hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
View all matching documents...

Your search returned 217 results in 200 document sections:

1 2 3 4 5 6 7 8 ...
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 19 (search)
Scr. in Arpinati prid. K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu a)ki/nduna esse scribis. Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. hoc igitur idem tu mihi antea scripseras. in Varrone ista causa me non moveret ne viderer file/ndocos (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent); sed quia scribis et desiderari a Varrone et mag
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, Scr. in Arpinati prid. K. aut K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem (search)
Scr. in Arpinati prid. K. aut K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo lo/goisin *(ermo/dwros. quid? illud rectumne existimas quoiquam ante quam Bruto, cui te auctore prosfwnw=? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum de finibus librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam. tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et a)dio/rqwta habeat Balbus et e(/wla Brutus. sed haec hactenus, ne videar peri\ mikra\ spouda/zein. etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid est enim aliud? Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam mi
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 28 (search)
Scr. in Tusculano Vii. K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem hortos quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit cras scilicet. de Faberio autem, cum venerit. de epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis! sed, ut coepi, non me hoc turpe deterret. ac vellem quidem (essem enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones vides quibus in rebus versentur. adulescentem incensum cupiditate verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur ad decus. non deest oratio; ego quid possum?
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, Scr. in Tusculano vii. Id. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem (search)
Scr. in Tusculano vii. Id. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem de Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. memini enim tuum et multi erant nosque imparati. quid refert? paulo post C. Capito cum T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam. tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum. quid ais? inquam; at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos. cave facias inquit; nam ista lex perferetur; vult enim Caesar. audire me facile
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 39 (search)
Scr. in Tusculano m. Non. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem o incredibilem vanitatem! ad patrem domo sibi carendum propter matrem, ad matrem plenam pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum. sed utar tuo consilio; skolia\ enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. Brutum inquis eadem. scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime *fai/drou peri\ *qew=n et †*p*l*l*i*d*o*s†.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 42 (search)
Scr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem venit ille ad me kai\ ma/la kathfh/s. et ego, su\ de\ dh\ ti/ su/nnous; rogas? inquit, quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe! quae vis igitur? inquam. aes inquit alienum et tamen ne viaticum quidem. hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille, sed me maxime angit avunculus. quidnam? inquam. quod mihi inquit iratus est. cur pateris? inquam, malo enim ita dicere quam cur committis? non patiar inquit, causam enim tollam. et ego, rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae. quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matr
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 47 (search)
Scr. in Tusculano Id. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem postea quam abs te, Agamemno, non ut venirem (nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem tetigit auris nuntius, extemplo instituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post moderabimur diligentius. idem Pollex remittendus est ut ille cernat. plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. o magistrum molestum!
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, Scr. Asturae ih. K. SexA a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem (search)
Scr. Asturae ih. K. SexA a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia. te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis lit
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 48 (search)
Scr. in Tusculano t%u Non. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere hereditatem, a)lo/gws omnino, sed veretur tamen. is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante quam necesse erit. tu Pollicem, cum poteris. laudationem Porciae tibi misi correctam. adeo properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Athenis circ. medio m. Mart. a. 709 (45). SERVIVS CICERONI S. (search)
Scr. Athenis circ. medio m. Mart. a. 709 (45). SERVIVS CICERONI S. postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem. etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias. quid est quod tanto opere te commoveat tuus dolor intestinus? cogita, quem ad modum adhuc fortuna nobis cum egerit; ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honest
1 2 3 4 5 6 7 8 ...