e terra A: sequipedamen terra S: sexquipedam e terra a: sexquipedem e terra c.
trium sit in ea. Deinde cuneum, quo diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos de-mittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem
facias. Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato: deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur.
Nos tertium genus insitionis invenimus, quodcum sit subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent,
sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet. Optime itaque inseritur
tali ratione.Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite gemmam, quae bene apparebit, certamque spem germinis habebit: eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit: et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas,
delibrato. Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato.
Deinde in eam partem, quam nudaveris, praepara-
quo Aac: quod(?) S.
invenimus quod add. edd.: om. SAac.
generi arboris a: generi arborum c: generiem arbori A: geriem arbori S.
ea add. S.
tali ratione scripsi ex libro de Arboribus 26, 7: carifici ratione S: caprifici rancus Ac: caprifici ramos a.
querito SA: serito ac.
certamque edd, ex libro de Arboribus. 26. 8: certaminis SAac.
tum emplastrum aptato,ita ut alterius delibratae
parti conveniat. Ubi ita haec feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne laedas ipsum germen. Deinde commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur. Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo possit succus avocari,aut ne cui magis quam insito serviat. Post xxi diem solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur.
Quartum illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis.
Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi
omni generi arboris inseri. Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus arboribus inseri.
aptato Se: apto Aa.
alterius scripsi: altero Aac: alte S.
quo edd. ex libro de Arboribus 26, 9: quod SAac.
succus add. edd. ex libro de Arboribus l.c.: om. SAac.
avocari S: vocari Aac.
ne cui edd. ex libro de Arboribus l.c.: necuim SA: nec humi a: ne vim c.
veluti quandam edd. ex libro de Arboribus l.c.: vel antequam SAa: ut antiquum c.
tantum c: tantos SAa.
omni generi c: omni genere A: omne genere S: om. a.
dissimilibus scripsi: dissimilis S: dimissis Aac.
Scrobemquoquoversus pedumquattuor ab arbore olivae tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere.In scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut
robusta et nitida fiat. Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa: atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,quae inserere voles,relinque; tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam
cuneo finde. Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum benecoierint,velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnes persequimur prioribus libris, de cytiso praecipere nunc parvum ac tempestivum est.15,
scrobe SAac.
pedes SAac.
possit ea contingere S: positae contingere ac: positae tangere A.
in om. SAac.
cacumine ac: cacumineris SA.
quae inserere voles add. edd. ex libro de Arboribus 27. 3: om. SAac.
revellantur ac: revellatur SA.
bene cdd. ex libro de Arboribus 27. 4: ene S: eno Ac: eo a.
coierit SAac.
finem A ac: fine S.
species a: specimus S: spes c.
prioribus a: priores SAc.
incipere SAac.
parvum Aac: pravum S.
puto A: fuit Sa: om. c.
post puto add. nunc (hunc c) arboris praecipientes opportune eius meminerimus SAac.
Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est: quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus,1 tum 2 etiam 3 octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit:
omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare: sic et ipsae valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi vel autumno circa idus Octobris, vel vere fieri potest.
Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam
terram circumaggerato. Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus: simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebete Equo abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.Potest
ovibus add. edd. ex libro de Arboribus 28. 1: om. SAac.
cum SAc: tum a.
ovis post etiam add. SAc: iovis quod a.
ipsa SAa: ipse c.
equo edd.: aeque SA: eque ac.
virium Aac: virum S.
potest Ac: potes S: om. a.
a Presumably at one feeding.
etiam circa sepem agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile comprehcndit et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et
exemptum paleis permisceto. Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto: deinde in umbra exsiccata, et ita condito.
Hactenus de arboribus praecepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine.
BOOK VI
Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse. Neque infitior id eos aliqua
ratione fecisse, quasi sit agricolae contrarium pastoris propositum: cum ille quam maxime subacto et puro solo gaudeat, hic novali graminosoque; ille fructum e terra speret, hic e pecore; ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
Sed in his tam discordantibus votis est tamen quaedam societas atque coniunctio: quoniam et pabulum e fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres
fructus exuberant. Nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non ut hominum ita armentorum adiutorio colatur.Unde etiam iumenta et armenta nomina a re traxere, quod
qua SA1.
in hia tam R: in ista SA1.
ex Lundström: et SA1: e A2: est c.
ex usu est et Schneider: exueste S: exuestet AR.
hominum S: omnium AR.
adiutorio colatur Schneider: adiuratorio colatur S adiurator inculator A: adiurator inculatur A2.
nomina a re Lundström: nominare S: nom are A.
nostrum laborem, vel onera subvectando vel arando iuvarent.
Itaque sicut veteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo tam pecorum quam agrorum cultum
pernoscere. Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore: quoniam et solum id veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus: sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior.Ut etiam M. Cato prodidit,qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset respondit: Si bene is pasceret;rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit: Si mediocriter pasceret.
Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti, quidnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse, si quis vel male pasceret; cum praesertim maius dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam prudentem diligentemque compendium.De secundo tamen responso dubium
subvectando R: subiectando S: subtectando A.
eandemque SA.
id Lundström: in SA.
sed S: et AR.
re superior SAR.
prodidit S: reddidit AR.
posset S: possit AR.
is pasceret Lundström: ipsasciret S: ipsas geret A.
quidam SA.
scium SAR.
prudenti SAR.
conpendium S2: conprendium S1A.
a The author here derived iumentum from iuvare, to aid, and armentum from arare, to plough. In the latter case the
non est, quin mediocrem negligentiam domini fructus pecoris exsuperet.
Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta valuimus industria, maiorum secuti praecepta posteritati mandavimus. Igitur cum sint duo genera quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut bovem, mulam, equum, asinum; alterum voluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ovem, capellam, suem, canem: de eo genere primum dicemus, cuius usus nostri laboris est particeps. Nec dubium, quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim in Italia, quae ab hoc nuncupationem. traxisse creditur, quod olim Graeci tauros italos vocabant,et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas et femina boves aratro terminum signaverunt, vel, ut antiquiora repetam,quod item Atticis Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister: quod inter fulgentissima sidera particeps caeli sit: quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura: cuius tanta fuit apud antiquos veneratio, ut tam capitale esset bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur promissi operis capiamus exordium.
secuti S: sicuti AR.
tamen SAR.
usum SAR.
vocant SAR.
condendis mas S: condendissimas A.
vel, ut antiquiora repetam Lundström ex cit. Mulomedicina Chironis (Ed. Oder): petam SA.
atticus SAR.
caelis SA: ccli R.
aputanti quis S1: apud antiquis A1: apud antiquos S2A2.
capitales set S: capitales et AR.
Quae in emendis bubus sequenda quaeque vitanda sint, non ex facili dixerim; quoniam pecudes pro regionis caelique statu et habitum 1 corporis et ' ingenium animi et pili colorem gerant. Aliae formae sunt Asiaticis, aliae Gallicis, Epiroticis aliae. Nec tantum diversitas provinciarum, sed ipsa quoque Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen
et culturae patrii soli non inhabiles. Umbria vastos et albos; eademque rubios;nec minus probabiles animis quam corporibus. Etruria et Latium compactos, sed ad opera fortes. Apenninus durissimos omnemque difficultatem tolerantes, nec ab aspectu decoros. Quae cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet; eaque Mago Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps memorabimus.
Parandi sunt boves novelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis et pene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis,capaci et tanquam implente utero, lateribus porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque vel etiam subsidente,
habitum S: habitu AR.
rubios A: rabios S1: robios S2: rubeos a.
diversa a: versa SAR.
grandis SA.
vasti SAR.
lateribus S2R: latibus S1A.
susidente S2: subidente S1AR.
a His work on agriculture was translated into Latin by order of the senate (I. 1. 13; Varro R.R. I. 1. 10: Cicero, Or. I. 58, 249).
clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis magnis, caudis longissimis et setosis, pilo totius corporis denso brevique, coloris rubii vel fusci, tactu corporis mollissimo.
Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus sit periculi. Verum nec ante tertium neque post quintum annum iuvencos domari placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura. Eos autem, qui de grege feri comprehenduntur, sic subigi convenit.
Primum omnium spatiosum stabulum praeparetur, ubi domitor facile versari, et unde egredi sine periculo possit. Ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut via late patens, ut cum producentur iuvenci, Uberum habeant excursum; ne pavidi aut arboribus aut obiacenti cuilibet rei se
implicent noxamque capiant. In stabulo sint ampla praesepia, superque transversi asseres in modum iugorum a terra septem pedibus elati configantur, ad quos religari possint iuvenci. Diem deinde, quo domituram auspiceris, bonum a tempestatibus et a religionibus matutinum digito, cannabinisque
funibus cornua iuvencorum ligato. Sed laquei, quibus capulantur, lanatis pellibus involuti sint, ne tenerae frontes sub cornua laedantur.
ungulis S: vinculis Aa.
pilo totius Pontedera ex cit. Palladii: pilosius SA.
producentur SA2a: producerentur A1R.
implicent Sa: impluent c: inplicent AS2: inplicet S1.
tenere frontet S1A1: frontes S2: tenera fronte R.
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat. Si nimis asperi erunt, patere unum diem noctemque desaeviant. Simulatque iras contuderint,mane producantur, ita ut et a tergo complures, qui sequuntur, retinaculis eos contineant, et unus cum clava salignea procedens modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat.
Sin autem placidi et quieti boves erunt, vel eodem die, quo alligaveris, ante vesperum licebit producere, et docere per mille passus composite ac sine pavore ambulare: cum domum reduxeris,arcte ad stipites religato, ita ne capite moveri possint. Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a atere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut accedentem consuescant aspicere. Deinde nares perfricato, ut hominem discant
odorari. Mox etiam convenit tota tergora et tractare et respergere mero, quo familiariores bubulco fiant: uteris quoque et sub femina manum subicere, ne ad eius modi tactum postmodum pavescant, et ut ricini
contulerint SA.
composite R: conposita SA.
preduxeris S1: pro- AR.
riclini SA.
qui plerumque feminibus inhaerent, eximantur. Idque cum fit, a latere domitor stare debet, ne calce
contingi possit. Post haec diductis malis educito linguam, totumque os etpalatum sale defricato, libralesque offas in praesulsae adipis liquamine tinctas in gulam demittito, ac vini singulos sextarios per cornu faucibus infundito: nam per haec blandimenta triduo fere mansucscunt, iugumque quarto die accipiunt, cui ramus illigatus temonis vice traicitur: interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu
laboris exploretur patientia. Post eiusmodi experimenta vacuo plaustrum subiungendi, et paulatim longius cum oneribus producendi sunt. Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, sed in subacto agro, ne statim difficultatem operis reformident, neve adhuc tenera colla dura proscissione terrae contundant.Quemadmodum autem bubulcus in arando bovem instituat, primo praecepi volumine. Curandum ne in domitura bos calce aut cornu quemquam contingat. Nam nisi haec caventur, nunquam eiusmodi vitia quamvis subacto eximi poterunt.
Verum ista sic agenda praecipimus, si veteranum pecus non aderit; alioquiexpeditior tutiorque ratio
os et Lundström ex cit. Pallada: eo sed S: eo sub AB.
gulam Palladius: singula SAR.
contundunt Ald.: condant SAR.
Curanda SAa: Curandum c.
subacta SAR.
veranum SA.
alioqui Lundström: adeoque SAR.
a Which it must become used to later.
b These instructions occur in Book II. 2. 22 ff.
domandi est, quam nos in nostris agris sequimur. Nam ubi plaustro aut aratro iuvencum consuescimus, ex domitis bubus valentissimum eundemque placidissimum cum indomito iungimus. Is et procurrentem
retrahit, et cunctantem producit. Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, per hanc machinationem consequemur, ut etiam contumaces boves gravissima opera non recusent. Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur, aratroque iniecto terram moliri cogitur, nulla est imperium respuendi facultas. Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur: seu consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur: seu conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur: propter quae undique necessitate contumaciam de-ponit, et ad patientiam laboris paucissimis verberibus perducitur.
Est etiam post domituram mollioris generis bos, qui decumbit in sulco: eum non saevitia, sed ratione censeo emendandum. Nam qui stimulis aut ignibus aliisque tormentis id vitium eximi melius iudicant, verae rationis ignari sunt: quoniam pervicax contumacia plerumque saevientem fatigat. Propter quod utilius est citracorporis vexationem fame potius et siti cubitorem bovem emendare. Nam eum vehementius afficiunt naturalia desideria, quam
per add. Lundström.
terra molli codd.
rationem SA: sed ratione ac.
citra S: circa AR.
plagae. Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic cingulis obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit. Quo facto inedia et siti compulsus deponit ignaviam; quae tamen rarissima est in pecore vernaculo: longeque omnis bos indigena melior est quam peregrinus. Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus
est, vel ex montanis in campestria. .Itaque etiam, cum cogimur ex longinquo boves arcessere, curandum est, ut in similia patriis locis traducantur. Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura vel viribus impar cum valentiore iungatur. Nam utraque res interiori celeriter affert exitum.
Mores huius pecudis probabiles habentur, qui sunt propiores placidis quam concitatis, sed non inertes: qui sunt verentes plagarum et acclamationum, sed fiducia virium nec auditu nec visu pavidi, nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi, multi cibi edaces, verum in eo conficiendo lenti. Nam hi melius concoquunt, ideoque robora corporum citra maciem conservant, qui ex commodo,quam qui
festinanter mandunt. Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere: habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse,
singulis SA1R.
siti R: sitis SA.
quam et amarissima S: qua et amarissima AR.
mutationem SA: mutatione c.
cui SAR.
commodo S: commoda AR.
nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur. Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus.
Boves calore sub divo,1 frigoribus intra tectum, manere oportet. Itaque hibernae stabulationi 2 eorum praeparanda sunt stramenta, quae mense Augusto intra dies triginta sublatae messis 3 praecisa 4 in acervum extrui debent. Horum desectio cum pecori tum agro est utilis: liberantur arva sentibus, qui aestivo5 tempore per Caniculae ortum recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori 6 subiecta plurimum stercoris efficiunt.
Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus. Boves autem recte
pascendi non una ratio est. Nam si ubertas regionis viride pabulum subministrat nemo dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit: quod tamen nisi riguis aut roscidis locis non contingit. Itaque in iis ipsis vel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna
temporum vice vel arant vel pascuntur. Siceioribus agris ad praesepia boves alendi sunt, quibus pro conditione regionum cibi praebentur: eosque nemo dubitat, quin optimi sintvicia in fascem ligata, et
divo R: dio SA2: diu A1.
stabulationi Ald.: stabulati S: stabulatio AR.
messis a: mensis SAR.
precisas SAR.
quaestivo A: qui aestivo A2: questivo S.
stramenta pecori Ursinus: stramentis pecoris SAR.
sunt AR: sint S.
vitia SA: vicia c.
cicercula itemque pratense faenum. Minus commode tuemur armenta paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae praesidio sunt. Eae probantur maxime ex milio, tum ex hordeo, mox etiam ex tritico. Sed iumentis iusta operum reddentibus hordeum praeter has praebetur.
Bubus autem pro temporibus anni pabula dis-pensantur. Ianuario mense singulis fresi et aqua macerati ervi quaternos sextarios mixtos paleis dare convenit, vel lupini macerati modios, vel cicerculae maceratae semodios, et super haec affatim paleas.Licet etiam, si est leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quae de lora eximuntur, eum paleis
miscere. Nec dubium quin ea longe melius cum suis folliculis, ante quam cluantur, praeberi possint. Nam et cibi et vini vires habent, nitidumque et hilare et corpulentum pecus faciunt. Si grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum viginti sufficit, vel faeni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes. Et his, si regionis vis per-mittit, glans adicitur: quae nisi ad satietatem detur, scabiem parit. Potest etiam si proventus vilitatem facit, semodius fabae fresae praeberi. Mense Februario plerumque eadem sunt cibaria. Martio et Aprili debet ad faeni pondus adici, qua terra proscinditur: sat autem erit pondo quadragena singulis dari. Ab idibus tamen mensis Aprilis usque in idus
armenta S: armento AR.
eae S: ea AR.
paleas S: paleis AR.
pabulatoribus SAR.
vis om. SAR.
proventus S: pro ventu A.
vilitatem R: vilitem SA.
Iunias viride pabulum recte secatur: potest etiam in calend. Iulias frigidioribus locis idem praestari: a quo tempore in calend. Novemb. tota aestate et deinde autumno satientur fronde; quae tamen non ante est utilis, quam cum maturaveritvel imbribus vel assiduis roribus: probaturque maxime ulmea,
post fraxinea, et ab hac populnea. Ultimae sunt ilignea et qucrnea et laurea: sed eae post aestatem necessariae deficientibus ceteris. Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit ea copia, aut stringere arbores expediat. Ilignea tamen vel melior est quernea, sed eius generis, quod spinas non habet; nam id quoque, ut iuniperus,respuitur a pecore
propter aculeos. Novembri mense ac Deccmbri per sementem quantum appetit bos, tantum praebendum est: plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur; vel si nihil horum est, per se faeni pondo quadraginta.
Sed non proderit cibis3 satiari pecora, nisi omnis adhibeatur 4 diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent: quae utraque5 custodiuntur large dato per triduum medicamento, quod com-
maturuit SAR.
iuniperus R: -erius S: imperius A.
cibos S: cibus AR.
adhibeatur S2: adhibetur S1: adiuvetur AR.
utroque SAR.
ponitur pari pondere triti lupini cupressique, et cum aqua nocte una sub divo habetur; idque quater anno fieri debet ultimis temporibus veris, aestatis,
autumni, hiemis. Saepe etiam languor et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum ovum ieiuni faucibus inseras, ae postero die spicas ulpici vel alii eum vino conteras, et in naribus infundas: neque haec tantum remedia salubritatem faciunt. Multi et largo sale miscent pabula; quidam marrubium deferunteum oleo et vino; quidam porri fibras, alii grana thuris, alii sabinam herbam rutamque pinsitammero diluunt, eaque medicamenta
potanda praebent. Multi caulibus vitis albae et valvulis ervi bubus medentur: nonnulli pellem serpentis obtritam cum vino miscent. Est etiam remedio eum dulci vino tritum serpyllum, et concisa et in aqua macerata scilla. Quae omnes praedictae potiones trium heminarum singulis diebus per triduum datae alvum purgant, depulsisque vitiis recreant
vires. Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas; quae protinus dari non potest, sed primo cibi asperguntur; deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mixta datur ad saturitatem.
lupini a: om. SAR.
multo SAR.
deterunt S: dederunt AR.
rutamque pinsitam Lundström: putaque vinitam SA.
vitibus SA: vitis ac.
est S: sed AR.
adspergunt SA.
Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves in cursum concitari: nam ea res aut alvum movet, aut1 frequenter 2 febrem. Cavendum quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc 3 quod decidit 4 immixtum pabulo, bubus affert necem.
Sus aegra pestilentiam facere valet. Quae cum in gregem incidit, confestim mutandus est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione
ceteros labefaciat. Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi tabem afferant. Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi. Tunc panacis et eryngii radices faeniculi seminibus miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum
pecus. Tunc paribus casiae myrrhacque et thuris ponderibus, ac tantundem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur. Sed ipsum medicamentum ponderis sescunciae divisum portione aequa per triduum cum vino dedisse sat erit. Praesens etiam remedium cognovimus radiculae, quam pastores consiliginem vocant. Ea in Marsis montibus plurima nascitur, omnique pecori maxime est salutaris. Laeva
meta ut SAR.
frequenter Lundström: frequen (sequ. vae. sp.) SAR.
haec 5: hcc A: hoc c.
desidit SA: decidit ac.
facere S2: face S1AR.
grege SAR.
mutandus S: mutatus AR.
fricti S: defruti AR.
manu effoditur ante solis ortum. Sic enim lecta
maiorem vim creditur habere. Usus eius traditur talis. Aenea fibula pars auriculae latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine tanquam O literae ductus appareat. Hoc et intrinsecus et ex superiore parte auriculae cum factum est, media pars descripti orbiculi eadem fibula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur; quam eum recens plaga comprehendit, ita continet, ut elabi non possit: in eam deinde auriculam omnis vis morbi pestilensque virus dicitur,donec pars, quae fibula circumscripta est, demortua excidit, et minimae partis iactura caput
conservatur. Cornelius Celsus etiam visci folia eum vino trita per nares infundere iubet. Haec facienda, si gregatim pecora laborant: illa deinceps, si singula.
Cruditatis signa sunt crebri ructus ac ventris sonitus, fastidia cibi, nervorum intentio, hebetes oeuli. Propter quae bos neque ruminat neque lingua se deterget. Remedio erunt aquae calidae duo congii, et mox triginta brassicae modicae caules coeti et ex
aceto dati. Sed uno die abstinendum est alio cibo. Quidam clausum intra tecta continent, ne pasci possit. Tum lentisci oleastrique cacuminum pondo iv, et librammellis una trita permiscent aquae
littere ductum SA.
ea labi SAR.
ei igitur S: efficitur A1: elicit c: dicitur A2a.
libra SAR.
a Aulus Cornelius Celsus, a contemporary of Columella, besides his book on medicine which has survived, also wrote on agriculture.
congio, quam nocte unasub dio habent, atque ita faucibus infundunt. Deinde interposita hora macerati ervi quattuor libras obiciunt, aliaque potione
prohibent. Hoc per triduum fieri debet, ut omnis causa languoris discutiatur. Nam si neglecta cruditas est, et inflatio ventris et intestinorum maior dolor insequitur,qui nec capere cibos sinit, gemitus exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere, et agitare caput, caudamque crebrius agere cogit. Manifestum remedium est proximam clunibus partem caudae vinculo vehementer obstringere, vinique sextarium cum olei hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille et quingentos passus agere.
Si dolor permanet, ungulas circumsecare, et uncta manu per anum inserta fimum extrahere, rursusque agere currentem. Si nec hoc profuit, tres caprifici aridi conteruntur, et eum dodrante aquae calidae dantur. Ubi nec haec medicina processit, myrti silvestris foliorum duae librae laevigantur, totidemque sextarii calidae aquae mixti per vas ligneum faucibus infunduntur. Atque ita sub cauda sanguis emittitur. Qui cum satis profluxit, inhibetur papyri ligamine. Tum concitate agitur pecus cousque dum
anhelet. Sunt et ante detractionem sanguinis illa remedia: tribus heminis vini triens pinsiti alii permiscetur, et post eam potionem currere cogitur, vel salis sextans eum cepis decem conteritur, et ad-
nocte unam SA: noctem unam R.
dolor sequitur S2: dolori sequitur SA1R.
cuncta SAR.
triens Svennung: tribus SAR.
pinsiti alii ed. pr.: pinsitiali SAR.
mixto melle dococto collyria immittuntur alvo,atque ita citatus bos agitur.
Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris
proluvies. Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis vetustissimus caseus.Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique et oleastri cacumina. Viridis alvus corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,
primoque die cibo abstinendus. Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci myrtique dandae; nec potestas aquae nisi quam parcissime facienda est. Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram et abrotonum ceraticum,pari portione deferam; cum aquae calidae duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut supra dixi-
mus, obiciant. Quidam vinaceorum duas libras torre-
albo SAR.
mulos R: mulus SA.
terminum S: minũ A: minus R.
utrorumque S: vivorumque AR.
caseus S: caeses A: ceses R.
myrtiq; ed. pr.: murtisq; SAa.
albos SAR.
myrti ed. pr.: multi SAR.
tenerorum lauri foliorum libram scripsi: teneram laurum coloni libram SAR.
ceraticum SAR: cepaticum Lundström.
deterant S: dederant AR.
faciunt, et ita conferunt cum totidem sextariis vini austeri, potandumque medicamentum praebent, omni alio humore subtracto,nec minus cacumina praedictarum arborum obiciunt. Quod si neque ventris restiterit citata proluvies, neque intestinorum ac ventris dolor, cibosque respuet, et prae-gravato capite saepius coniverit,lacrimaeque ab oculis et pituita a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro descindantur.Sed vulnera facta igne dum sanescunt, defricare bubula urina convenit; at ferro rescissa melius pice et oleo curantur.
Solent etiam fastidia ciborum afferre vitiosa incrementa linguae, quas ranas veterinarii vocant. Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita profluat.6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta
ulcera cicatrices ducant. Si neque ranae fuerint, neque alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum cum oleo per nares infundere, vel sale et cunila defricare fauces, vel eandem partem alio tunso et alecula linire. Sed haec si solum fastidium est.
omni alio humore, subtracto Svennung ex cit. Palladii: omnia in umores supra dixi SA.
restiterit edd.: eriserit S: crescent AR.
coniverit Svennung: consuevit SAR.
decidantur SA.
indu S: interdum AR.
Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea cacumina lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, ac pampinos vitis obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die praeberi potandam.
Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.
Recens tussis optime salivato farinae hordeaceae discutitur. Interdum magis prosunt gramina concisa, et his admixta fresa faba. Lentis quoque valvulis exemptae et minute molitae miscentur aquae calidae sextarii duo, factaque sorbitio per cornu infunditur. Veterem tussim sanant duae librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus. Nam id medicamentum teritur, et eum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more salivati datur, ae
postea aqua hyssopi per cornu infunditur. Porri
garo ed. pr.: caro SAR.
enim succus cumoleo, vel ipsa fibra cum hordeacea farina contrita remedium est. Eiusdem radices 'diligenter lotae, et cum farre triticeo pinsitae ieiunoque datae vetustissimam tussim discutiunt. Facit idem pari mensura ervum sine valvulis cum torrido hordeo molitum et salivati more in fauces demissum.
Suppuratio melius ferro rescinditur quam medicamento. Expressa deinde sanie sinus 5 ipse, qui eam continebat, calida bubula urina eluitur, atque ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur: vel si colligari ea pars non potest, lamina candenti sebum caprinum aut bubulum instillatur.
Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt,atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.
Sanguis demissus in pedes claudicationem affert. Quod cum accidit, statim ungulam inspicito.7 Tactus autem fervorem demonstrat: nec bos vitiatam partem vehementius premi patitur. Sed si sanguis adhuc supra ungulas in cruribus est, frictione assidua discutitur; vel, cum ea nihil profuit, scarificatione emittitur.8 At si iam in ungulis est, inter duos
ungues cultello leviter aperies.Postea linamenta
succus cum Lundström: sucum SA.
remedium S: remedia A1: remedio A2R.
pinsite R: pinsita SA.
torreo SAR.
sasinus SAR.
partem—cluunt ex cit. Palladii edi. partẽminus seruntur inhabeture hurane luunt S: parto minus seruntur inhabeturae rane luunt A.
ungula inspicit SAR.
hemitur SAR: emititur c.
aperiet SAR.
sale atque aceto imbuta applicantur, ac solea spartea pes induitur,maximeque datur opera, ne bos in aquam pedem mittat et ut sicce stabuletur. Hic idem sanguis nisi emissus fuerit, famicem creabit, qui si suppuraverit, tarde percurabitur: primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et oleo madentibus inculcatis, mox axungia vetere et sebo hircino pari pondere decoctis, ad
sanitatem perducitur. Si sanguis in inferiore parte ungulae est, extrema pars ipsius unguis ad vivum resecatur, et ita emittitur, ac linamentis pes involutus spartea munitur. Mediam ungulam ab inferiore parte non expedit aperire, nisi eo loco iam suppuratio facta est. Si dolore nervorum claudicat, oleo et sale genua poplitesque et crura confricanda sunt, donec sanetur.
Si genua intumuerint, calido aceto fovenda sunt, et Uni semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa imponendum: spongiae quoque ferventi aqua imbutae et expressae litaeque melle recte genibus applicantur, ac fasciis circumdantur. Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur: et cum maturuit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa, ut supra docuimus, linamentis
curatur. Possunt etiam, ut Cornelius Celsus prae-
imbuta R: inbuto SA.
inducitur SAR.
popliteque SA: poplitesque c.
sphongia S: spongia R: phongio A.
inbuta SA.
expressa SAR.
litae quae A: lita que S.
cipit, lilii radix aut scilla cum sale, vel sanguinalis herba, quam poligonum Graeci appellant, vel marrubium ferro reclusa sanare. Fere autem omnis dolor corporis, si sine vulnere est, recens melius fomentis discutitur; vetus uritur, et supra ustum butyrum vel caprina instillatur adeps.
Scabies extenuatur trito alio defricta;1 eodemque remedio curatur rabiosae canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento aeque bene sanatur. Et ad scabiem praesentior alia medicina est. Cunila bubula,2 et sulphur conteruntur, admixtaque amurca cum oleo atque 3 aceto incoquuntur; deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id medicamentum candente4
sole illitum maxime prodest. Ulceribus gallae tritae remedio sunt; nec minus succus marrubii cum fuligine.
Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit,quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus
est. Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur. Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit decoquere laurum, et ea
defricta S: defricto AR.
cunicula bubula S: cuniculabula AR.
aqua SAR.
cantendcnte SAR.
accedit SAR.
redidcrint SA: redierint ac.
proderit S2c: prodiderit S1AR.
calda fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem.Idque optime fit sub dio, sole fervente. Quidam faeces vino et adipe commiscent, eoque medicamento post fomenta praedicta utuntur.
Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur. Inde tussis et macies, et ad ultimum phthisis invadit. Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini sextario
potandus datur diebus compluribus. Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus pendere videatur. Ferro palatum prodest et sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum, viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur, praebere.
Si in opere collum contuderit,praesentissimum est remedium sanguis de aure emissus: aut si id factum, non erit, herba, quae vocatur avia,eum sale trita et imposita. Si cervix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex diversa auricula sanguinem detrahemus. Ea porro vena, quae in aure videtur esse amplissima, sarmento prius
pelle SAR.
bos in latus Lundström: bos lotus SAR.
prodest add. Schneider ex Vegetio iv. 14.
contuderit S: contunderit AR.
avia Aldus: habia SAR.
verberatur. Deinde cum ad ictum intumuit, cultello solvitur; et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac biduo ab opere datur vacatio. Tertio deinde die levis iniungitur labor, et paulatim ad iusta
perducitur. Quod si cervix in neutram partem deiecta est, mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis emittitur. Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est, intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non
patitur. Tali vitio comperimus aptum esse medicamentum ex pice liquida et bubula medulla et hircino sebo et vetere oleo aequis ponderibus compositum atque incoctum. Hac compositione sic utendum est. Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et
illinitur. Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est. Tum cervix aqua frigida defricanda, et spuma argenti illinenda est. Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae vocatur avia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet. Clavorum, qui fere cervicem infestant, minor molestia est: nam facile oleo per ardentem
lucernam instillato sanantur. Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur,neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut pluvia cervix in opere madefacta est. Itaque cum
aptum ex Vegetio l.c.: autem SAR.
oleo et sanantur om. SAR.
nascantur S: nascatur AR.
id accidit, pulverilateritio trito priusquam disiungantur, colla conspergi oportet: deinde cum assiccuerint,subinde oleo imbui.
Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit4; quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi: deinde spartea calceata per triduum suffuso
aceto curatur. Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina: deinde fasce sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur. Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida laventur pedes; et deinde suffragines coronaeque ac discrimen ipsum, quo divisa est bovis ungula, vetere axungia defricentur.
pulveri (pulvere) Richter (Hermes LXXX, 201): veteri prior. edd.
ad siccum erit S: ad siccum crint A.
involvito Svennung: involuta SAR.
pertulerit SAR.
fasce R: fasces SA.
ferveti cineribus A: ferventi cineribus SR.
defricentur S: defricetur AR.
Saepe etiam vel gravitate longioris itineris,1 vel cum in proscindendo aut duriori solo aut obviae radici obluctatur,2 convellit armos. Quod cum accidit, e prioribus cruribus sanguis mittendus est: si dextrum armum laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque vitiavit, item in posterioribus cruribus venae 3 solventur. Praefractis
cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque per triduum eadem infunduntur. Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata imponitur. Et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur.
Solent etiam neglecta ulcera scatere verminibus: qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt. Vel si hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum conteritur, et admixto sale imponitur. Id celerrime necat praedicta animalia.
Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quae ubi ulceribus insederunt, vermes creant.
Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum 6 animalium noxium virus. Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide super-
itineris om. SAR.
obluctatur S: obluctatus AR.
vene S: bene AR.
pineo levigata S: pineolo vigata A: pineolo iugata R.
expurgatis S: -i AR.
minorum ex Vegetio: magnorum codd.
cubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem Graeci mugalh=n appellant, quamvis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur. Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam herba, quam vocant personatam,trita et
cum sale imposita. Plus etiam eiusdem radix confusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam a)sfa/lteion appellant; nostri autem propter figuram vocant acutum trifolium: nam longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit,
quam pratense. Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.
Est etiam praesens remedium, si conteras fraxini tenera cacumina quinque librarum, cum totidem vini et duobus sextariis olei, expressumque succum faucibus infundas; itemque cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesae parti superponas.
Caeciliaemorsus tumorem suppurationemque molitur. Idem facit etiam muris aranei. Sed illius sanatur noxa subula aenea, si locum laesum com-
quem B: quae S: que A.
captam SAR.
personatam (cf. Pliny, N.H. XXV. § 104): persona SAac.
non SAR.
in vicem cedunt scripsi: vicedunt SA: incendunt R.
expressus quae S: expressusque A.
celi S: caeli A.
pungas, cretaque cimolia ex aceto Unas. Mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit: nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur. Vel si id non adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem
malagmatis habeat. Id impositum perniciem commovet. Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam ipsum animal vivum creta figulari circumdari; quae cum siccata est, collo boum suspenditur. Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet.
Oculorum vitia plerumque melle sanantur. Nam sive intumuerunt, aqua mulsa triticea farina conspergitur et imponitur: sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat. Facit idem trita sepiae testa, et per fistulam ter die oculo inspirata. Facit et radix, quam Graeci si/lfion vocant, vulgus autem nostra
consuetudine laserpitium appellant. Huius quantocunque ponderi decem partes salis ammoniaci adiciuntur, eaque pariter trita oculo similiter in-
umorque A: umorquae S.
collectionem ex Vegetio: convertionem SA.
mulsa A2R: mulsae S.
consuetudinem SA: consuetudine ac.
a Fuller's earth from Cimolus, an island in the Cyclades.
b From Ammon in the Libyan desert.
funduntur, vel eadem radix tunsa et cum oleo lentisci inuncta vitium expurgat. Epiphoram supprimit polenta conspersa mulsa aqua, et in supercilia genasque imposita; pastinacae quoque agrestis semina, et succus armoraceae, cum melle conlevata
oculorum sedant dolorem. Sed quotiensque mel aliusve succus remediis adhibetur, circumlinendus erit oculus pice liquida cum oleo, ne a muscis infestetur. Nam et ad dulcedinem et odorem mellis aliorumque medicamentorum non hae solae, sed et apes advolant.
Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum aqua. Ea adhaerens faucibus sanguinem ducit, et incremento suo transitum cibis praecludit. Si tam difficili loco est, ut manu trahi non possit, fistulam vel arundinem inserito, et ita calidum oleum infundito: nam eo contactum animal
confestim decidit. Potest etiam per fistulam deusti cimicis nidor immitti: qui ubi superpositusigni fumum emisit, conceptum nidorem fistula usque ad hirudinem perfert; isque nidor depellit haerentem. Si tamen vel stomachum vel intestinum tenet, calido aceto per cornu infuso necatur. Has medicinas quamvis bubus adhibendas praeceperim, posse tamen ex eisplurima etiam omni maiori pecori convenire nihil dubium est.
Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus
tunsa S: contunsaA1.
oculorum SAR.
superpositus S: superponuntur AR.
is S: his AR.
proprior SAR.
ad pecudem medentibus sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma: roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem pars prior dipundium semissem, pars
posterior quattuor pedes. Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque transversis sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur,ita ut a posteriore parte, quae latior est, velut in caveam quadrupes possit induci, nec exire alia parte prohibentibus adversis axiculis. Primis autem duobus statuminibus imponitur firmum iugum, ad quod iumenta capistrantur, vel boum cornua re-ligantur. Ubi potest etiam numella fabricari, ut inserto capite descendentibus per foramina regulis
cervix catenetur. Ceterum corpus laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque me-dentis arbitrio est expositum. Haec ipsa machina communis erit omnium maiorum quadrupedum.
Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris vaccisque dicemus. Tauros maxime membris amplissimis, moribus placidis, media aetate probandos censeo. Cetera fere eadem omnia in his observabimus, quae in bubus eligendis. Neque enim alio distat bonus taurus a castrato, nisi quod huic torva facies est, vegetior aspectus, breviora cornua, torosior cervix, et ita vasta, ut sit maxima portio
ligantur S: ligatur AR.
latior c ed. pr.: laterior SAR.
numella S: numelli AR.
a The details of the construction are not altogether clear, and the text appears in need of emendation.
corporis, venter paulo subtruncior, qui magis rectus et ad ineundas feminas habilis sit.
Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et cruribus parvis.3 Cetera quoque fere eadem in feminis, quae et in maribus, desiderantur, et praecipue ut sint novellae: quoniam, cum excesserunt
annos decem, fetibus inutiles sunt. Rursus minores bimis iniri non oportet. Si ante tamen conceperint, partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi.
Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae 4 et vetustae,5 quod gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae vel aratro domandae; quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. Eiusmodi armentum maritima et aprica
hiberna desiderat; aestate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua. Nam
venter Schneider: ventre SAR.
rectus ed. pr.: treus S: reus AR.
parvis dubitanter add. Lundström.
enixae Ald.: et visae S: et vise AR. s vetustate SAR.
e statim S: aestatim A.
opacissima nemorum et montium Lundström: opicis morum omnium SAR: opacis nemorum omnium a.
elata Heinsius: ac laeta S: ac leta AR: alta a.
melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis pascitur,quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae. Nec tam fluvios rivosque desiderat, quam lacus manu factos; quoniam et fluvialis aqua, quae fere frigidior est, partum abigit, et caelestis iucundior est. Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat. Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque. Sed utraque devexa sint, ut humorem effundant; spectentque ad meridiem, ut facile siccentur, et frigidis ventis non
sint obnoxia. Levis autem cura pascui est. Nam ut laetior herba consurgat, fere ultimo tempore aestatis incenditur. Ea res et teneriora pabula recreat, incensis sentibus duris et fruticem surrecturum in altitudinem compescit. Ipsis vero corporibus affert salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi receptui canitur.
Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit,
frutetis ed. pr.: fructibus SAR.
curetis SAR: caretis ed. pr.
pascitur,1 add. Schneider.
pluvios SAR: fluvios a.
lacus R: lacu SA.
pluvialis SAR: fluvialis a.
sit SAR.
incensis sentibus duris et Lundström: dentis durib; S: dentibus duribus A1: dentibus duris R: sentibus duris, ed. pr.: incensis aridis Palladium, IX. 4.
saepta repetere consuescat. Hic enim recognosci grex poterit, numerusque constare si velut ex militari disciplina intra stabularii castra manserint. Sed non eadem in tauros exercentur imperia, qui freti viribus per nemora vagantur, liberosque egressus et reditus habent, nec revocantur nisi ad coitus feminarum.
Ex eis,3 qui quadrimis minores sunt maioresque quam 4 duodecim annorum, prohibentur admissura: illi,5 quoniam quasi puerili aetate seminandis armentis parum idonei habentur; hi, quia senio sunt effeti.6 Mense Iulio feminae maribus plerumque permittendae, ut eo tempore conceptos
proximo vere adultis iam pabulis edant.Nam decem mensibus ventrem perferunt, neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem patiuntur.Atque in id fere quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus.
Sed et pabulum circa tempus admissurae subtrahitur feminis, ne eas steriles reddat nimia corporis obesitas;
numerumque SAR.
stabularii ed. pr.: stabularum SAR.
is S: his AR.
quam Ald.: eum SAR.
illi ed. pr.: illa SAR.
effecti A1: effeti SA2.
edant ed. pr.: edat SAR.
-que post marem AR: quae S.
patitur SAR.
ferre SA: fere ac.
et tauris adicitur, quo fortius ineant. Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est. Qui ubi iuvencam supervenit, certis signis comprehendere licet, quem sexum generaverit: quoniam si parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est; si laeva, feminam. Id tamen verum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda non admittit
taurum: quod et ipsum raro accidit. Nam quamvis plena fetu non expietur libidine: adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus plurimum pollent blandae voluptatis illecebrae.
Sed non dubium est, ubi pabuli sit laetitia, posse omnibus annis partum educari; at ubi penuria est, alternis submitti: quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere. Quae cum partum edidit, nisi cibis fulta est, quamvis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit
alimentum. Itaque et fetae cytisus viridiset torrefactum hordeum,maceratumque ervum praebetur, et tener vitulus torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur. Melius etiam in hos usus Altinae vaccae parantur, quas eius regionis incolae cevas appellant. Eae sunt humilis staturae,
tam SAR.
gravetur S: graventur AR.
viridis ed. pr.: viri SAR.
in horreum SAR.
tener vitulus Pontedera: tenuervitolus S1: tenue vitulus S1: tenuẽ vitulus
S2: teneruit olus A
gevas S: cevas Aac.
a I.e. from the point of view of nursing their young.
b A town near Venice.
c This word is probably the origin of the Low German Keue.
lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus: vel si hoc praesidium non adest, faba fresa et vinum recte tolerat, idque praecipue in magnis gregibus fieri oportet.
Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus. Itaque moderandum est, ut bene concoquant: aut si iam tali vitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus ingeruntur. Potest etiam cum arida fleo et ervo conteri herba Santonica, et formata in offam, sicut salivatum demitti. Facit idem axungiae pars una tribus partibus hyssopi permixta. Marrubii quoque succus et porri valet eiusmodi necare animalia.
Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa 1 ferula comprimere testiculos, et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat, quod
adhibetur aetati tenerae sine vulnere. Nam, ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur. Idque facere vere vel autumno luna decrescente praecipit, vitulumque ad machinam deligare: deinde prius quam ferrum admoveas, duabus angustis
fissa S: ipsa AR.
vere S: om. AR.
angustis S: angustiis Aac.
a Herba Santonica according to Pliny (N.H. XXVII. § 28) was a kind of absinthium or wormwood found in the territory of the Santoni in the province of Aquitania: the name of the town of Saintes in the department of Charentes Inférieure is derived from this tribe.
b Described in Chapter XIX above.
ligneis regulis veluti forcipibus apprchendere testium nervos, quos Graeci kremasth=ras ab eo appellant, quod ex illis genitales partes dependunt. Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut extrema pars eorum adhaerens praedictis nervis
relinquatur. Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate; formamque servat maris cum generandi vim deposuit, quam tamen ipsam non protinus amittit. Nam si patiaris eum a recenti curatione feminam inire, constat ex eo posse generari. Sed minime id permittendum, ne profluvio sanguinis intereat. Verum vulnera eius sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt, abstinendusque eo
die ab humore, et exiguo cibo alendus. Sequenti triduo velut aeger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione. Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis infestentur. Hactenus de bubus dixisse abunde est.
Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam: quae utraque vel mediocria possunt aliis 3 pecoribus adhiberi. Summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum
sequensei S: sequens AR.
actorem Gesner: auctorem SAR.
aliis S: alias AR.
tripartite dividitur. Est enim generosa materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet. Est mularis, quae pretio fetus sui comparatur generoso. Est et vulgaris, quae mediocres feminas maresque progenerat. Ut quaeque est praestantior,
ita ubere campo pascitur. Gregibus autem spatiosa et palustria montana pascua eligenda sunt, rigua nec unquam siccanea,vacuaque magis quam stirpibus impedita frequentibus,mollibus potius quam
proceris herbis abundantia. Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae certa tempora servantur.Generosis circa vernum aequinoctium mares iniungentur, ut eodem tempore, quo conceperint,iam laetis et herbidis campis post annum parvo cum labore fetum educent. Nam mense duodecimo partum edunt. Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue armentum, si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno inditum est nomen i(poomane/s, quod equinae cupidini
similem mortalibus amorem accendit. Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi
tripartito SAR.
siccana Sa: sicana AR.
bacuane SAR.
frequentibus S: frequenter Aac.
mollibus S: mollis AR.
feminis R: finibus SA.
servantur S: serventur AR.
conceperint S2: coeperint A.
post annum add. mensem SAR.
parvo cum S2Aac: per vocum S1.
fcitum S: fittũ A.
mense a: mensem SA.
duodecimo a: duodecima SA.
feminae, ut etiam si marem non habeant, assidua et nimia cupiditate figurando sibi ipsae venerem cohortalium more avium vento concipiant. Neque enim poeta licentius dicit:
Scilicet ante omnes furor est insignis equarum.
Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium; superant montes et flumina tranant,
Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu).
Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum
equae desideriis naturalibus angantur.Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis, ne aut cum volent ineant aut, si id facere
figurando S: figurandus AR.
ventrem S: vente A: ventum R.
aguntur SAR.
a Vergil, Georg. III. 266 and 269-275.
b The highest peak of the range of Mt. Ida.
c A river of Bithynia (Strabo, XIV. 681).
d The story of the impregnation of mares by the wind seems to be as old as Homer (Il. XVI. 150).
prohibeantur, cupidine sollieitatinoxam contrahant.Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri: eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante vere hordeo ervoque saginandus, ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora
semina praebeat futurae stirpi. Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat. Verum tamen nec minus quam quindecim nec rursus plures quam viginti unus debet implere, isque admissurae post trimatum usque in annos
viginti plerumque idoneus est. Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur, detersis spongia feminae locis, et admota naribus equi. Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem. Nonnunquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem coeundi. Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae,abducitur,et iam patientiori generosior equus imponitur.
Inde maior praegnantibus adhibenda cura est,
largoque pascuo firmandae. Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere
sollicitationis S: -i A.
contrahant S: -unt AR.
herboque S1A: hervoq; S2: ervoque c.
pluribus S: plurimis AR.
elicit S, ed. pr.: eligit AR.
admotu SAR.
feminae Ursinus: femina SR: semina A.
adducitur SAR.
neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant: nam haec omnia incommoda fetum abigunt. Quod si tamen aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida
permixta ac data per cornu. Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus erit.Nam laeditur etiam levissimo contactu. Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde producendus erit, providendumquc, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne
desiderio partus sui laboret equa. Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet:
pullus erit S: polluerit AR: poluerit c.
tanta SAR.
eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.
Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta.
Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus,
cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt. Sic universum corpus compositum, ut sit grande,sublime, erectum, ab aspectu quoque agile,
nove rei neq. S: noveque rei AR.
auditu S: audita ut AR.
aequalis S: exequalis AR.
exuperat AR: exuberat S.
iuba c: iuva S: tuta A.
glande S1A: grande ac.
et ex longo, quantum figura permittit, rotundum.
Mores autem laudantur, qui sunt ex placido concitati, et ex. concitato mitissimi. Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certamina laboremque promptissimi. Equus bimus ad usum domesticum recte domatur; certaminibus autem expleto triennio: sic tamen ut post quartum demum
annum labori committatur.
Annorum notae cum corpore mutantur. Nam dum bimus et sex mensium est, medii dentes superiores et inferiores cadunt. Cum quartum annum agit his, qui canini appellantur, deiectis, alios affert. Intra sextum deinde annum molares superiores et inferiores cadunt. Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat. Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit. Nec postea quot annorum sit, manifesto comprehendi potest. Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnunquam canescere, et dentes prominere. Haec, quae ad animum et mores corpusque et aetatem pertinent, dixisse satis habeo. Nunc sequitur curam recte et minus valentium demonstrare.
Si sanis 3 est macies, celerius torrefacto tritico, quam hordeo reficitur. Sed et vini potio danda
annum om. AR.
et inferiores S: om. AR.
satis SAR.
a I.e. it should only contest after a year's training.
est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali.Nec minus quotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt: ac saepe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas.Paleae vero equis
stantibus substernendae.Multum autem refert robur corporis ac pedum conservare.Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus, curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae. Quod facile evitabimus,si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae. Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnunquam et frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint; vel si sudant, et a concitatione confestim biberint; vel si, cum diu steterint, subito ad cursum extimulata sunt. Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mixta infundatur. Frigori fomenta adhibentur, et calefacta oleo lumbi rigantur,caputque et spina
tepenti adipe vel uncto liniuntur. Si urinam non facit, eadem fere remedia sunt. Nam oleum immixtum vino supra ilia et rencs infunditur: et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue
ali A2R: alii SA1.
praebeat A: prebeat SR.
paleae—substernandae om. SAR.
pecudum SA1R: pedum A2.
conservare S: servare AR.
evitabimus A2R: evitavimus SA1.
fuerint SAR.
superiactae S: superiecta AR.
et—rigantur om. AR.
inditur foramini,quo manat urina,vel musca viva, vel turis mica, vel de bitumine collyrium inseritur naturalibus. Haec eadem remedia adhibentur, si
urina genitalia deusserit. Capitis dolorem indicant lacrimae, quae profluunt, auresque flaceidae; et cervix cum capite aggravata, et in terram summissa. Tum rescinditur vena, quae sub oculo est, et os calda fovetur, ciboque abstinetur primo die. Inde postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus faenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas
potiones cibi ad iusta perducatur. Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur. Postero quoque die ex iisdem locis sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, et hordeo abstineatur exiguo faeno dato.
Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum mixtus cum olei
foramini S: -a AR.
manat urina S: maturina AR.
exiguas potiones S: exigua potione (portione A2) A1.
demiserit S: di- AR.
crure A2c: cruore SA1R.
admotum A2R: -am SA1.
locis om. AR.
et om. AR.
hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum conveniet, ita ut natet: sic paulatim firmioribus cibis adhibitis ad iusta per-
ducetur. At si bilis molesta iumento est, venter intumescit, nec emittit ventos, manus uncta inseritur alvo, et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore posteacunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocto melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae
ventrem movent, bilemque omnem deducunt. Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria.
Solent etiam vermes atque lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant. Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, insereremanum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.
Omni autem imbecillo pecori alte sub-sternendum est, quo mollius cubet. Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis separata minuteque molita. Quae cum ita facta sunt,
adivitis S1A1: adiutus R: adibitis S2.
posite acunila S: posita ea AR.
decoctos SA: -a R.
anum S2a: annũ S1: annui A.
in qua SAR.
insero SA.
aceti S: cum aceto AR.
sextarius aquae calidae in eandem mensuram lentis miscetur, et faucibus infunditur; similisque medicina triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus. Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum cum olei hemina compluribus diebus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis.
Impetigines et quicquid scabiei est aceto et alumine defricantur. Nonnunquam, si haec permanent, paribus ponderibus mixtis nitro et scisso alumine cum aceto linuntur. Papulae ferventissimo sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis. Tum ex aequo miscentur radices agrestis hederae,sulfurque et pix liquida cum alumine. Eo medicamine praedicta vitia curantur.
Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur: quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.
Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque
diebus add. Lundström.
scabiei est Lundström: scabies SAR.
pabulo SA1R: papulae A2.
herbe SAR.
candentis SAR.
cedro S: cedre AR.
sulpure S1A: sulphure S2R.
veratro SAR.
veteri B: veterio SA.
ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro
erasa perluatur urina. Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera. Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.
Muscas quoque vulnera infestantes sum-movebimus pice et oleo vel unguine infusis. Cetera ervi farina recte curantur. Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur: vel cum fossili4 sale trita sepiae testa, vel semine agrestis 5 pastinacae pinsito et per linteum super
oculos expresso. Omnisque dolor oculorum in-unctione succi plantaginis cum melle acapno,vel si id non est, utique thymino celeriter levatur. Non-nunquam etiam per nares profluvium sanguinis periculum attulit, idque repressum est infuso naribus viridis coriandri succo.
Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Sed 8 nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum prae-beas. Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis
aquae cum S: aeque quae cum AR.
ducat SAR: ducant a.
defricata AR: defricta S.
fossili S: fusili AR.
agrestibus SAR.
acaprio SAR.
git S: gis AR.
sed a: det S1A.
a Roman coriander (Nigella sativa).
curatur. Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur: quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt: nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.
Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare
aliquid videantur. Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam deducas ad aquam. Tum demum speculata deformitatem suam, pristinae imaginis abolet memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis quibus mularum greges curae est submittere.
In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex
duobus fingitur. Equam convenit quadrimam usque in annos decem amplissimae atque pulcher-
nota S: non AR.
amore S: more AR.
vasae sapiae A: vase sapic SR.
requirĩt S: requirit AR.
decidas—eam emend. Lundström praeeunte Svennungio.
speculatae ed. pr.: speculata codd.
abolent ed. pr.: abolet codd.
his SA.
alter alteri Schneider: alteri SAR.
quadrimam Schneider: quamam S: quam am A: quoniam R.
rimae formae, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad fetum non solum corporis bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus
socordiae paternae quam vigoris materni. Verumtamen equae dictos ut in usus minore cura reperiuntur,maior est labor eligendi maris 4: quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum. Multi admissarii specie tenus mirabiles pessimam sobolem formavel sexu progenerant. Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi plures mares quam feminas, reditum patrisfamiliae minuunt. At quidam contempti ab aspectu preiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate rarissime solicitatur ad venerem.
Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectu asinae cum
ad fetum S: adfectum A.
atque edd.: utque SA.
cureperiuntur SA: reperiuntur ac.
magis SAR.
mirabiles pessimam Ursinus: mirabilissimam SAR.
formam SAR.
sex SAR.
rarissime S: rarissimi AR.
sensum R: sensium SA.
lacessunt S: om. AR.
admota S: subadmota A.
superiectumeblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae.
Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.
Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur.
Mula autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus
earum, quam sunt nobis equarum. Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma prae-
superiectum Lundström: -u SAR.
est et AR: et est S.
labore ed. pr.: laborare SAR.
exercitatione ed. pr.: excitatione SAR.
marem a: mare SA 1R.
quadam ed. pr.: quadram SA.
principis SA.
mula S: multa AR.
formam SA: forma a.
a In the translation of this part of Columella, ass is the female donkey.
b R.R., II. 1. 27.
c Sec Book I. 1. 10.
stantius, quam quod seminavit asinus quamvis possit huic aliquatenus comparari quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio contumax silvestris mores, strigosumque patris praefert habitum. Itaque eiusmodi admissarius nepotibus magis quam filiis utilior est. Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam
refert. Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento
est speciosior. Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in
mula. Neque nos universa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus conspicimus. Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur: ita si discolores pilos asinus in
seminabituinsinus S: seminabitu in sinus A.
quamvis add. Lundström.
conpari S: comparari o.
servili SA.
mores trigo sunt quam SAa.
praefert Lundström: praeferret SAR.
onagro S: onager AR.
infracta ed. pr.: infra et a SAR.
paternam S: -a, AR.
macilis AR: magilis S.
palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus.
Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti praebet ubera. Sic nutritus admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero conversatus equis familiariter earum consuetudinem appetere. Sed ei
non oportet minori quam trimo inire permitti.Atque id ipsum si concedatur,vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit. Nec tamen tenerae feminae committetur. Nam nisi prius ea marem cognovit,adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne fiat, degener ac vulgaris
sobolem R: subole S1A1: sobole S2.
mixtus S: mixtu A.
protinus Lundström: ptri A: ptris S: patri c.
ae SA1: ac A2R.
desideranti S: destinanti AR.
nutritus S: nutritur AR.
potest a tenero S: potestate vero AR.
conversatus S: -ur AR.
inire permitti Lundström: inaremitti S: in are mitti A.
concidatur SAR.
cognovit ed. pr.: concivit SAR.
asellus admovetur, qui solicitet obsequia feminae: neque is tamen inire sinitur. Sed, si iam est equa veneris patiens, confestim abacto viliore, pretioso
marisubigitur.Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit. Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris munitus: ad quae capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est, quam quod quidam faciunt, ut et fetam nihilominus
admisso equo impleant. Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem agilior: sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit, nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat,aut campus gravi glebarobora boum deposcit.
maris SAR.
subigitur S: iniungitur AR.
claris SAR.
quod SAR.
pronam SAR.
seris SAR.
sique SA: sitque ac.
quod SAR.
onerant SAR.
gleba S: graebra A1: craebra A2: crebra R.
a Compare Chapter XIX above.
Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui: propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Equienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini atque olei thuris semuncia marrubii succus instar heminae
mixtus infunditur. Suffraginosae hordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, vel garioptimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic me-dicamini trium vel quattuor ovorum albus liquor separatis
vitellis. Flemina secari, et interdum inuri solent. Sanguis demissus in pedes, ita ut in equis emittitur: vel si est herba, quam veratrum vocant rustici, pro pabulo cedit. Est et u(osku/amos, cuius semen detritum et cum vino datum praedicto vitio medetur.
Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii. Haec trita vino admiscentur,atque ita faucibus infunduntur.
Sed et tussi dolorique ventris eadem ista aeque medentur. Ad maciem nulla res tantum quantum medica potest. Ea herba viridis celerius nec tarde tamen arida faeni vice saginat iumenta: verum
gari S: cari AR.
flemina Lundström: femina SAR.
demissus S: di- AR.
admiscetur SA.
celerius S: om. AR.
a A kind of hellebore.
b Medicago sativa.
modice danda, ne nimio sanguine stranguletur pecus. Lassae et aestuanti mulae adeps in fauces demittitur,vinumque in os suffunditur. Cetera exequemur in mulis sic, ut prioribus huius voluminis partibus tradidimus, quae curam boum equarumque continent.
ad eos SA1R: adeps A2a.
demittitur S: di- AR.
virumque SA1: vinumque a.
De minore pecore dicturis, P. Silvine, principium tenebit minor in ora 1 Arcadiae vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse; nec iniuria. Nam etiam eo rure,2 quod pascuo caret, contineri potest, exiguo et qualicunque pabulo contentus. Quippe vel foliis spinisque vepraticis 3 alitur, vel obiecto fasce sarmentorum. Paleis vero, quae paene omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit.
Tum imprudentis custodis negligentiam fortissime sustinet: plagarum et penuriae tolerantissimus: propter quae tardius deficit, quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis afficitur. Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram qualis in Baetica totaque Libye sit levibus aratris proscindat, et
minor in ora Lundström: minor minora SAac.
eorum re SAc: eo re a.
vepratici salitur S: vel pratici salitur A: vel prati his alitur a.
tam S: tamen Aac.
sit Ald.: si SAac.
aratis SA1.
non minima pondera vehiculo trahat. Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat:
tardi costas agitator aselli Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris labor. Quare omne rus tanquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere in urbem et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.
Post huius 4 quadrupedis ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. Nam id praecipue nos contra frigoris violentiam protegit, corporibusque nostris liberaliora praebet velamina. Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus
exornat. Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi galaktopo/tai dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est, minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad
pecorũ SA1.
omnem SA1.
vehere ed. pr.: e vere S: vere A.
huius S: om. AR.
a Vergil, Georg. I. 273 ff.
b I.e. the mule, treated in Book VI. Chapters XXXVI-XXXVIII.
c A tribe living north of the lower course of the Danube.
naturam loci: quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, eum ait:
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
Pinguis et campestris situs proceras oves tolerat; gracilis et collinus quadratas; silvestris et montosus exiguas; pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur. Idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Calabras, Apulasque et Milesias nostri existimabant, earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores habentur, earumque praecipue Altinates. Item quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis. Color albus cum sit
optimus, tum etiam est utilissimus, quod ex eo plurimi fiunt, neque hic ex alio. Sunt etiam suapte natura pretio commendabiles pullus atque fuscus, quos praebent in Italia Pollentia, in Baetica Corduba. Nec minus Asia rutilos,quos vocant e)ruqrai/ous. Sed et alias varietates in hoc pecoris genere docuit usus exprimere. Nam cum in municipium Gaditanum ex vicino Africae miri coloris silvestres ac feri arietes, sicut aliae bestiae, munerariis deportarentur, M. Columella patruus meus acris vir ingenii, atque illustris
miles SAac.
commcndabilis SAac.
lutilos SA1.
a Georg. II. 109.
b I.e. those which on account of the excellence of their wool are covered with skins to preserve their fleeces (Varro, R.R., II. 2. 19: Horace, Od. II. C. 10).
c A town near Venice.
d Both these towns were in Cisalpine Gaul, Mutina being the modern Modena.
agricola, quosdam mercatus, in agros transtulit, et
mansuefactos tectis ovibus admisit. Eae primum hirtos,sed paterni coloris agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ovibus impositi, tenuioris velleris arietes progeneraverunt. Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et avitum retulit colorem. Hoc modo Columella dicebat, qualemcunque speciem, quae fuerit in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate reddi. Sed ad propositum revertar.
Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum. Sed in utroque vel emendo vel tuendo plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae observari conveniat. Communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxime placet, nunquam nisi candidissimos mares legeris: quoniam ex albo saepe fuscus editur partus; ex crythraeo vel pullo nunquam generatur albus.
Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est. Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam
hirtus Ald.: ortos SAR.
fuerint SAa: fuerunt c.
reddi sed S2: reddis et S1: reddisset Ac.
vel tuendo add. Lundström: om. SAR.
nisi S: om. AR.
varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris significavit idem qui supra:
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum. Una eademque ratio est in crythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae, multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet. Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat: quae nisi praecipua est in arietibus, paternae notae plerumque natis inhaerent. Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus: non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua. Quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta altaque maximam partem capitis a tempestate defendant. Itaque si plerumque est atrocior hiems,hoc genus eligemus: si clementior, mutilum probabimus marem: quoniam est illud incommodum in cornuto,
numeris ed. pr.: numeri SAac.
ipse S: ipsa Aac.
nasccntium SAac.
inheret SAac.
quia S: qui Ac.
quibusdam S: quibus Aac.
profecto SAac.
altoque SAac.
defendant ed. pr.: defendat SAac.
plerum SAa.
hiems a, ed. pr.: hiemis SA.
quod cum sentiat se velut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior. Nam rivalem (quamvis solus admissurae non sufficit) violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri gregem, nisi cum est fatigatus libidine. Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior. Itaque capri vel arietis petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt. Mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant. Ea res ferum prohibet a rixa, quoniam
stimulatum suo ictu ipsum se sauciat. Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum. Eius quadrupedis aetas ad progenerandum optima est trima: nec tamen inhabilis usque in annos octo. Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis:
fatiscit post annum septimum. Igitur, ut dixi, mercaberis oves intonsas.: variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris. Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis. Eliges bimam vasti corporis, cervice prolixi villi, nec asperi,
naturali telo S: naturate loco A.
inire ac: ini SA.
arietis a: arietes SA.
prohibet o: prohibita SA.
mercaberis ed. pr.: mercaveris S: mercaris Aac.
intonsas S: intonsis Aac.
calvamque Richter: et canam prior. edd.
trima dente ed. pr.: trime dentem SAac.
cervi et SAac.
a See note on Book I. 1. 8.
lanosi et ampli uteri. Nam vitandus est glaber et exiguus.
Atque haec fere communia sunt in comparandis ovibus. Illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant.Ea poni debent contra medium diem: namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis. Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuanti;deturque opera, ne quis humor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus vel culmis stabula constrata sint, quo purius et mollius incubent foetae, sintque illa mundissima, neque earum valetudo, ' quae praecipue custodienda est, infestetur uligine.
Omnia autem pecudi larga praebenda sunt alimenta. Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam. Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis; utamur enim saepius auctoritate divini carminis:
Si tibi lanitium curae est, primum aspera silva Lappaeque tribulique absint;
porrectã S: profectam A.
obligant SAac.
sit S: om. AB.
aestuanti Richter: aestivandi prior. edd.
filicibus Se: felicibus Aa.
plurius SAR.
sint quala Gesner: sint quola SAac.
utamur ac: utantur c: utam S1A: utar S2.
quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit,
cum tonsis illotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres:
tum etiam quotidie minuitur lanae fructus,quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxiaest rubis, quibus velut hamis inuncata pascentium tergoribus avellitur. Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit,atque id non parvo sumptu reparatur.
Inter auctores fere constat, primum esse admissurae tempus vernum Parilibus,si sit ovis matura,sin vero feta, circa Iulium mensem. Prius tamen haud dubie probabilius,ut messem vindemia,fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. Nam melior est autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus; quia magis ad rem pertinet, ut ante aestivum quam hibernum solstitium convalescat: solusque
ex omnibus bruma commode nascitur. Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae praecipit
inlutus S1A: inlotus .S2.
fructus S: om. Aac.
obnoxia S: obnoxium Aac.
admittit SAc: amittit a.
Parilibus S: paribus Aac.
matura S: mature Aac.
sin vero ed. pr.: sincera SAac.
probabilis SAac.
mensem vindemiam SAa: messem vindemiam c.
quia S: qui Aac.
admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, utcontra ventum gregem pascamus, et eum spectans admittatur pecus: at si feminae generandae sunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur. Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculos obligetur, in magnis gregibus operosum est.
Post feturam deinde longinquae regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni reservat; suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque oportebit. Nam
vernaculum pecus peregrino longe est utilius: nec committi debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat: cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere: quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles, non submoverat. Quo magis etiam propter hos casus, nisi quae validissima non com-
et SAac.
ratione a: -em SA.
pastioni S: -e Aac.
minor ac: mino A: om. S.
quicumq; A.
ut S: om. Aac.
effectus Aac: effectu S.
eas oves Ald.: exe ovis S: ex eo vix Aac.
esse iS2: essem S1A.
validissimo SAac.
non Sa: anon A: anno c.
prehendatur hieme, novaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, servare debebit, ne minori quadrimae, neve ei, quae excessit annos octo, prolem submittat. Neutra enim aetas ad educandum est idonea: tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium refert. Nam vel sterile vel imbecillum est. Partus vero incientis pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet. Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,quod Graeci vocant e)mbroulki=an.
Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum est, quod pastores colostrum vocant: ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem
agnoscere condiscat. Mox deinde quamdiu non lascivit, obscuro et calido septo custodiatur; postea
senium S2: se nimiũ S1Ac.
incientis Ursinus: incipientis codd.
quando Richter: quanto prior, edd.
educat S: ducat Aa: duca c.
tum S: cum Aac.
diductum S: de- Aac.
emulgendus SAac.
primo biduo Heinsius; moviduo S1Ac.
septo Sa: septe Ac.
luxuriantem virgea cum comparibus haraclaudi oportebit, ne velut puerili nimia exultatione macescat: cavendumque est, ut tenerior separetur a
validioribus, quia robustus angit imbecillum. Satisque est mane prius quam grex procedat in pascua; deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperint,pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi: deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant foris pasci.
De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundis-simas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur; deinde quae pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem
bibendi pascendique concipiunt. At contra penuriae
area SAac.
satisque S: statimque A1ac.
coeperint A: ceperunt S.
medimedicatum S: medicatum A.
navalibus SA.
condiscant c: -at SAa.
aut S: ut Aac.
gratio S1A: ratio S2.
velut aquae ac Lundström: vel atquae ac S: vel atq; A Eae.
hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis. Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxinofrondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc
iucundius est, quam maturum. Cytiso quoque et sativa vicia pulcherrime pascuntur. Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi: sed sicubi vilitas permittit,haud dubie sunt optima.
De temporibus autem pascendi, et ad aquam ducendi per aestatem non aliter sentio, quam ut prodidit Maro:
Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem,
Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus
fragino SA.
vicia A: vitia Sac.
potio SAac.
si cubilitas SA.
permittit S: mittit AR.
dubie S: dubium Aac.
ad om. SAR.
adaquam—etiam per aestatem id faciendum est—et iterum ad pabula producamus.
Solis ad occasum, cum frigidus aera vesper Temperat, et saltus reficit iam roscida luna.
Sed observandum est sidus aestatis per emersum Caniculae ut ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam partem progrediatur, post meridiem in orientem. Siquidem plurimum refert, ne pascentium capita sint adversa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere.
Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat. Nam pruinosa herba pecudi gravedinem creat, ventremqueproluit. Quare etiam frigidis humi-disque temporibus anni semel die potestas aquae facienda est.
Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur; idemque propior quiasilent, et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur: nec unquam telum emittat in eas: neque ab his longius recedat: nec aut recubet,aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem
ad om. SAac.
in pabula S: pabulo AR.
glaudigine S: glaudinem A.
ventem quae S1A1: ventrem S2.
die Ursinus: ei SA R.
-que add. ed. pr.
proprior SAR.
-que SAR.
recavet SAR.
a Vergil, Georg. III, 336 f.
b The text here gives no satisfactory sense and is certainly corrupt. The MS. reading proprior is meaningless and propior
custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat; ne fur, aut bestia hallucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo. Nunc quae sunt generosi propria dicemus.
Graecum pecus, quod plerique Tarentinum vocant, nisi cum domini praesentia est, vix expedit haberi: siquidem et curam et cibum maiorem desiderat. Nam cum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet, multoque minus
avaritiam; nec aestus, nec frigoris patiens. Raro foris, plerumque domi alitur, et est avidissimum cibi; cui si quid detrahitur fraude villici,clades sequitur gregem. Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei vel fresae cum suis valvulis fabae, aut cicerculae quattuor sextariis, ita ut et aridam frondem praebeas,aut siccam vel viridem medicam cytisumve, tum etiam cordi faeni septena
pondo, aut leguminum paleas adfatim. Minimus agnis vendundis in hac pecude, nec ullus lactis reditus haberi potest. Nam et qui submovcri debent,paucissimos post dies quam editi sunt, immaturi fere
cunctantur a: cunctatur SAc.
separare SAR.
bestias A: bestius S.
si quid S: om. AR.
vilici Sa: vilicis Ac.
praebeat SAR.
debet SAac.
mactantur; orbaeque natis suis matres alienae soboli praebent ubera: quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur, nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactis agnus celeriter confirmetur, et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui. Quam ob causam diligenti cura servandum est, ut et suis quotidie matribus et alienis non amantibus agni subrumentur.
Plures autem in eiusmodi gregibus quam in hirtis masculos enutrirc oportet. Nam prius quam feminas inire possint mares castrati, cum bimatum expleverunt,enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia vellera mercantibus traduntur. Liberis autem campis et omnisurculo ruboque vacantibus ovem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana
carpatur et tegumen. Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia non quotidie procedit in pascua, sed maiorem domesticam postulat. Nam saepius detegenda et refrigeranda est: saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas: idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perpetratis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex
supercubet. Nec tantum caeno aut stercore, sed
nates SA: nate ac.
expleverunt A2a: expleverint c: expluerunt SA1.
omnis SA.
quia addidi.
maiorem ed. pr.: maioris SAac.
exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur: quod ut fiat,
Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Saepe sub immotis praesepibus, aut mala tactu, Vipera delituit, caelumque exterrita fugit: Aut tecto assuetus coluber.
Quare, ut idem iubet:
cape robora, pastor, Tollentemque minas, et sibila colla tumentem Deice.
Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebres capillos,aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere.
Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde, nec celeriter aestas ingruit: et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis,sentiat. Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungi debet tali medicamine: succus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura
miscentur, eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina
capillos S: capillus Aac.
detonseris c: detoderis S1: detonderis S2: detodoris A.
excocti S2: excoleti AR.
imbuitur A2R: inbitur S1: imbitur A1.
medicamina Ald.: media' SAR.
a Galbanum was the resinous sap of an umbelliferous plant (Bubon galbanum) growing in Syria.
perhibent, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur: si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur, eaque grex perluitur. Hoc modo curatum pecus toto anno scabrum fieri non posse Celsus affirmat: nec dubium est, quin etiam ob eam rem lana mollior atque prolixior renascatur.
Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis.
Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura: si invasit frigore, ut eligantur
aprica. Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus
si minus celestis S: si minusca et gustis A.
sub dio ed. pr.: subsidio SAR.
exhausta ed. pr.: excausa A1: exhausa S: exausta ac.
qua SAR.
quia remur esse S2: qui aremus res se S1: quiremus resse Aac.
a Book VI. 6-19 and 30-35.
aggravetur: nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus,
in lacinias colonis distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt: illa, si singulae.
Oves frequentius, quam ullum aliud animal in-festantur scabie: quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta,
Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu,
vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt: praecipue
coloniis SAac.
illa si S: illas in Aac.
infestantur A2R: -atur S: infertur A1.
a Vergil, Gecrg. III. 441 f.
tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem
facit. Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve detergent: quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam diducere: nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves
contagione vexentur. Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperirinequeunt, ut ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum
album elleborum.Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae: quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,tepefactumque medicamentum illinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta
parietibus vel SAR.
lanam diducere Ald.: lana rudi deucere S: lana rudi ducere Aac.
porrigo S1: prurigo R.
repperiri S2: repperi S1A: reperiri R.
ut om. SAR.
eleborum c, ed. pr.: hellcboreos S: -cm A1: -um A2.
intercilino S1A1: instercilino A2: in sterquilino S2.
promittitur S1A1.
vel pumice redulceratur. Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta: item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidamtamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt, admiscentque pari mensura succum viridis cicutae: deinde singulis urnis eiusliquaminissingulos
fricti salis sextarios infundunt. Facit etiam sulfuris triti et picis liquidae modus aequalis igne lento coetus. Sed Georgicum carmen affirmat nullam esse praestantiorem medicinam,
Quam si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo.
Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum. Subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere:nam plurimum, inquit Profuit incensos aestus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam.
Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem de-trahimus. Clodigo quoque dupliciter infestat ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur: seu cum idem locus
quadam SAR.
hac ipsa SA: hanc ipsam a: hac ipsam c.
singulis urnis eius Lundström ex cit. Palladii; singularis triti et picis eius S: singularis triti et picis A.
liquaminis A1.
fricti sali sestarios S1: frictis aliis extarios A1: fruti salis sextarios a.
lento S: lente AR.
mitti SA.
oportet SAR.
id quid S: id quod A1ac.
clodigo Svennung: Clodi S: eludi A1: cladi ac.
infestato SR.
tuberculum habet, cuius media fere parte canino
similis extat pilus, eique subest vermiculus. Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,vel combusta galla cum austero vino levigata
et inlita. Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulnere-mus: id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit: sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sebum vulneri per ardentem tedam instillato.
Ovem pulmonariam similiter ut suem curari convenit, inserta per auriculam, quam veterinarii consiliginem vocant: de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus.Sed is morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadrupedi largius bibendi
potestas danda est. Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit: vel humanae veteris urinae tepe-factae trium heminarum instar per sinistram narem
ei quae SA.
tenero ed. pr.: tero S1Aac: austero S2.
infriata ed. pr.: infrita S1AE.
repressum AR: res pressu S.
traderemus S2: trademus S1: tradimus Aa.
is ac: his SA.
a Pulmonaria officinalis.
b Book VI. 5. 3; 14. 1.
corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere.
Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam paene ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam saevitiam, differens
magis occidionem gregis, quam prohibens. Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece xeiro/kmhta,sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,resupinam obruamus, patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.
Bilis aestivo tempore non minima pernicies potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa remedio est etiam pecori arcuato. At si molesta
pusulam Ac: pusillam a: pustulam S2.
si S: sie AR.
tactu suo velut Svennung: tactus volet ut (et o) SAc.
eblanditur S: et blanditur AR.
auctor S: auctore A: auctorem ac.
memorabilis S2: memorabis S1AR.
Bolus Reinesius: dolus SAR.
*xeiro/kmhta Schneider: *xeiorki/mhta S.
censet S: gens et AR.
pestem om. Aac.
ac diligenter S2: adliganter S1A.
scribom S1A.
pusillosa S1AR.
super S: sub AR.
minima ed. pr.: nimia SAR.
ipsa S: ipse AR.
pituita est, cunelae bubulae, vel surculi nepetae silvestris lana involuti naribus inseruntur, versantur-que donec sternuat ovis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur, involuta lanis oleo atque vino insuccatis, et mox circumdatis ferulis
conligata. Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ovis, toto ventre dis-tenditur, contrahiturque, et spumat et quaedam tenuia taetri odoris excernit.Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena solvenda est. Suspiriose laborantibus auriculae ferro re-scindendae, mutandaeque regiones; quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus.
Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel aegritudine alia affectis. Qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendac sunt oves, et caelestis aqua pari mensura laeti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino iisdem medentur, quod per
corniculum infunditur faucibus. Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per imprudentiam pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas
et om. SAR.
tenui SAR.
expernit S1Aac.
veno S1A1.
suspiriose ac: suspiriore SA.
per imprudentiam ed. pr.: prudentiam SAR.
depaverint, quod minime committi oportet. Sed cum id factum est, velut ignis sacer os atque labra
foedis ulceribus obsidet.Remedio sunt hyssopus et sal aequis ponderibus contrita. Nam ea mixtura palatum atque lingua,totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est. Neque enim alia in agnis, quam in maiore quadrupede servatur.
Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt.
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo. Nam et ipse tondetur
Usum in castrorum ac miseris velamina nautis.
id factum S2: infactum S1ac.
obsident SAR.
lingua S2A1: longua S1: Unquam AR.
tertia SA1.
cupressi trita S: cum pressurita AR.
campestre R: campreste S1A.
alaternus S: alternus Aac.
crassis S: erasis AR.
flaccidis ac: placcidis S1A1.
Est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum:quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est. Itaque quinquennis
parum idoneus habetur feminis implendis. Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsi-mus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu: nam procelloso atque imbrifero cornuta. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit: quia cornuti fere perniciosi
sunt propter petulantiam. Sed numerum huius generis maiorem, quam centum capitum sub uno clauso non expedit habere, cum lanigerae mille pariter commode stabulentur.Atque ubi caprae primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae diducantur, et in caprili maiore concordia quietae consistant. Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior heims conceptum vitiat.Nec tamenn ea sola creat abortus,sed etiam glans cum citra satietatem data est. Itaque nisi potest affatim praeberi, non est gregi permittenda.
mensum S2: mensuum S1A: mensium R.
progenerandum S: procerandum A1: procreandum R.
uberius SAR.
mutilam ed. pr.: milã S: mila A.
stabuleanter S1A1: stabulantur S2.
gelicidiosior Lundström: geliciorior S1: geliciodior S2: gelicior Aac.
vitiat S: fecit AR.
tamen S: tantum AB.
creat Aac.: creant Ald.
abortu S: abortat AR.
Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur. Ipsum vero caprile vel naturali saxo, vel manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur. Diligensque pastor quotidie stabulum converrit, nec patitur stercus aut humorem consistere lutumve fieri,
quae cuncta sunt capris inimica. Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnunquam trigeminos. Pessima est fetura cum matres binae ternos haedos efficiunt. Qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lascivia compescenda, et arctius cohibenda est. Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues frondes obiciendae sunt. Sed ex geminis singula capita, quae videntur esse robustiora, in supplementum gregis reservantur,
cetera mercantibus traduntur. Anniculae vel bimae capellae (nam utraque aetas partum edit) submitti haedum non oportet. Neque enim educare nisi trima debet. Sed anniculae confestim depellenda suboles. Bimae tamdiu admittenda, dum possit esse vendibilis. Nec ultra octo annos matres servandac sunt, quod assiduo partu fatigatae steriles existant. Magister autem pecoris acer, durus,
constratu SAR.
qui SAR.
edorum SAc: odorum a.
tenue SAR.
bimae SA: bime ac.
fatigatae steriles S2: fatigata steriles S1: fatigata est exsteriles A.
a Recently the reading bimae, instead of binae has been strongly urged on the basis of palaeography and the sense of the passage (Richter, Hermes LXXX. 215).
strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, et qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat, et non, ut alterius generis pastores, sequatur, sed plerumque ut antecedat gregem. Maxime strenuum pecus est capella praecedens; subinde quae incedit,compesci debet, ne procurrat,sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.
Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamvis opimae 5 atque hilares subito concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur.6 Id autem accidere 7 maxime solet ubertate pabuli. Quamobrem cum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus: nec tota die pascendae, sed mediis quattuor horis intra septa
claudendae. Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora; vel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque.Mox interposito spatio, conveniet olim gregem reparare. Nec tamen antequam pestilens tempus anni, sive id fuit
capelle SAR.
praecedens Schneider: capraecedent S: capre cedent Aac.
quae incedit Lundström: quem cedit SAR.
procurret SAR.
optima SA1.
prosternatur SAR.
id autem accidere Lundström: id actim cedere S1: id aetum cedere Aa: id accidere S2.
contudimus S: contundimus AR.
saliendaque S: saltenda quae A1.
hiemis, vertatur aestate, sive autumni,vere mutetur. Cum vero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus; nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant u(/drwpa, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus
pice liquida curetur. Cum effetae loca genitalia tumebunt, aut secundae non responderat, defruti sextarius, vel cum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur, et naturalia ceroto liquido repleantur. Sed ne nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino medebimur.
Casei quoque faciendi non erit omittenda cura, utique longinquis regionibus, ubi mulctram 8 devehere non expedit. Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis succum retinet: si pingui et opimo, longiorem patitur 9 custodiam. Sed lacte fieri debet sincero et quam recentissimo. Nam requietum vel aqua mixtum 10 celeriter acorem concipit. Id plerumque cogi agni aut haedi coagulo; quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si
eius virentem saucies corticem. Verum optimus
vertatur ed. pr.: vertantur SAR.
autumnum SAR.
verumutetur SA: vere mutentur a: ver utetur c.
vero R: vere SA.
domo SAR.
& factae S: et facte AR.
geratori A: geroetori S.
muleram S: mulera A1: multra R.
patitur S: patimur AR.
aqua mixtum Heinsius: qua mixtum S: maximum AR.
agrestiua SAR.
cardiu S: cardius AR.
caseus est, qui exiguum medicaminis habet. Minimum autem coagulum recipit sinum lactis argentei pondus denarii.Nec dubium quin fici ramulis
glaciatus caseus iucundissime sapiat. Sed mulctra,cum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse. Nec tamen admovenda est flammis, ut quibusdam placet, sed haud procul igne constituenda, et confestim cum concrevit liquor, in fiscellas aut in calathos vel formas transferendus est. Nam maxime refert primo quoque tempore serum percolari et a
concreta materia separari. Quam ob causam rustici nec patiuntur quidem sua sponte pigro humore defluere, sed cum paulo solidior caseus factus est, pondera superponunt, quibus exprimatur serum: deinde ut formis aut calathis exemptus est, opaco ac frigido loco, ne possit vitiari: quamvis mundissimis tabulis componitur, aspergitur tritis salibus, ut exudet acidum liquorem: atque ubi duratus est, vehementius premitur, ut conspissetur. Et rursus torrido sale contingitur, rursusque ponderibus condensatur.
Hoc cum per dies novem factum est, aqua dulci abluitur,et sub umbra cratibus in hoc factis ita ordinatur, ne alter alterum caseus contingat, et ut modice siccetur: deinde, quo tenerior permaneat, clauso neque ventis obnoxio loco stipatur per com-
coagulo SR: coaculoA1.
argenteis denariis SAR.
mulctrat SA.
exemptus ac: exemtus S2: exemtis S1A.
dulci abluitur S: dulcia bibitur A: dulci ebibitur R.
fatis SA.
plura tabulata. Sic neque fistulosus neque salsus neque aridus provenit. Quorum vitiorum primum solet accidere, si parum pressus; secundum, si nimio
sale imbutus: tertium,si sole exustus est. Hoc genus casei potest etiam trans maria permitti. Nam is, qui recens intra paucos dies absumi debet, leviore cura conficitur. Quippe fiscellis exemptus in salem muriamque demittitur, et mox in sole paulum siccatur. Nonnulli antequam pecus numellis induant,virides pineas nuces in mulctram demittunt, et mox super eas emulgent, nec separant, nisi cum transmiserint in formas coactam materiam. Ipsos quidam virides conferunt nucleos, et laeti permiscent,
atque ita congelant. Sunt qui thymum contritum cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscunque velis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento. Illa vero notissima est ratio faciendi casei, quem dicimus manu pressum.Namque is paulum gelatus in mulctra dum est tepefacta,rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,vel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria perduratus, atque ita malini ligni vel culmi fumo coloratus. Sed iam redeamus ad originem.
sic neque S: -s igneas A: ligneas c.
tertium S: tertio AR.
muriamque S: murtamq; A.
induant Brouckhusius: indurat SA
transmiserint ed. pr.: transierunt SAR.
vanu SA.
pressum a: -us c: pressu SA.
caelatus S: celatus AR.
mulctra dum S: mulctrandum AR.
tepefacta ed. pr.: neres phata S: neres fata A.
figuratur Ald.: figuratus SAR.
In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.6 Maximeque ad rem pertinet, quam
salacissimos esse ineuntes.Ab annicula aetate commode progenerant, dum quadrimatum agant: possunt tamen etiam semestres implere feminam. Scrofae probantur longissimistatus, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est; si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam
pistrinale album potest pasci. Femina sus habetur ad partus edendos idoneafere usque in annos septem, quae quanto fecundior est, celerius senescit. Annicula non improbe concipit, sed iniri debet mense Februario. Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie-
frequentius S: frequenter AR.
amplitudine S: -em A ac.
eximii S: eximit AR.
rostri S: rostribus Aac.
brevis SA: brevibus R.
resupina SAR.
esse ineuntes Lundström: esseminant et SAR.
longissimis SAR.
nigrae sete S1: nigrae sedet S2: nigraes et egrex A.
suus SA.
edendo nea SA1
iniri Ald.: inire SAR.
rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque
leguminum caducis frugibus. Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens porcus aere mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum saepius progeneraverunt, trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere.
Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quae ratio compellat,nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.
Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat. Nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri. Haec enim diversis temporibus mitescunt, ac
paene toto anno gregem saturant. At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et
ali Se: alti Aa.
laetis a: lactens c: lactes SA.
aere R: ae ru S: cru A.
vis A: quis S.
primi SA.
compellat R: -ant SA.
vertuntur SA.
a Schneider is probably right in thinking that termes represents the Greek te/rminqos.
sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum; quin etiam aquis abuti possint: namque id fecisse maxime per aestatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi iuncique et degeneris arundinis,
quam vulgus cannam vocat. Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus, et pluribus generibuspomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pyrum, multi-formes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis. Nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum. Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda est. Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cater-
effodiantque R: et fodiantque SA.
stirpi SAac.
generibus om. SA.
recondenda S2: reconda S1A: recondita ac.
lactent ex cit. Palladii (III. 20. 3): lantiunt SA: lanciunt
nocet SA.
sustinenda SAac.
per om. SA.
harae om. SA.
parto SA.
vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae,
super alias aliae cubant et fetus elidunt. Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat. Nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus. Omnium, quas pascit, et matricum et iuniorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque ut in hara
fetum edat. Tum denotet protinus quot et quales sint nati, et curet maxime ne quis sub nutrice aliena educetur 5: nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque
alieno ac suo praebet ubera. Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis.
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur
claudatq; ut in R: claudat in SA.
dinotet SA.
sunt SA.
ne quis S2: nutrix equis S1A.
aliene (-e A) ducetur SA: aliena educatur R.
unamque SA.
eandem R: eadem AS.
operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere; lactens autem supergredi non possit. Sic nec alienus irrepit, et in cubili suam quisque matrem nidusexpectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere: non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae plures educat. Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,et ex ea ad aliquam perniciem.
Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et saepius haras. Nam quamvis praedictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est pecoris suilli recte valentis. Sequitur ut dicamus, quae sit cura vitiosi.
Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transversa capita ferunt, ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt, et vertigine correptae concidunt. Earum notanda sunt capita,
quam in partem proclinent,ut ex diversa parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis venam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet verberari, deinde ab ictu virgae tu-
limen earum R: minearum SA.
quanta S: quantum Aac.
supergredi R: ut pergredi SA.
nidus S: -os AR.
perducatur SA.
proclinent S: proclinentur AR.
avictu S: abiectu a.
mentem ferro rescindi, detractoque sanguine colligari
saligneo libro vel etiam ulmeo. Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam quantam volent, farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus. Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet. Quidam praesentius putant esse remedium cum per cornu singulis ternos cyathos gari demittunt. Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant: et ita collo suspendunt, ut strumae ferulis contingantur.
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.Solet etiam universumpecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum
somnos aestivo sub sole captet. Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo, atque uno die abstinetur potione et pabulo:postridie radix anguinei cucumeris trita et commixta cum aqua datur sitientibus: quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con-
cum per R: compca S: cumpca A.
gari R: cari S1.
sale SAR.
abiecta A R: obiecta S.
universam SA1: -um A2R.
productusque SA.
paulo SA.
anguinei R: sanguinei SA.
spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.
Sed cum omni quadrupedi per aestatem sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica. Quare non ut capellam vel ovem, sic et hoc animal bis ad aquam duci praecipimus: sed si fieri potest, iuxta flumen aut stagnum per ortum Caniculae detineri: quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit: nec ulla re magis gaudet, quam rivis atque caenoso lacu volutari.
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt. Isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine: de qua radicula diligenter
ac saepius iam locuti sumus. Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema,
Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.
Nam pecus inexsatiabile sues, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, aestate splenis incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco, repleanturque aqua, et deinde sitientibus admoveantur; quippe
bis -S2: vis S1A: om. R.
praecipimus R: precepimus SA.
isque ed. pr.: quiq; R: quisq; SlA.
ficitas A: sicitas S.
inexitiabiles bis SA2: inexitiaviles bis A1.
esbatae splenis SAac.
tramaricis R: tramaricus SA.
ligni succus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.
Castrationis autem in1 hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni: et eius administrandae duplex ratio. Prima illa, quam iam tradidi-mus, cum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi. Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam
tamen non omittam. Cum virilem partem unam ferro reseratam detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite: sic fiet una cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem patrisfamilias, non reticendum
putavi. Sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos: quod cum fit, non habetur prodigium. Nam sues ex omnibus pecudibus impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.
De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum
in om. SAR.
reseratam S: resecatam Aac.
regionem SA.
pecudibus R: om. SA.
consummant a: consumat SAc.
solertia R: sollerti SA1.
a I.e. one testicle.
b I.e. which may suggest superstitious fancies to his mind.
pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique
triplex ratio est. Namque unum genus adversus hominum insidias eligitur, et id villam quaeque iuncta sunt villae custodit. At alterum propcllendis iniuriis hominum ac ferarum; et id observat domi
stabulum, foris pecora pascentia. Tertium venandi gratia comparatur; idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit.
De villatico igitur et pastorali dicendum est: nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem.
Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius; isque magis eligatur albus
post hominum add. et ferarum R.
laterum S1A1.
villatigo S: vit latigo A1.
in pastorali, niger in villatico: nam varius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam
crepusculo, ne pro bestia canem feriat. Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit,terribilior niger conspicitur: sive noctu,ne conspicitur quidem propter umbrae similitudinem, quamobrem tectus tenebris canis tutiorem accessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Graece dra/kes appellantur. Hic erit villatici canis status
praecipue laudandus. Mores autem neque mitissimi, neque rursus truces atque crudeles; quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non-nunquam etiam conservos iratius intueantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici, nec erronei,sed assidui
vestio S: bestico A1.
advenit S: -erit AR.
noctu ne S: nocte ne A: nocte nec ac.
auriculis SA.
errore ne S1: errore A: erronei a: arronei c.
et circumspecti magis quam temerarii.Nam illi nisi quod certum compererunt, non indicant: hi
vano strepitu et falsa suspicione concitantur. Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina mores facit, ut et cum emendi potestas fuerit, eiusmodi probemus, et cum educabimus
domi natos, talibus institutis formemus. Nec multum refert an villatici corporibus graves et parum veloces sint: plus enim cominus et in gradu, quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa septa et intra aedificium consistere, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur,et latratu conterrent, nec patiuntur propius accedere,vel constantius appropinquantem violenter invadunt. Primum est enim non adtentari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. Atque haec de domesticis custodibus; illa de pastoralibus. Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos: sed et robustus nihilominus,
et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam et ad pugnam, nec minusad cursum comparatur, cum et lupi repellere insidias, et raptorem
temeri SA.
nam illi nisi ac: quam inlinisi SA.
disciplina SA.
institutis S: -i A.
refert an R: refertam an A2: refertam SA1.
adoriantur a: odorantur c: oderantur SA1.
proprius SAac.
accidere SA1.
pastoribus SAa: pastoralibus c.
tamen SA.
rupi SA.
ferum consequi fugientem praedam excutere atque auferre debeat. Quare status eius longior pro-ductiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam quadratus: quoniam, ut dixi, nonnumquam necessitas exigit celeritate bestiam consectandi. Ceteri artus similes membris villatici canis aeque probantur.
Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido: nam fervens rabiem creat.
Huic quadrupedi neque feminae neque mari nisi post annum' permittenda venus est: quae si teneris conceditur, carpit et corpus et vires animosque degenerat. Primus effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum. Mares iuveniliter usque in annos decem progenerant: post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra soboles existit. Feminae concipiunt usque in annos novem, nec sunt utiles
post decimum. Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur,emitti non oportet, nisi ad matrem lusus ae lasciviae causa. Postea catenis per diem
debeat quare status om. SA.
celeritate bestiam R: celeriteratem bestii A1: celeriter autẽ bestii S.
consectandi ceteri R: consectam dicere SA.
sustineat SA.
est R: et SA.
fervens R: nam ferventi S: non aferventi A.
veteres SA.
nec om. SA.
corroboretur SA.
continendi, et noctibus solvendi. Nec unquam eos, quorum generosam volumus indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari: quoniam semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii
atque incrementa corporis auget.Quod si effeta lacte deficitur, caprinum maxime conveniet praeberi catulis,dum fiant mensum quattuor.
Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat: nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est sku/lac, Latinum ferox, Graecum la/kwn, Latinum celer: vel femina, ut sunt Graeca spoudh/, a)lkh/, r(w/mh: Latina, lupa, cerva, tigris.
Catulorum caudas post diem quadragesimum, quam sint editi, sic castrare conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae: is mordicus comprehensus et ali quatenus eductus abrumpitur: quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.
Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant: quod ne fiat, amaris nucibus contritis finiendae sunt. Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam 9 vulneribus
generosa SA.
agat S A1.
et fata SA.
catulus SA.
fiat SAR.
siccatrare S1A1.
modice SAR.
comprehensus R: compressus SA.
mixtam add. Aldus.
a Xenophon, Cyneg., VII. 5, gives a list of some fifty names of dogs. They all are words of two syllables.
stillari conveniet. Hoc eodem medicamine contacti ricini decidunt. Nam manu non sunt vellendi,
ne, ut et ante praedixeram, faciant ulcera.Pulicosae cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro, aquaque mixtum et inlitum; seu cucumeris anguineisuccus: vel si haec non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito: quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens. Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrinoliquore aboletur. Reliqua vitia sicut in ceteris animalibus praecepimus, curanda erunt.
Hactenus de minore pecore. Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine praecipiemus.
edem S: eadem AR.
faciant R: faciunt SA.
ulcera S: 'ultra A: vulnera R.
anguinei R: sanguinei SA.
vehementior cedrino R: cedrino vehementer SA.
Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit: nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen
agrestibus magis, quam urbanis prosint. Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum mensam-que pretiosis dapibus opulentent; postremo venditorum animalium pretio villae reditum augeant. Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum
censui. Est autem id fere vel in villa, vel circa villam.
In villa est, quod appellant Graeci o)rniqw=nas kai\ peristerew=nas; atque etiam eum datur liquoris facultas i)xquostrofei=a sedula cura exercentur. Ea
experiendi SA: exercendis experiendique a: et exercendique c.
nec om. SA.
focum Aac: locum S.
pretiosis Sac: pretioribus A.
opulentent A: -ant c: -et S: -em a.
quare ac: que SA.
fere Sac: ferre A.
liquoris Aac: litoris S.
sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula, nec minus earum, quae conclavibus saeptae saginantur, vel aquatilium animalium
receptacula. Rursus circa villam ponuntur melissw=nes καὶ xhnotrofei=a, quin etiam lagotrofei=a studiose administrantur, quae nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quae stagnis piscinisque laetantur, aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quae nemoribus clausis custodiuntur, vivaria.
Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda: gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est. Earum genera sunt vel cohortalium,3 vel rusticarum
vel Africanarum. Cohortalis est avis, quae vulgo per omnes fere villas conspicitur: rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt: Africana est, quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capitegerit, quae utraque sunt in
Meleagride caerulea. Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine
post pascuntur add. quod sint genera gallinarum ac.
ambigatur c: ambigantur SAa.
cohortalium A; chortalium S.
capite om. S.
a Variously identified as hazel-hen, heath-hen, field-hen and red-legged partridge.
b This island is still called by this name and lies off Albengo, three miles E. of Alassio on the Italian Riviera.
c Probably the guinea-fowl.
vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendae causa. Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur.
Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos ad proelia pertinaces requirebant, praecipue Tanagri-cum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito vulgo litera
mutata Melicum appellatur. Nobis nostrum vernaculum maxime placet: omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit.
Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam multas, et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutariet pascere; mox quibus anni temporibus earum partus excipere; tum demum ut incubent et excludant efficere; postremo ut commode pulli educentur
animos ac: animos-a (a erasa) A: animosa S.
calehidicum Sc: ealcidicum Aa.
rixiosarum Sa.
tutari SAc: tueri a.
a From Tanagra in Boeotia.
b From Chalcis in the island of Euboea.
c I.e. Persian.
operam dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci vocant
o)rniqotrofi/an.
Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam dispendant1: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae plumae, nigrisque pinnis 4: ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur albae; quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur:atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.
Sint ergo matrices robii coloris quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis,albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus ungulis:generosissimaeque creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria. Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit.
dispendeat c: distendant SAa.
insidiatorum SA: insidiosorum ac.
infuscae SAc: fuscae a.
pinnis SAc: pennis a.
vitentur a: evitentur c: viterbitentur SA.
reperiantur codd.
robii coloris S: robusta coloris A: probi coloris ac.
rectis rutulisque cristulis c: rectis rutilis SA: rectilis (rectis a2) rutulisque cristulis a1.
ungulis ac: unguibus SA.
generosissimeque ac: generosis eque S: generosis seque
dedignatur Sac: dedignatam A
Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut in feminis, idem color, idemque numerus unguium, status altior quaeritur: sublimes, sanguineaeque, nec obliquae cristae: ravidi,vel nigrantes oculi: brevia et adunca rostra: maximae candidissimaeque aures: paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent: iubae deinde variae, vel ex auro flavae, per colla
cervicesque in humeros diffusae: tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae: quinetiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta: robusta crura, nec longa, sed infestis velut
sudibus nocenter armata. Mares autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem prae-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur: nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem: quin et attollentem minas serpentem, vel aliud noxium animal interficere.
Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur.Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres: quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum,
ravidi edd.: rabidi c: rubidi SA: rubicundi a.
paleae Aac: galeae S.
iubae om. A.
femina Aac: femini S.
mares SAac.
comparantur Aac: comparant S.
raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis
subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur. Tanagrici plerumque Rhodiiset Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque
vernaculam retinent. Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosae libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non
queat. Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.
Gallinaria constitui debent parte villae, quae hibernum spectat orientem: iuncta sint ea fumo vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic
exclusi ac: excussit: excusi A.
Rhodiis ac: Hrodiis S: Hordiis A.
noti ac.
post optimi add. sunt SA.
pumiles Ac: pumileas S: humiles a.
probo tam c: .probatam Sa: -um A.
ac scripsi: nee codd.
rixose a: risose c: rixo SA.
generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti sit
obversa. In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae; quae ipsa e tribus minima esse debet in altitudinem et quoquoversus pedes septem. In ea singulidextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longe, ut nec impediat prae-dictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utramque cellam: eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media.
Sublimitas dividatur tabulatis, quae supra se quaternos, et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum. Sed curandum erit, ut semper noctibus claudantur, quo tutius aves maneant. Infra tabulata maiores fenestellaeaperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia irrepere animalia: sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius
aditet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus. Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit,
orienti Schneider: orientem codd.
singuli Sac: singula A.
avibus ac: animos SA.
fenestellae SAa: fenestrae c, Schneider.
aditet Schneider: habitet codd.
qui ac: quia S: qua A.
ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant: in quibus aut ova edantur, aut excludantur pulli: hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis
vimineos qualos superimponant.Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant. Neque enim debent ipsis nidis involare, ne dum adsiliunt, pedibus ova confringant. Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne ad aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.
Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore; quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram creat. Ea pernicies ut evitetur, perticae dolantur in quadrum, ne teres levitas earum supersilientem volucrem non recipiat. Conquadratae
superponant a: -ent SA: -at c.
qualis c: qualem SA: qualos a.
vimineis c: -os SAa.
que SAac.
inbolare SA.
praedictis SAac.
et extrinsecus ac: om. SA.
ne a: neque SAc.
ad om. A.
deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur,ita ut a tabulato pedalis altitudinis, et inter se bipedalis latitudinis spatio distent.
Haec erit cohortalis officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore, quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi uno loco, quam bibant, eamque mundissimam: nam stercorosa pituitam concitat. Puram tamen servare non possis, nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis. Sunt autem, qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles
esse ligneis aut fictilibus compertum est. Hi superpositis opereulis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. Nam nisi opereulis muniantur, quantulumcunque aquaevel ciborum inest, pedibus everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis opereulis imponant; quod fieri non oportet. Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.
Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vinacea 6 nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum: sed haec ubi vilitas annonae permittit. Ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium
induuntur a: induunt SAc.
vasi a: vasis c: basis SA.
ligneis et (aut A) fictilibus S: ligneos aut fictiles ac.
aquae om. A.
quam SA: nam a: tam c.
vinacia SA: vicia ac.
a I.e. chaff.
decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti: qui si nihil habent farris, non sunt idonei,
nec tantum appetuntur iciunis. Cytisi folia semina-que maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit: nam et partus
raros, et ova faciunt exigua. Sed cum plane post autumnum cessant a fetu, possunthoc cibo sustineri. Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam pastoris decipit.
Siccus etiam pulvis et cinis, ubicunque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietes re-ponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant: si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno,
cohortales aves pulvere vel cinere lavari. Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet: cuius vagae cultus hic, quem diximus,
possit ac: possint SA.
possunt edd: potest SAac.
declinato SAac: declinante edd.
possitque ac: possintque SA.
cinere om. SA.
a The well-known Ionian philosopher of the late 6th century B.C.
erit: nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittitur sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis bini praebeantur.
Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricctur: idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet. Quas impensas et curas, nisi locis,quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris; qui nisi eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet impensas. De tutela satis dictum est: nunc reliquum ordinem
prosequemur.
Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt; frigidis autem regionibus eodem mense
post idus. Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum: nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit
post vagis add. terni vel c.
ne om. A.
post locis add. et SAa.
qui nisi Aac: quin si S.
vincet c: vigit A: vingit a: vineit S.
parare c: om. SAa.
sed is ac: et his SA.
post quae add. utraque ac.
cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut mihi. Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat.Nam pulicibus, atque aliis similibus replentur, quae secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur. Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce
acuta. Observare itaque dum edant ova, et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus: sic enim appellant rustici aves eas quae volunt incubare; cetera vel reponantur, vel aere mutentur. Aptissima porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. Possunt tamen etiam requieta supponi,
dum ne vetustiora sint quam dierum decem. Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est; quoniam quidem novellae magis edendis, quam excludendis ovis utiliores sunt: inhibeturque cupiditas incubandi pinnula per
nares traiecta.Veteranas igitur aves ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint; moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius
eaque ac: que S: quae A.
reponat ac: reponant SA.
post similibus add. animalibus ac.
quae om. SA.
speculari parientes ac: specularientes SA.
observare itaque dum edant ova et ac: observare dum edant ova itaque dum et S: observare idum edant ova itaque dum et A.
incubandi ac: incubando SA.
per nares traiecta ac: per nasi et a S: per nasia et a A.
excludunt, aliae editos pullos commodius educant.At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus submovere conveniet. Pulli autem duarum aut trium avium exclusi,dum adhuc teneri sunt, ad unam, quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dignoscere non potest. Verumtamen servare oportet modum. Neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una
nutriri. Numerus ovorum, quae subiciuntur, impar observatur,nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim, nec unquam plura subici debent: Martio, XIX,nec his pauciora: unum et viginti Aprili:tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem.Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque
intereunt. Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis
educant a: educent SAc.
convenient S: conveniet a: conveniunt A: convenit c.
exclusi edd.: excusi SA: excussi ac.
negant Aa: necant S: negat c.
impar observatur om. S.
Martis XIX edd.: Maio viii (aut novem) SAac.
unum et viginti Aprili edd.: undecim Aprili SAa: unde cum Aprili c.
totidem edd.: tredecim (aut XIII) SAac.
locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio.
Semper autem, cum supponuntur ova, considerari debet, ut luna crescente a decima usque ad quintamdecimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima; et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, luna crescat.
Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi. At pavoninoet anserino, paulo amplius ter novenis. Quae si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient. Sed et haec quam maxima: nam ex pusillis
aves minimae nascuntur. Cum deinde quis volet quam plurimos mares excludi, longissima quaeque et acutissima ova subiciet: et rursus cum feminas, quam rotundissima. Supponendi autem consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius haec administrant, eiusmodi. Primum quam secretissima cubilia legunt,ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur: deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas
pavonino ac: pavone SA.
minimae scripsi: minima SA: minutae ac.
legunt SA: eligunt ac.
cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt: quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti
partibus suis consummentur. Servat autem qui subicit,ne singula ovain cubili manu componat,sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat, deinde universum leniter in praeparatum
nidum transfundat. Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit duodeviginti diebus,die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant. Nam saepe propter crassitudinem putaminum erumpere non queunt. Itaque haerentes pullos manu eximere oportebit, et matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere. Nam post unum et vigesimum diem silentia ova carent animali-
subicit ac A2: qui subl A2: quis ubi S.
ova om. SAac.
componat ac: componant SA.
quamvis pedibus ipse convertant ac: quam ipse convert S: quam ipsa confero A.
debent SAac.
duodeviginti diebus om. ac.
putaminum ac: putaminarum SA.
bus: eaque removenda sunt, ne incubans inani spe diutius detineatur effeta. Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre, et aqua ciboque
abstinere, dum omnes excludantur. Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur.Cribro viciario, vel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde puleii surculis fumigentur. Ea res videtur prohibere pituitam,
quae celerrime teneros interficit. Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas vitanda est: et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem significat,
abstinerique debent, dum concoquant. Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur: cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos. Id vitatur saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo: quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis
retineatur SAc: detineatur a.
deponatur SAa: deponitur c edd.
pulei codd.: pulegii edd.
a Mentha pulegium.
b See note on p. 260.
submovetur. Sed et curandum erit, ut tepide habeantur. Nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et
naturalia praecludant. Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit, ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis praebetur.
Saepe etiam iam validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam praebebimus aquam: nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.
Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas alii tepido madefaciunt oleo et'faucibus inserant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu comprimunt, dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam.Uva quoque, quam Graeci a)gri/an stafulh\n vocant, cum cibo mixta prodest; vel eadem pertrita, et cum aqua potui data.
Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur. Nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur: atque ita paulum
clunibus a: erunibus SA.
saepe etiam iam SA: saepe iam etiam a: sed etiam iam c.
pituitae om. SA.
micas SA: spicas ac.
madefaciant oleo et SA: madefactas oleo ac.
nauseam edd.: nausa SA: nausea ac.
uva edd.: aqua SA: una ac.
prodest ac: prodent SA.
triti salis vulneribus infricatur.Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves: item cum per aestatem consistens in cohortibus aqua potatur: item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quae dococta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat.
Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi, servetur etiam in hoc genere, ut per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt: item quae aut parum fecundae, aut parum bonae nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt: nec minus, quae velut mares cantare atque etiam calcare coeperunt: item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur; sed tamdiu custodiemus generosos,
quamdiu feminas implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. Eodem quoque tempore
infricatur c: infricantur Aa: infriantur S.
cohortibus aqua potatur ac: cohortibus fuit aqua SA.
ordeo triticeo ac: hordeo tritico A: hordeo trittico S.
post servetur add. ne SA.
ut om. SA.
itemque aut parum S.
parum bonae om. SA.
velut mares ac: vel mane SA.
atque etiam calcare om. SA: atque calcare a: aut etiam calcare c.
cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant: alii salibus integris adoperiunt: alii muria tepefacta
durant. Sed omnis sal,quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere: quae res ementem deferret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hane rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari
possint. Verum habeant ex utraque parte foramina: unum, quo caput exseratur; alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur. Substernatur
omnis sal ac: omnes salis S: omnes es salis A1: omne sal A2.
autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus de-tergetur: illic, ne pediculum creet; hic, ne stercore loca naturalia exulceret.
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.Eae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas vitanda est maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint: neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture
apparuerit nihil veteris escae remansisse. Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui volunt non solum opimas, sed etiam teneras aves efficere, mulsea recente aqua praedicti generis farinam conspergunt, et ita farciunt: nonnulli tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactosque triticeo pane obesant avem; quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari
coepta, vicesima pergliscit. Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit, quot iam farturae
est om. Sa.
saginantur edd.: salivatur codd.
haec(?) A: eae ac: ita S.
vitanda A2ac: crudanda SA1.
deposita cavea ac: -ae-ae SA.
volunt ac: colunt SA.
mulsea recente ac: multa regenti S: multa recentia A.
processerint: ita tamen, ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautioribus epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.
Hae eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit: neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus, quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus avibus permittitur: quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos
evolitant. Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido: sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat
hibernum meridiem. Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta,quibus nidificcnt aves, vel fictilia columbaria recipiant, praepositis vestibulis, per quae ad cubilia
loculamenta c: locum lamenta SAa.
a I.e. due south.
perveniant. Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo
colore praecipue delectatur hoc genus avium. Nec minus extrinsecus levigari parietes,maxime circa fenestram: et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae
custodiae servitio contristatae senescant. Nam cum paulum circa aedificia volitaverint, exhilaratae re-creantur, et ad fetus suos vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur.
Vasa, quibus aqua praebetur, similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant, et cupientes lavari propter angustias non recipiant. Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque
incubant, expedit. Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere parteseae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde convcrri et cmundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspici-
parietes Ac: paries S: parientes a.
solem a: solis SA: om. c.
quiartesaeae S: qui artesae A: quoniam fere partes a: quam fere parietes c.
tur, eaque tam fastidiosa est, ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat.Quod frequenter in his regionibus, ubi liberos habent
egressus, accidere solet. Id ne fiat, vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum vocant rustici, qui fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa in angulis columbariis suspenduntur:quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant.
Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae, nec nimium novellae,sed corporis maximi: curandumque, si fieri possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, nunquam separentur. Nam fere si sic maritatae plures educant fetus. Sin aliter, certe nec alieni generis coniungantur, ut Alexandrinae et Campanae.Minus enim impares suas diligunt, et ideo nec multum ineunt, nec saepius fetant. Plumae color non semper, nec omnibus idem probatus est: atque ideo qui sit optimus, non facile dictu est.
Albus, qui ubique volgo conspicitur, a quibusdam non nimium laudatur; nec tamen vitari debet in his, quae clauso continentur. Nam in vagis maxime
relinquat ac: relinquant SA.
tinnunculum edd.: titiunculum codd.
qui add. edd.
suspenduntur c: superponuntur SAa.
nec nimium novellae om. SA.
sic maritate ac: si marite SA.
alieni generis Sa: aliendi generis A: alienigene c.
alexandrina campane SA: alexandrine nec campane ac.
impares suas Ursinus: pares suos codd.
clauso Aac: cluso S.
est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est galliarum, maiorem tamen refert quaestum. Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix; et pretiis eorum dominicam complent arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis affirmat, qui prodidit etiam illis sevcrioribus temporibus paria singula
milibus singulis sestertiorum solita venire.Nam nostri pudet seaculi, si credere volumus, inveniri qui quaternis milibus nummorum binas aves mercentur. Quamquam vel hos magis tolerabiles putem, qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa gravi aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythica stagna Maeotidis eluant.Iam nunc Gangeticas et Aegyptias aves temulenter eructant.
Potesttamen etiam in hoc aviario, sicut dictum est, sagina exerceri. Nam si quae steriles aut sordidi coloris interveniunt, similiter ut gallinae farciuntur. Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, prius quam subvolent, paucas detrahas pinnas, et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasquc copiosum cibum parentibus,quo et se et eos
abundantius alant. Quidam leviter obligant crura,
dominicam SAae: domini edd.
venire edd.: veniri codd.
eluant edd.: heluat codd.
potest ac: pontes SA.
copiosum cibum ac: copiosus cibum S: copiosus cibus
A.
parentibus A: parientibus Sac.
a R.R., 7. 10.
b The Rion, flowing into the Black Sea from the east.
quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant. Sed nihil ista res pinguitudinis efficit. Nam dum vincula exercre conantur, non conquiescunt: et hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt. Fracta crura non plus quam bidui, aut summum tridui dolorem afferunt, et spem tollunt evagandi.
Turturum educatio supervacua est: quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit. Vola-tura ita ut capitur, farturae destinatur: eoque leviore cura, quam ceterae aves saginatur: verum non omnibus temporibus.2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur.
Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat;verum quod semine huius maxime delectatur.Hieme tamen offae panis vino madcfactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi.
Receptacula non tanquam columbis loculamenta, vel cellulae cavatae efficiuntur,sed ad lineam mutuli per parietem defixi tegeticulas cannabinas accipiunt, praetentis retibus, quibus prohibeantur volare: quo-
id genus ac: ingenuus SA.
temporibus om. SA.
crescit SA: gliscit ac.
crassescat SA: -ant a.
delectatur SA: -antur ac.
efficiunt Aac: fiunt S.
niam si id faciant, corpori detrahunt. In his assidue pascuntur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet. Satiatque semodius cibi in diebus
singulis vicenos et centenos turtures. Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur; tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginam non tam vetus est idonea quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur.
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si
mansuetos id facere viderint. Locum aeque munitum et apricum, quam columbi desiderant: sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi-
escere volunt. Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante
contingi possint. Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quae super se perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet,
tam large quidem ut supersit. Hanc quidam mandunt, et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant; ea est, cum
obiciuntur myrti et lentisci semina; item oleastri et ederaceae baccae,nec minus arbuti.Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus haec appetuntur, quae in aviariis quoque desidentium detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit. Nam largiore cibo celerius pingue-scit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca. Nam illa
quae supra diximus, pulmentariorum vice dantur. Vasa, quibus recens et munda praebeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis.
Hae impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum
se ac: om. SA.
ederacee bace ac: herecee vace SA.
arbuti edd.: arbusti codd.'
in aviariis repetit S.
desidentium ac: sidentur SA.
hac ac: hanc SA.
emptitatos Sa: entitatos A: eptitatos c.
a Varro, R.R., III. 2. 15.
temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuria cotidiana fecit haec pretia: propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus.
Atque ea genera, quae intra saepta villae cibantur, fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est, quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.
Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem
sibi acquirit. Feminae quidem sua sponte tanquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt: nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur.
populo Aac: populos S.
luxuria Se: luxoriae A: luxurio a,
urbani c: urbanis SAa,
Sed huius possessionis rara conditio est. Quare mediterraneis locis maior adhibenda cura est: eaque sic administretur. Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum. Sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea saepta in modum cavearum, qualescolumbarii tectis superponuntur. Ea saepta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita
ut ab utroque latere singulos aditus habeant. Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem Aguntur breves paxilli,eorumque partes summae lingulas edolatas habent, quae transversis foratis perticis inducantur.Hae porro quadratae perticae, paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. Sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit, a paxillis deductae liberum aditum converrentibus stabulum praebeant.
Hoc genus avium, cum trimatum explevit, optime progenerat. Siquidem tenerior aetas, aut sterilis, aut parum fecunda est. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat. Nam si unam vel alteram fetam saepius compressit, vix dum concepta in alvo vitiat ova, nec ad partum sinit perduci: quoniam immatura geni-
locis ac: om. SA.
clauditur a: cluditur SAc.
quales SA: qualis ac: qualia Schneider.
paxilli ac: taxilli SA.
inducantur ac: induantur SA.
deductae Aac: eductae S.
ad partum ac; partum A: parte S.
talibus locis excidunt. Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. Maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des iciunis quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas aves. Haec cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.
Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur. Nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi, qui et a cibo et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus
ab idibus Februariis ante Martium mensem. Signa sunt extimulatae libidinis, cum semetipsum veluti mirantem caudae gemmantibus pinnis protegit: idque cum facit, rotare dicitur.
Post admissurae tempus confestim matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant: saepiusque digitis loca feminarum tentanda sunt. Nam in promptu gerunt ova, quibus iam partus appropinquat. Itaque includendae sunt incipientes, ne extra clausum fetum edant: maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis
promiscue a: promisce SA: permixtae c.
proposueram portione ac: om. SA.
sine rixa ac: om. SA.
diducuntur S: deducuntur Aac.
incipientes SAac: incientes Ursinus, Schneider.
exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur. Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem. Quotidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda. Quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius exeluduntur:idque fieri maxime patrisfamilias
rationi conducit. Nam feminae pavones, quae non incubant, ter anno fere partus edunt: at quae fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque fere ovorum; secundus
quattuor; tertius aut trium aut duorum. Neque est quod committatur, ut Rhodiae aves pavoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt. Sed veteres maximae quaeque gallinae vernaculi generis eligantur: eaeque novem diebus a primo lunae incremento, novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina, cetera gallinacei
generis. Decimo deinceps die omnia gallinacea sub-trahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut trigesima luna, quae est fere nova, cum pavoninis excludantur. Sed custodis curam
excuduntur SAa: exeluduntur c.
excludendis aut edd.: excudendis aut ac: om. SA.
eligantur ac: religantur SA.
non effugiat observare desilientem matricem, saepiusque ad cubile pervenire, et pavonina ova, quae propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu: idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit
aviarius,an a gallina conversa sint. Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam maximas ad hanc rem praeparari. Quae si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere. Cum deinde fecerit pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec
quinque et viginti capitum grex efficiatur. Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moveantur: postero die cum educatrice transferantur in caveam: primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata. Post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum, et caseus mollis vehementer expressus; nam serum nocere pullis manifestum est.
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem: postmodum satis est hordeum de manu praebere. Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum
habiarius S.
cum ac: om. SA.
huic ac: hic S: hoc A.
satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem. Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumvolant pulli. Qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam persequentes,
ut dixi, nutricis singultus.Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. Nam cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt, et immaturos relinquunt, perosae videlicet, quod nec magnitudine, nec specie pavoninis pares sint. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant: sed nec remedia traduntur alia, quam quae gallinaceis adhibentur. Nam et pituita et cruditas, et si quae aliae sunt pestes, iisdem remediis, quae proposuimus,
prohibentur. Septimum deinde mensem cum ex-cesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi. Sed erit curandum, ne humi maneant. Nam qui sic cubitant, tollendi sunt, et supra perticas imponendi, ne frigore laborent.
Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant: et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores.
ea eavea clausa ac: ex causam causaque SA.
ad quam ac: aquam SA.
singultus ac: singuli SA.
gallinaceo generi ac: gallinacei generis SA.
Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant a)mfibi/ous, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet.
Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitolii, cum adventum Gallorum vociferatus est, canibus silentibus.Is autem non ubique haberi potest, ut existimat verissime Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua, nec sine multa herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis, quia quicquid rerum contingere
potest, carpit. Sicubi vero flumen aut lacus est, herbaeque copia, nec nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi oneris. Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet. Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare, singulisque maribus ternas feminas destinare. Nam propter gravitatem plures inire non possunt. Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis
adventum SAac: adventu edd.
silentibus ac: om. SA.
rerum SA: tenerum ac.
id quoque genus ac: om. SA.
haras faceret oportet,in quibus cubitent et fetus ubi edant.
Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali. Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur: quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos: quia per feturam diligenter claudi debent.
Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt.Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod se/rin Graeci appellant. Lactucae quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus, et libentissime ab his avibus appetitur. Tum etiam pullis utilissima est esca.
Haec eum praeparata sunt, curandum est, ut mares feminaeque quam amplissimi corporis et albi coloris
quinetiam—oportet Schneider: quin et etiam in rutectis eirea chortem secretis angulis haras (aras A) facere SA: quin etiam intra cohortem protecti sint secretis anglis haras facere a: intra cohortem preteeti secretis angulis raras facere c.
chenoboseia nam A: XHNOBOC nam S: om. ac.
statuunt A.
harae Aa: are c: habere S.
queunt ac: nequeunt SA.
quodque S.
se/rin edd.: caepim 8: cepi A: om. ac.
eligantur. Nam est aliud genus varium, quod a fero mitigatum domesticum factum est. Id neque aeque fecundum est, nec tam pretiosum: propter quod
minime nutriendum est. Anseribus admittendis tempus aptissimum est a bruma; mox ad pariendum, et ad incubandum a Calen. Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut priores aves, de quibus diximus, insistentes humi: nam fere in flumine aut piscinis id faciunt: singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,quod magis
expedit, quam quum ipsae suos fovent. Nam et a gallinis melius enutriuntur, et longe maior grex efficitur. Pariunt autem singulis fetibus ova, primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna: quem partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore anni vacaturae sunt a fetu. Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae. Nam si appropinquant partus, digito tanguntur ova, quae
sunt in prima parte locorum genitalium. Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant: idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem, ubi primo peperit. Sed novissimo fetu cum volumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus
excudere codd.: excludere edd.
subiciantur: quoniam negatur anser aliena ex-cudere ova, nisi subiecta sua quoque habuerit. Supponuntur autem gallinis huius generis ova, sicut pavonina, plurima quinque, paucissima tria: ipsis
autem anseribus paucissima vii, plurima xv. Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint. Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora: nam tepidis XXV satis est. Saepius tamen anser trigesimo
die nascitur. Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre: postea cum serenitas permittit, producitur in prata, et ad piscinas. Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum: sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur. Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur: quod et matricibus
praebere non inutile est. Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici; nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam vali-
excusis edd.: excussis codd.
clausus ac: clausum SA.
dior enecat infirmum. Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas: vel si eae non sunt, crassissimum quodque faenum. Cetera eadem, quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare: quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros.
Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere. Deinde pullis excusis primis quinque diebus polentam vel maceratum far,sicut pavonibus obiciunt. Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima.Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima: et est
facilis harum avium sagina:nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco: quaeres ad creandas adipes multum conferunt. Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam
crassissimum SA: gratissimum ac.
quodque edd.: quoque codd.
maceratum far ac: carata fari S: caratam farris A.
iocundissima ac: iucundissimum SA.
sagina c: saginam SAa.
tenebricoso loco quae Ac: tenebroso a: tenebricosolo quoque S.
maiores. Nam tenerrima pullitiessaepe XL diebus opima redditur.
Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est. Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque,
ne feles, aut viverra perrepat. Media deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudinidatur et latitudini quantum loci conditio permittit.
Ora lacus ne corrumpantur violentia restagnantis undae, quae semper induere debet, opere signino consternuntur, eaque non in gradus oportet erigi, sed paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae
pinguescunt etiam maiores. Nam tenerrima pullities Schneider: pinguescunt etiam patriminam pullities SA: pinguescunt etiam propter nimiam pullutiem (pollicicm c) a.
opima edd.: optima codd.
phalerides edd.: plargides S: philagrides ac: om. A.
media ac: medio SA.
longitudini edd.: longitudinis codd.
loci ac: locis SA.
ac ac: ad SA.
ad quam a aquae c: aquam S: ad aquam A.
a The text of this passage is undoubtedly corrupt. Schneider's restoration certainly gives the right sense, since
puram superficiem. Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae viridibus, quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel in silvulis tamaricum, aut scirporum frutectis immorari. Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent.
Nam quemadmodum desiderant esse quo irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent. Extra lacum deinde per vicenos undique pedes gramine ripae vestiantur: sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves: eaque contegantur intersitis buxeis aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum.
Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant: sic enim pabulatur id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum: sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus, et
atque SAac.
apricitate ac: apricitatem SA.
quo edd.: qui codd.
fluvialibus SA: fluviaticis ac.
undique ac: undequi SA.
pabulatur Aac: ambulatur S.
a Nelumbium speciosum, a plant of the lily kind which grows in the lakes and marshes of Egypt.
rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia.
Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis: per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophion constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat, et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant. Nam si modo captas aves, quae consuevere libero victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute. Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.
Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem (quid enim tam contrarium est, quam terrenum fluido?), tamen non omittam: nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur.
Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici. Quamobrem
festucae ac: fetu SA.
vivariis S: aviariis Aac.
consuevere libero om. SA.
dulcibus aquis marinos clauderent edd.: dulcibus aquibus a fluviatilis cludent SA: duabus aquis fluviales clauderent
a: dulcibus aquis fluviales clauderent c.
non solum piscinas, quas ipsi construxerant, frequentabant: sed etiam quos rerum natura lacus fecerat, convectis marinis seminibus replebant. Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis, et Ciminius lupos auratasque procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia.
Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut iam tum avorum memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi factum atque dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque expuisset, improbum factum dicto prosecutus: Peream, inquit, nisi piscem
putavi. Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fiuvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defatigasset. Itaque Terentius Varro: Nullus est, inquit, hoc saeculo nebulo,ac minthon,qui non iam dicat, nihil sua interesse, utrum eiusmodi
piscibus, an ranis frequens habeat vivarium. Ac tamen iisdem temporibus, quibus hanc memorabat Varro luxuriem, maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilo minus et ipse tutor Luculli grandi aere
ut edd.: et ac: om. SA.
avorum ac: quorum SA.
luxuriosi scripsi: luxuriose SAa: luxuriosissime c.
nebulus ac: nebullus SA.
minthon ac: mintho SA.
a The Lago di Piedi di Luco in Umbria.
b The Lago Braeciano about 35 miles N.W. of Rome.
c The Lago di Bolseno about 70 miles N.W. of Rome.
d The Lago di Vico near Viturbo about 45 miles N.W. of Rome.
sestertiummilium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat. Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ad mare deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata, et Licinius Muraena captorum piscium laetabantur vocabulis.
Sed quoniam sic mores occalluere, non ut haec usitata, verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur,nos quoque ne videamur tot seculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patrisfamilias demonstrabimus. Qui sive insulas,sive maritimos agros mercatus,propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non
poterit,ex mari reditum constituat. Huius autem rei quasi primordium est, naturam loci contemplari, quo piscinas facere constitueris. Non enim omnibus litoribus omne genus piscium haberi potest. Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem. Eadem quoque maxime idonea est conchyliis:purpurarum muricibus, tum concharum
ostreis,pectunculis, balanis, vel sphondylis.At arenosi gurgites planos quidem non pessime,sed
sestertium Aac: sestertiis S.
defertur SA: deferantur ac.
insulas ac: in insula SA.
mercatus a: mercatur SA.
precipere non potuerit ac: percipuerit ut SA.
conchiliis ac: conciliis SA.
Warmington: muricibus et ostreis, purpurarumque tum concharum prior. edd.
pectunculi, balani vel sphondili codd.
pessime a: spessime S: spissime A: proxime c.
a Scipio Africanus Minor.
b P. Servilius Vatia.
c According to Pliny, IX. § 168, Sergius Orata established the first oyster-beds at Baiae near Naples.
pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras: verum conchyliis minus apti. Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus
melanuri. Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur: ut Atlantico faber, qui et generosissimis piscibus adnumeratur, in nostro Gadium municipio eumque prisca consuetudine zeum appellamus: ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, nunquam in Ligusticum, nec
per Gallias enavit ad Hibericum mare. Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri. Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii Carpathiique pelagi, quod est ultimum, vernacula,quovis hospes freto peregrinum mare sustinet. Sed iam de situ piscinarum dicendum est.
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest: quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in
consuetudine Aac: consuetudinem S.
vernacula c: vernaculo SAa.
a Oblata melanurus.
b Off the S. coast of Asia Minor.
c Between Corsica and the Italian Riviera.
d I.e. Gallia Cisalpina and Gallia Transalpina.
e Between Spain and the Balearic Islands.
partem superiorem. Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore
construitur opere signino. Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet: quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos,
plurimosque mandendo consumunt; itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari convenit. Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat: nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est. Nec dubium, quin quanto magis imo mari venit unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum nantibus.
Sin autem locus, ubi vivarium constituere censemus, pari libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos asumma parte cuniculis rivi perducantur; curandumque est, ut
exciditur ac: excitur SA.
haberi SAac.
a ac: ad SA.
a Cf. Plautus, Rud. 4. 3. 5.
largissime veniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur, quam si
maior recentis freti vis incesserit. Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est. Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt: plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas.
Debent tamen similes velut cellae parietibus ex-cavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant. Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris,
ut clausi quam minime custodiam sentiant. Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus; sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in fluviatili negotio, quod in terreno praccipitur: Et
longos ac: longis SA.
praefieantur S: praeficentur A: prefingetur a: praefigentur c.
verbenis algae ac: velvenis algae S: velvenis ac leve
a It is doubtful whether verbenis can bear the meaning of " vegetation " in general and the reading is perhaps wrong.
quid quaeque ferat regio.Neque enim si velimus, ut in mari non nunquam conspeximus, in vivario multitudinem multorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus, et servitutis indignantissimum.
Raro itaque unus aut alter de multis milibus claustra patitur: at contra frequenter animadvertimus intra septa pelagios greges, inertis mugilis et rapacis lupi. Quare, ut proposueram, qualitatem litoris nostri contemplemur; et si videmus scopulosam, probemus. Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent. Nam vile ne captare quidem, nedum alere conducit. Possunt ista eadem
genera etiam litoris arcnosi stagnis contineri. Nam quae limo caenoque lita sunt,ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus. Neque est eadem lacus positio, quae recipit cubantes: neque eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis.Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur in ea parte litoris, quae profundi recessu nunquam
destituitur. Spissi deinde clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut complectantur sinu suo, et tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris atrocitas
post regio add. SA: oportet si quis in eo.
malorum codd.
plautas SA (= Greek plwta/s): flutas ac.
lita sunt S: litescunt Aac.
atque SAac.
rectis SA: erectis ac.
profundo recessu c: frondi recensu A: frondi recessu S: frondi recente a.
obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam
tempestatibus eructat pelagi violentia. Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant.
Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
Itaque praeberi convenit tabentes aleculas,et salibus exesam chalcidem, putremque sardinam, nec minus scarorum branchias, vel quicquid intestini pelamis aut lacertus gerit: tum scombri, carcharique et elacata ventriculoset ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit
facultas, praebeamus. Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus; et mitis digitis infractus unedo; nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit. Nulla tamen aeque,quam praedictae salsurae pabula commode dantur,
halleculas ac: halleculam SA.
scaurorum ac: aurorum SA.
pelamis a: pelanus c: palemis SA.
elaeatae edd.: lacte a: lapte SAc.
venterculos SAac.
ceterarum SA: ceterum ac.
aequo ac: quae SA.
quoniam odorata sunt. Omnis enim iacens piscis magis naribus escam, quam oculis vestigat. Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem, pervenit ad cibos.
Ceteri autem saxatiles aut pelagici satis ex his, sed recentibus melius pascuntur. Nam et alecula modo capta, et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit.
Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximie si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus, larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur.
Atque haec villatica pastio finem praesenti disputationifaciat, ne immodico volumine lectorfatigetur. Redibimus autem sequenti exordio ad curam silvestrium pecorum, cultumque apium.
sublimiora S: sublimior A: sublimius a: sublimus c.
pelasci SA1: pclasgi A2: pelagici ac.
piscatorium edd.: piscatoris SAac.
disputationi ac: disputationis SA.
lector S2ac: delector S1A.
BOOK IX
Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium etapium educationem: quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim; siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur. Apibus quoque dabatur sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis, vel in profectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli, quem praeseripsimus huic disputationi, ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.
Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire viva-
post silvestrium om. et SA.
suo clausa ac: sui clausa A: sui classa S.
dabantur SAac.
rium, semperque de manu cibos et aquam praebere: qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus
destinant.Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.Modus silvae pro cuiusque facultatibus occupatur; ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus: sin
aliter, crudo latere ac luto constructus. Ubi vero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat vacerris includi: sic enim appellatur genus clatrorum: idque fabricatur ex robore querceo, vel subereo. Nam oleae rara est occasio. Quidquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et sive teres arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur: deinde per transversa laterum cava transmittuntur ramices, qui exitus ferarum obserent.
Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quae foraminibus intervenit, pecudi praebeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec-
destinatur SAac.
si naturalis—inducitur om. S.
contineant c: contineat SAa.
pro cuiusque ac: ut pro cuius S: ut pro cuiusque A.
haud dubie c: id haud dubio a: ita ut dubiis SA.
crudo latere c: crudo lateri SA: crudeliter a.
teres Gesner: teris SA: veteris ac.
cuca SA: cavoa ac.
non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est vacerris materiaecopia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum,
quod est maxime praedictis generibus salutare: tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat praecipueque saltus eliguntur, qui et' terrenis fetibus et arboribus abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est 3: maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae, nec minus cerrea,tumet arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus. Nam eadem fere sunt pecudum
silvestrium pabula, quae domesticarum. Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare. Idque ut intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes
perducat. Nec solum istud per hiemis penuriam
vacerris materie c: materiae vacerriis SA: variis materie a.
subministrat a -ant SAc.
opus est SA: opus habet c: robor est a.
acerreae SAa: ceree c.
cum SAac.
primumque SAa: plurimumque c.
idque un c: ut SA: itaque ut a.
a Book VII. Chapter 9. § C ff.
fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educant natos. Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetae sint, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec vero patiendus est oryx, aut aper, aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum viridis aetas pulchritudinem corporis
conservat, aere mutandi sunt. Cervus tamen compluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod aevi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementianimalibus, qualis est lepus, haec praecipimus,ut in iis vivariis, quae maceria munita sunt, farraginis et olerum, ferae intubi lactucaeque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur. Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis
appetuntur. Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est: siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt, et liberos nactae egressus fugam moliuntur.
Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab
educant SA: -ent ac.
aere mutandi ac: remutandi A: remuttendi S.
incrementis SAac.
praecipiemus SAac.
vernaculo SAac.
nacte Aac: nancte S.
a See Book I. 1. 13 and note.
Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placitasecretis dispersa monimentis industrie collegit: Vergilius poeticis floribus illuminavit: Celsus utriusque memorati adhibuit modum.
Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutilaatque imperfecta conspiceretur. Atque ea, quae Hyginus fabulose tradita de originibus apum non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim.
Nec sane rustico dignum est sciscitari, fuerit ne mulier pulcherrima specie Melissa,quam Iuppiter in apem convertit, an (ut Euhcmerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverunt, mox Dictaeo specu Iovis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae parvum educaverant alumnum. Ista enim, quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius, cum sic ait:
Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
placita ac: plagita SA.
mutila SA: mutilata ac.
imperfecta ac: in infectu SA.
mellisam SA: mellissa a: melisa (?) c.
iovis ac: io quis SA.
ipse parvum ac: ipsa et arvom SA.
a See Book I. 1. 14 and note.
Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natae sint: utrum in Thessalia sub Aristaeo, an in insula Cea, ut scribit Euhemerus, an Erechthei temporibus in monte Hymetto, ut Euthronius; an Cretae Saturni temporibus, ut Nicander: non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro: et utrum evomant
liquorem mellis, an alia parte reddant. Haec enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras, quam rusticorum est inquirere. Studiosis quoque literarum gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis: quoniam neque in opere neque in re familiari quidquam iuvant.
Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas,
quot SA2: quod A1.
quid scripsi: quod A: quot S.
quot—optimum om. ac.
apium sive c: om. SAa.
aliaque SAac.
a Son of Apollo and Cyrene, also said to have planted the first olive-tree.
b Cea, or in Greek Ceos, an island, one of the Cyclades, near Cape Sunium.
c A mountain in Attica near Athens. d Mythical king of Athens.
easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias minores quidem, sed aeque rotundas et fusci coloris
horridique pili: alias magis exiguas, nec tam rotundas, sed obesas tamen et latas, coloris melius-culi: nonnullas minimas gracilesque, et acuti alvi, ex aureolo varias atque leves: eiusque auctoritatem sequens Vergilius, maxime probat parvulas, oblongas, leves, nitidas,
Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis,
moribus etiam placidis. Nam quanto grandior
apis, atque etiam rotundior, tanto peior. Si vero saevior, maxime pessima est. Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur assiduo interventu eorum qui curant.Nam cum saepius tradantur,celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem; nec ullum examen hanc aetatem potest excedere, quamvis in demor-tuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa
totius alvei consumitur. Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet, suo loco dicetur.
alias Aac: alia S.
aeque ac: neque SA.
fusci SA: infusci ac.
alia SA: alas a: alias c.
nonnullas ac: nonnulla SA.
eiusque ac: eius SA.
delenitur scripsi: delinitur ac: denitur SA.
curant ac: currant AS.
tractantur ac: tractatur SA.
hanc Aac: hac S.
Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu:
Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci
Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam rustici vocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinus,et utraque cytisus. Est enim sativa et altera suae spontis. Itemque semper virens pinus, et minor ilex: nam prolixior ab omnibus improbatur. Ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur,
sed quia praebent plurimum mellis. Arborum vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae. Solae ex omnibus nocentes
ut et SAac.
viduae ac: vide SA.
satureiam ac: satyram etiam S: satyratis A.
marinum SAac.
arborum SAa: arbores c.
tamarices edd.: amaracus SAac.
post lentiscus add. et odorata cedrus Aac: om. S.
solae A: sole ac: sola S.
taxi repudiantur. Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci
deponitur, qui coloret odoretque mella.Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae favorum ceras exuberant: ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci stafuli=non vocant. Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymus.Eximio deinde proximum thymbra, serpyllumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus ros et nostras cunila, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus tamaricis ac ziziphi flores, reliquaque, quae proposuimus, cibaria.
Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur
virgineo SAac: irriguo edd.
sordidiora leucoia ac (in marg. A): sordido la reucolatum SA.
puniceae edd.: punice SAac.
mella ac (in marg. A): om. S.
stafuli=non A marg.: stafuaei non A: stafulei non S.
temporis c: temporum SAa.
erat numerus ac: et cnumcri SA.
thymus ac: thymum SA.
marinum SAac.
tamaricis edd.: amarachinia SA: amaranchini ac.
reliqua quae SAa: reliquaque c.
habetur c: habentur SAa.
nemorense, quod sparto atque arbutoprovenit: villaticum, quod nascitur in oleribus.Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent.
Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique
et a balinei libera est odoribus. Verum si positio repugnabit, nec maxima tamen incommoda congruent,sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo saepius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat; quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea
arbusto SAac.
post oleribus add. et stercorosis herbis a: om. SA: et stercoris herbis c (in marg.) A.
verum A2ac: vel et S: vellet A1.
congruent A2oc: congluent SA1.
curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundae segnitiae perosa est. Aeque enim dedignatur, si minus pure habita est, ac si tractetur fraudulenter.
Sed ubicumque fuerint alvearia non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum: sitque maxime repletum praeparatis alveis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur.
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret,
Ut cum prima novi ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus: Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel
extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt. Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus
alvearia A2ac: albaria SA1,
quo om. SAac.
alveis A2ac: alubis SA.
prima novi edd.: vere novo SAac.
extracta SA1: extructo A2ac.
immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa,
Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinus:quin etiam cunilae et thymi frutices, item violarum, vel quaecunque utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni. Nec minus vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant h)xou=s.
Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate; sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur: vel si nec haec suppetent,
marinum SAac.
quaecunque A2ac: quae SA1.
h)xou=s om. ac.
alvearia ac: albaria SA.
alvos A2c: albos SA1: alveos a.
frigent SAa: rigent c.
opere textorio edd.: opererio S: operario Aa: opere vitorio c.
ligno cavaearboris aut in tabulas desectae fabricabuntur.
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut vel ex fimo fingantur,vel lateribus extruantur: quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium; alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod, si res postulet, transferri non possit.
Itaque non assentior ei, qui putat nihilo minus eius generis habendas esse alvos: neque enim solum id repugnat rationibus domini, quod immobiles sint, cum vendere aut alios agros instruere velit; (hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patris-familias) sed, quod ipsarum apium causa fieri debet, cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum vexatas convenietin aliam regionem mitti, nec propter praedictam causam moveri poterunt,hoc
maxime vitandum est. Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi. Nam quod maxime movet Celsum, ne sint stabula vel igni vel furibus obnoxia, potest vitari opere lateritio circum-structis alvis, ut impediatur rapina praedonis, et contra flammarum violentiam protegantur: easdemque, eum fuerint movendae, resolutis structurae compagibus, licebit transferre.
cave SA: cavatae ac.
aut ac: om. SA.
fingantur ac: finguntur SA.
causa ac: coriosa SA.
conveniet SAa: -at c.
poterint S: -ant Aac.
pro teguntur SAac.
Sed quoniam plerisque videtur istud opero-sum, qualiacunque vasa placuerint, collocari debebunt. Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus
praebeatur. Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo circumstructa: seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt, nonnunquam patefaciendae sunt,et multo magis a tergo, quia subinde curantur examina.
Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen collocandae erunt, ut paulum altera ab altera distet, ne,cum inspiciuntur, ea, quae in curatione tractatur, haerentem sibi alteram concutiat, vicinasque apes conterreat, quae omnem motum imbecillis ut cereis scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tres esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit.
Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres,
in ac: per SA.
post altitudinis add. totidemque crassitudinis ac: om. SA.
ante tergo add. et frontibus SAa: om. edd.
sunt A ac: sint S.
nee SAac.
cereis ac: ceteris SA.
et si forte tamen incesserint,non immorentur, sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri; sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi calor aestatis ut hiemale frigus.Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat
teporem. Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio protegantur,obversa tamen ad hibernum orientem componi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum, et sint experrectiores. Nam frigus ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant: eaque satis est ita forari, ne possint capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaeivel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos
populabuntur. Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantes inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli prodeuntibus inhians apibus affert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum
incesserit SA: ingesserint ac.
calor aestatis ut hiemale frigus Gesner ex Palladii citatione: caloris ut hicmalitus SA: caloris ut hiemis alitus a: caloris aut hiemis estus c.
protegantur ac: -untur SA.
possint ac: possit SA.
scarabei c: -ri SAa.
vestibuli SAac.
inhians ac: in hanc SA.
a The text here is doubtful but the sense clear.
b Vergil, Georg. IV. 243.
licetvitare pestis obsidia per aliud volantibus effugium.
Atque haec de pabulationibus, domiciliisque 3 et sedibus eligendis abunde diximus: quibus provisis, sequitur ut examina desideremus. Ea 4 porro vel aere parta, vel gratuita contingunt. Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam
mercemur, apertis alvearibus consideremus: vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet, notabimus: an in vestibulo ianuae complures consistant, et vehemens sonus intus murmurantium exaudiatur. Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis, et inflato spiritu ex respondente earum subito fremitu poterimus aestimare vel multitudinem, vel paucitatem.
Praecipue autem custodiendum est, ut ex vicinia potius, quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri. Quod si non contingit, ac necesse habuerimus longinquis itineribus advenere, curabimus ne salebris solicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus
liquores, quibus intra clausum alantur. Mox cum perlatae domum fuerint, si dies supervenerit, nec
licet c: liceant SA: liceat o.
volantibus S: ulantibus A: vadentibus ac.
domiciliisque Sa: domiciliis et c: domicilibusque A.
ea ac: om. SA.
notabimus ac: notavimus SA.
subito ac: sumito SA.
curabimus c: curavimus SA: om. a.
aperiri nec collocari oportebit alvum, nisi vesperi, ut apes placidae mane post totius requiemnoctis egrediantur: specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant. Quod cum faciunt, fugam meditantur. Ea remediis quibus debeat inhiberi, mox praecipiemus.
At quae dono vel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur: quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonae atque improbae: et quod maxime refert,non sunt degeneres intermiscendae, quae infament generosas. Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora
interveniunt examina. Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus.
Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur.
At si commeant frequentes, spem quoque
requiem ac: quiem SA.
debebimus SA: debemus ac.
quod ac: quoque SA.
refert Aac: referunt S.
aucupandi examina maiorem faciunt; eaque sic inveniuntur. Primum quam longe sint explorandum est, praeparandaque in hanc rem liquida rubrica: qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris; ac si non tarde id facient, scies eas in vicino consistere: sin autem serius, pro
morae tempore aestimabis distantiam loci. Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In iis autem quae longius meare videbuntur, solertior adhibebitur cura, quae talis est. Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea per quod foramen exiguo melle vel defruto instillato, ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,tollitur talea, et apposito foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti: atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
Cum deinde conspicere possit apem,tum alteram emittit: et si eandem petit caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam atque aliam foramine adaperto patitur egredi; regionemque
pracparandumque SAac.
hac SA: hanc ac.
commoratur SAc: -os a.
id ac: in SA.
temporis SAac.
alba ter et alia S: alvatere talea A: ab latere talea a: ab latera talea c.
defriti SA: defruto ac.
irrepserunt ac: inperserunt SA.
apposito ac: imposito SA.
cum ac: om. SA.
desit ac: possit SA.
apem tum ac: apertum SA.
petit ac: cepit SA.
notat, in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis.
Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur. Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvae fronde considet, et a vestigatore praeparato vase reconditur.
Sin autem sedem habet arboris cavae, et aut extat ramus, quem obtinent, aut sunt in ipsius arboris trunco,tunc, si mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus vacat; deinde inferior, quatenus videtur inhabitari. Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat illitis ad locum perfertur: relictisque parvis, ut iam dixi, foraminibus,more ceterarum alvorum collocatur. Sed indagatorem convenit matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat, quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam eum in propinquo sunt, iustis operum peractis se recipiunt, nec remeant ad aquam: quo evenit ut vestigator ignoret, quam longe a fonte
vase ac: vaso SA.
in ipsius arboris trunco edd.: aut ipsius truncis (trucis A) SA: aut ipsius trunci c: ipsius trunci a.
in eo sunt SA: si in eo ea.
relictisque ac: relictis SA.
foraminibus ac: certaminibus S: certaminis A.
collocatur ac: -antur SA.
distet examen. Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait,
Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,
aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat: quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus,
domum referant. Sed hoc nisi locis, quibus abundant apes, facere non expedit. Nam saepe vel inania vasa nacti, qui forte praetereunt, secum auferunt: neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare pleno. At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur. Atque haec est ratio capiendi silvestria examina.
Deinceps talis altera est vernacula retinendi.3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Neque enim ullum tempus est, quo non curam desiderent; sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt. Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis
potiare ac: patiore SA.
si multa Sa: simulata Ac.
post retinendi add. quem ad modum vernacula nova examina observentur et in alvos condantur SA: om. ac.
a Vergil, Georg. IV. 63.
imperia: quippe cum rationabili generi mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla
sit regni societas. Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit; eaque tanquam patria contenta est, si a procuratore protinus assignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria
repulsa peregrinam regionem petit. Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare alvos in octavam fere diei horam, post quam non temere se nova proripiunt agmina;eorumque egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito evaserunt, sine cunctatione se proriperc.
Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo. Siquidem fere ante triduum, quam eruptionem facturae sint, velut militariasigna moventium tumultus ac murmur exoritur: ex quo, ut verissime dicit Vergilius,
Corda licet vulgi praesciscere namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat,et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum.
genere SAac.
mutis ac: muti S: multa A.
tanquam SA: velut ac.
procurator S: procuratori A: procurati c.
repulsa c: -am SAa.
observari SA: -e ac.
alveos ac: alvis SA.
postquam horam SAac.
agmina ac: -e SA.
eoque ut eorumque egressus c: eoque regressus SA: eorumque egressus eoque regressus a.
militaria S2ac: milia S1A.
increpat ac: invocat SA.
Itaque maxime observari debent, quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris quasi cum
exteris gentibus proeliantur, sive fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus custos. Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur: nam ut idem ait,
Pulveris exigui iactu compressa quiescit:
aut aqua mulsea passove, aut aliquo liquore simili respersa,videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partes diducitur: quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur.
Itaque si constat principibus gratia, manet * pax incruenta. Sin autem saepius acie dimicantes
notaveris, duces seditionum interficere curabis: dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat: idque signum erit aut unum regem
paratus Sac: -os A.
aqua mulsea SA: aqua mulsa a: aut mulsa c: mulso edd,
simili ac: simplici SA.
respersa SA: -am ac.
maneat SAac.
a Georg. IV. 87.
inesse, aut certe plures bona fide reconciliatos; quos sic patieris,dum in suum revolent domicilium.
Sin autem duobus aut etiam compluribus velut uberibus diductum fuerit examen, ne dubitavcris et plures proceres et adhuc iratos esse. Atque in iis partibus, quibus maxime videris apes glomerari, requirere duces debebis. Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium.
Nam duo sunt regum facies, ita corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens
insignis et ore
Et rutilis clarus squamis.
quos sic om. SAac.
patieris o: paterisque SA: petierunt(?) c.
revolet SAac.
deductum ac: ductum SA.
Atque hic maxime probatur, qui est melior: nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est, quam pulvere ab alto Cum venit et sicco terram spuit ore viator.
Et, ut idem ait,
Desidia latamque trahens inglorius alvum. Omnes igitur duces notae deterioris
Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.
Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes
in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore: tum demum includere, et posito cibo, dum
alio scripsi: aliquo codd.
examine ac: -a SA.
eligitur SAac.
duas ac: dius SA.
conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis
triduo fere clausas habere. Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium: quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter
spernendo poenis ac mortibus afficiuntur.Illi quidem incommodo, quod iuniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tanquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur. Nam ex iis alvis, quae plures habent principes, dux unus eligitur: isque translatus ad eas, quae sine imperio sunt, rector constituitur.
Potest autem minore molestia in iis domiciliis, quae aliqua peste vexata sunt, paucitas apium
emendari. Nam ubi cognita est clades frequentis alvi, si quos habet favos, oportet considerare: tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet, partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina,
quibus popularis notae pulli detinentur. Celsus quidem affirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat. ex vermiculo,ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebeii
spernendo SAa: -os c.
afficiuntur c: afficitur SA: afficiunt a.
iuveniori SA: iuniori ac.
apparet eminentior et laxioris ac: om. SA.
quidem ac: quae quidam SA.
vermiculo Gesner: vernaculo SAac.
seminis, inveniri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
Est et illa vernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione 1 patriam 2 fasti-diens3 sedem longiorem fugam denuntiavit. Id autem significat, eum sic apis evadit vestibulum, ut nulla intra revolet, sed se confestim levet sublimius.
Crepitaculis aerisaut testarum plerumque vulgo iacentium terreatur fugiens iuventus: eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis: deinde guttis mellis respersum admoveat: tum manibus, aut etiam trulla congregatas
apes recondat: atque, uti debet, adhibita cetera cura, diligenter compositum et illitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advesperascat. Primo deinde crepusculo transferat, et reponat
in ordinem reliquarum alvorum. Oportet autem etiam vacua domicilia collocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina, quae cum processerat,statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque occupent quam vacantem reperiunt. Haec fere acquirendarum, atque etiam retinendarum apium traditur cura.
eruptione ac: -em SA.
patriam ac: -ae SA.
post fastidiens add. sedens SA.
aeris c: eris SA: aereis a.
processerint A: -unt Sac.
eaque SA: eandemque a: eademque c.
Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae.
Maximus autem annuus earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali non nocente cibo: quo cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,quae sunt eius generis arboribus consitae, raro frequentes durent
apes. Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideripotest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo: volentibus tamen licebit experiri. Siquidem prae-
possit Sac: potest A.
maximus autem annuus Schneider: maximumque vel minimum annuus S: maximusque vel minimus annuus Aa.
et quo (quos a) amara ulmi ac: quo samaras ulmis SA.
alioqui SA: alioquin ac.
sacietatem S: satietatem Aac.
non om. SAac.
quo om. SAac.
in regionibus Italiae ac: in geniobus; taliae SA.
generis SAac.
provideri ac: -ero SA.
audeo SA: audet ac.
a Minor troubles, distinet from pestilentia, which is what is now called ' bee-pest' or ' foul brood.'
b Now called ' dysentery.'
cipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere. Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si
praeparatum vas obiciatur, irrepere. Nos magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus, aegris examinibus exhibendacensemus. Nam vel grana mali Punici tunsa et vino Amineo conspersa,vel uvae passae cum rore Syriaco pari mensura pinsitae et austero vino insuccatae dari debent: vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata,
ligneis canalibus apponi. Nonnulli rorem marinum aqua mulsa decoctum, cum gelavcrit, imbricibus infusum praebent libandum. Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus affirmat, alvis apponunt.
Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corporadomiciliis offerunt, aliae intra tecta, ut in publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, arundineis infusi canalibus
enectae Aac: -a S.
qui SA: quo ac.
ad exhibenda SAac.
Punici ac: -a SA.
consparsam SA: consparsa a; conspersa c.
sutorio SAac.
mensura SAac.
insucatae ac: insucae SA.
ros ac: robore SA.
corpora ac: -is SA.
offeruntur cibi, maxime dococti mellis, et cum galla vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et
defruto vetere fessas sustinere. Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos: ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur. Hyginus quidem in eo libro, quem de apibus scripsit, Aristomaehus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat: primum, ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex integro recens ponatur; deinde ut fumigentur.
Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetaturas.Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis submoveri reges debent.Nec tamen dubium, quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri, et subici paucioribus debeant, ut tanquam
novae prolis adoptione domicilia confirmentur. Sed et id cum fiet. animadvertendum est, ut eos favos subiciamus, quorum pulli iam sedes suas adaperiunt,
galla ac: galle SA.
cuius et SA: cibus ex a: om. c.
laetaturas scripsi: laetatura Aac: letatur S.
plebis ac: plebes SA.
reges ac: regi SA.
debent SA: debere ac.
et id a: sed id c: sed sit SA.
a See note on p. 260.
b Of Soli in Cyprus, who, with Philiscus of Thasos, wrote a book on bees (Pliny, N.H. XI. § 9).
et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exerentes capita. Nam si favos immaturo fetu transtulerimus, emorientur pulli, cum foveri desierint.
Saepe etiam vitio quod Graeci fage/dainan vocant, intereunt. Siquidem cum sit haec apium consuetudo, ut prius tantum cerarum confingant, quantum putent explere se posse, non nunquam evenit, consummatis operibus cereis, ut, dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus, aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat: quod ubi factum est, reliqua paucitas favis complendis non sufficit; tuncque vacuae .cerarum partes computrescunt,et vitiis paulatim serpentibus, corrupto melle, ipsae
quoque apes intereunt. Id ne fiat, vel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras
explere: vel si non est facultas alterius exanimis, ipsos favos, ante quam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert, ne admodum hebes ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat: quod si factum est, apes domicilium derelinquunt.
Est et illa causa interitus, quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis melli-
crodunt ac: produnt S: produn A.
immaturo ac: -os SA.
quod ac: om. SA.
fage/dainan A2: fage/denan S: om. ac.
se om. SA.
consumatis ac: cum summas S: consummas A.
conquirendi ac: -is SA.
reliqua ac: aliqua SA.
partes om. S.
cum putrescant c: partescum S: patescunt A: patescant a.
corrupto ac: -a SA.
admotum SAac.
hebes Sac: habes A.
ficiis quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac
novissime reliquae intereunt. Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae nonpossint exire alvorum exitus praecludi,ut ab opere mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant. Atque haec fere sunt examinum vitio laborantium remebia.
Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.6 Hic enim quasi quadam
cognatione generis maxime est apibus aptus. Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones
magis SAac.
ut etiam prata parva a: et ut prata et arva c: et iam parva SA.
non om. SAac.
praecludit A.
ab opere ac: alveo fere SA.
fimo Aac: fimi S.
enecandi sunt: quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius operibus inservient.
Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina; itemque fetentibus acrimoniis alii vel
ceparum ceterarumque rerum similium. Duodequinquagesimo die ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa v idus Maias, incipiunt examina viribus et numero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quae paucas et aegras apes habent; eodemque tempore progenerantur in extremis partibus favorum amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Graecorum auctores oi)/strous appellant ab eo, quod exagitent, neque patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos enecari.
Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi: quo tempore vehementius custodiri debent, ne novae soboles diffugiant. Tumque per-
incensis ac: impensis SA.
temulentus Ac: temulentis a: temolestus S.
estulentis a: esculentis c: exculcntis S: excultis A.
ceterarumque ac: om. Ac.
unde quinquagesimo SAac.
in ac: et SA.
oi)/strous SA: om. ac.
a Gadflies or horseflies.
acto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui fere dies triginta sunt, pariter frumenta et favi demetuntur.Sed hi quemadmodum tolli debeant, mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus.
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu
pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit. Verum hoc tempore, et usque in autumni aequinoctium decimo quoque die alvi aperiendae et fumigandae sunt. Quod cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse convenit. Suffitas deinde, et aestuantes apes refrigerare oportet, conspersis vacuis partibus alvorum et recentissimi rigoris aqua infusa: deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuius libet vastae alitis,quae rigorem
habent, emundari. Praeterea ut tineae everrantur, papilionesque enecentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras crodunt, et stercore suo vermes progenerant, quos
alvorum tineas appellamus. Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter
pariter Aac: pater et S.
demetuntur a: demetiuntur c: demuntur SA.
sed hi quem admodum ac: sed hiem admodum SA.
mago ac: magno SA.
alitis ac: -as SA.
post tineae add. si apparuerint c: om. SAa.
earum ac: eorum AS.
simile ac: -em SA.
alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur: ideoque propinquo ardore consumuntur.
A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilae thymbraeque apes mella confidunt: idque optimae 'notae enitescit autumni aequinoctio, quod est ante calend. Octobris, cum octavam partem Librae sol attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque
obsidiantur prodeuntibus. Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae (sicut dixi) favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde quod conficitur circa VIII calend. Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum
profugiant. Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur circa VIII calend. Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen-
concurrant SA: -cnt ac.
volitent SAac.
quod c: quoniam a: quam SA.
evolent SAac.
idque ac: atque SA.
enitescit SAa: emitescit c.
tamaricis ac: amaricis SA.
conficitur ac: confingitur SA.
tur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet solstitia et aequinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis: quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio; nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus,
ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare; quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant. Idque semper faciendum est etiam in iis alvis, quae paucitate plebis infrequentes sunt.
Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur, a frigore et tempestatibus muniemus.
Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem: tum etiam si
metonis ac: mentonis SA.
aptati ac: aptatis SA.
reliquie sunt c: relique sunt a: requiescunt SA.
a See noto on Book I. 1. 5.
b Book I. Preface, § 32.
sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. Sin autem favi sufficient permanent illibatae, nec quamvis amantissimas munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen esse nos existimamus, tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canali-culis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum aut passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes
apes quasi per siphonem succum evocent. Uvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi tithymalus, atque etiam ulmi florebunt, sustinendae
sunt. Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi mellis, nisi liberalius relictum sit consumunt, saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib. Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum
Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores
polliceantur futuras tempestates. Itaque, post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere
ossa ac: os S: oss A.
sufficere SA: sufficerent ac.
amantissimas ac: mantissimas SA.
esse ora. SA.
repositi ac: -a S: -am A.
sit om. SAac.
ceris Aac: cereris S.
amittant ac: amittam SA.
audent in pascua. Nam abaequinoctio verno sine cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores, atque intra tecta comportant.
Haec observanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit. Ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere,ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur aestiva.
Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transferuntur Scyrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblam conferuntur. Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes favos eximere: nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam
ab ac: om. SA.
felicitatem suppetere ac: om. SA.
transferuntur c: transportantur SAa.
hyblam A: hybleam Sc: hibleaem a.
ex matutino—tanto om. A.
labantis ac: labentis A: laventis S.
plurimi fiant: eaque vasa, quae quis transferre velit, non nisi noctibus et sine concussione portare.
Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria
favis assidens. Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a praesepibus arcentur.
Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant.
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive
eaque vasa quae Aac: eaqueus aquae S.
vindemia ac: -am SA.
et immune c: etiam rure SAa.
inspicies a: aspicies c: inspiciens SA.
a Georg. IV. 168.
b Ib.
semipleni favi sint, differantur: sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur.
Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est. Neque enim convenit aestu medio exasperatas apes lacessiri.Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum; alterum prima fronte planum et acutissimum: quo melius hoc favi succidentur,illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur.
Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis immixta conduntur: idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet: altera latior, et ore paulo latiore, per quam possit afflari. Talis olla cum est alveari obiecta, spiritu admotofumus ad apes promovetur.Quae confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque favorum
lacessiri ac: lacessi SA.
huc S: hunc Aac.
post oblongus add. alterum SA: om. ac.
capite Sac: capit A.
habens om. SAac.
suecidantur ac: subsecentur SA.
ut ac: om. SA.
latiore SA: patentiore a: potentiore c.
alvcario ac: albario SA.
admoto ac: ad motu SA.
promovetur ac: promcourunt (?) S: promousit (?) A.
inveniuntur. Nam etiam in concordia suum quaeque plebs morem figurandi ceras fingendique servant. Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum contingant: quoniam id praebet examinibus iter.
Ceterum figura cerarum talis est, qualis et habitus domicilii. Nam et quadrata et rotunda spatia nec minus longa suam speciem velut formae quaedam favis praebent. Ideoque non semper eiusdem figurae reperiuntur favi. Sed hi qualescunque sint non omnes eximantur. Nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars favorum; posteriore, cum iam metuitur hiems, tertia
relinquenda est. Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus: quoniam pro multitudine Horum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi: sin autem transversi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est
opus, ut adversa fronte impressi desecentur. Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur.
in concordia ac: in cordia SA.
eiusdem ac: eius quem SA.
sint Aac: sunt S.
post siqui add. tamen SAac.
Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes. Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt, convertendae erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula fiant. Sic enim proxime cum castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque novabuntur,quae tanto deteriores sunt, quanto vetustiores. Quod si forte alvearia circumstructa et immobilia fuerint, curae 'erit nobis, ut semper modo a posteriore modo a prioreparte castrentur. Idque neri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post
nonam, vel postero mane. Sed quotcunque favi sunt demessi, eodem die, dum tepent, conficere mel convenit. Saligneus qualus, vel tenui vimine rarius contextus saccus, inversae metae similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco suspenditur: in eum deinde carptim congeruntur favi.Sed adhibenda cura est, ut separentur eae partes cerarum, quae vel pullos habent, vel rubras sordes. Nam sunt mali saporis, et succo suo mella corrumpunt.
Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de-
fumus ac: fumis S: om. A.
itaque—tentantes om. A.
vestibula c: -o SAa.
cum ac: om. SA.
veteres—renovabuntur ac: om. SA.
modo a priore A ac: om. S.
carptim ac: -i SA.
favi ac: favis SA.
rubras ac: rubas SA.
fluxit, transfertur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco remanserunt, retractata exprimuntur: atque id secundae notae mel defluit, et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.
Cerae fructus quamvis aeris exigui non tamen omittendus est, cum sit eius usus ad multa necessarius. Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur: adiecta 5 deinde aqua liquantur ignibus. Quod ubi factum est, cera per stramenta 6 vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis voluit formas aqua prius 7 adiecta defunditur: eamque concrctam facile est eximere, quoniam qui subest humor non patitur formis inhaerere.
Sed iam consummata disputatione de villatici pecudibus atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars subest, de cultu hortorum, Publi Silvine, deinceps ita, ut et tibi et Gallioni nostro complacuerat, in carmen conferemus.
transfertur ac: transferetur SA.
remanserunt detracta ac: retractata remanserunt SA.
id ac: in SA.
dulci ac: dulcis S: om. A.
adiecta—aqua om. A.
stragmenta a: stramenta c: stramen SA.
aqua prius ac: aquarius SA.
a Brother of the younger Seneca and uncle of Lucan the poet. He is mentioned in Acts of the Apostles XVIII. 12 as proconsular governor of Achaia.