hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
View all matching documents...

Your search returned 217 results in 200 document sections:

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ...
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. Asturae ex. m. Sext. a. 709 (45). CICERO LEPTAE. (search)
Scr. Asturae ex. m. Sext. a. 709 (45). CICERO LEPTAE. Maculam officio functum esse gaudeo. eius Falernum mihi semper idoneum visum est devorsorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum. . ceteroqui mihi locus non displicet. nec ea re Petrinum tuum deseram nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non devorsori. de curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non vidi. tantis pedum doloribus adficitur, ut se conveniri nolit. omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres, si non curares. quod enim eo labore adsequi vis, nullo modo adsequere. tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo ipsum sciet), non accepisse. sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species; aliter quidem non modo non adpetendum sed etiam fugiendum puto. ego me Asturae diutiu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. Asturae ex. m. Quint. a. 709 (45). CICERO TORANIO S. (search)
Scr. Asturae ex. m. Quint. a. 709 (45). CICERO TORANIO S. dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit. nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci. nihil est praeterea cur adventibus te offerre gestias. multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi. quid multa? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te quocumque opus erit facillime et expeditissime conferas. quod si recipiet ille se ad tempus, aderis; sin (quoniam multa accidere possunt) aliqua res cum vel impediet vel morabitur, tu ibi eris ubi omnia scire possis. hoc mihi prorsus valde placet. de reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita velim tibi persuadeas, te in hac cau
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. Romae circ. m. Apr. a. 709 (45). CICERO TORANIO. (search)
Scr. Romae circ. m. Apr. a. 709 (45). CICERO TORANIO. etsi cum haec ad te scribebam, aut appropinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum videbatur, tamen cotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse adsensorem et me tibi, solosque nos vidisse quantum esset in eo bello mali, in quo spe pacis exclusa ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut interitum adlatura esset, si victus esses, aut si vicisses, servitutem. itaque ego, quem tum fortes illi viri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum esse dicebant (eram plane; timebam enim ne evenirent ea quae acciderunt), idem nunc nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum. Cum aliquid videbatur caveri posse, tum id neglegi dolebam; nunc vero eversis omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una ratio videtur, quicquid evenerit, ferre moderate, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati rei p. consuluisse et hac amissa s
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. in Cumano mcd. m. Dcc. a. 709 (45). CICERO DOLABELLAE. (search)
Scr. in Cumano mcd. m. Dcc. a. 709 (45). CICERO DOLABELLAE. gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt ; nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui. quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si ita tibi conveniat, dimittere. oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram. itaque eam tibi misi ; quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam ; sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense crasso filo, cuius modi ipsius solent esse munera. tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. fort. in Tusculano m. Iun. aut Quint. a. 709 (45). CICERO PAETO. (search)
Scr. fort. in Tusculano m. Iun. aut Quint. a. 709 (45). CICERO PAETO. amo verecundiam †vel potius libertatem loquendi. atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est—sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu ; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo ; nihil esse tertium. in re non est. itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo: modo forte—— , Nosti canticum ; meministi Roscium: ita me/ destituit nu/dum—— , totus est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis. quid est enim illud: quae mu/lier una—— quid, inquam, est: U/surpat duple/x cubile'? quid? huius †ferei 'hi/c cubile ini/re est ausus'? quid est: virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter'? bene 'violat' ; atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset. vides igitur, cum eadem res sit, quia
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45). M. CICERO S. D. Q. VALERIO Q. F. ORCAE LEGATO PROPR. (search)
Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45). M. CICERO S. D. Q. VALERIO Q. F. ORCAE LEGATO PROPR. Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est ; magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt Cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer ut eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio p. R. a me in consulatu meo defensi sunt Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos civis, quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent. hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45). CICERO S. D. Q. VALERIO LEG. PROPR. (search)
Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45). CICERO S. D. Q. VALERIO LEG. PROPR. non moleste fero eam necessitudinem, quae mihi tecum est, notam esse quam plurimis neque tamen ob eam causam (quod tu optime existimare potes) te impedio quo minus susceptum negotium pro tua fide et diligentia ex voluntate Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis. nam cum multi a me petant multa, quod de tua erga me voluntate non dubitent, non committo ut ambitione mea conturbem officium tuum. C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus. eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et cum iis, qui similem iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam voluntate omnium concedi videretur, adiutor incolumitatis fui. is habet in Volaterrano possessionem, cum in eam tamquam e naufragio reliquias contulisset. hoc' autem tempore eum Caesar in senatum legit; quem ordinem ille ista possessione amissa tueri vix potest. gravissimum aute
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae non ante mcd. m. Oct. a. 709 (45). . CICERO CLVVIO S. (search)
Scr. Romae non ante mcd. m. Oct. a. 709 (45). . CICERO CLVVIO S. Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque summa in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipi Atellani qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipi causa laborarem tibi ostendi. post tuam autem profectionem is cum et maxima res municipi honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari existimavi me oportere ad te accuratius scribere, etsi non sum nescius et quae temporum ratio et quae tua potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intellego. qua re a te tantum peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror. et primum velim existimes, quod res est, municipi fortunas omnis in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium maximis oneribus pressum summis adfectum esse difficultatibus. hoc etsi commune videtur esse cum mu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45). M. CICERO M. RVTILIO S. (search)
Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45). M. CICERO M. RVTILIO S. Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset. P. Sestium quanti faciam ipse optime scio, quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt. is cum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti. hoc idcirco scripsi, ut intellegeres non solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam pro Albinio. res 'autem est haec : A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. ea si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare. sed tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Ca
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae ex. m. Mad. a. 709 (45). CICERO CAESARI IMP. S. (search)
Scr. Romae ex. m. Mad. a. 709 (45). CICERO CAESARI IMP. S. Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, viri optimi filium. quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. em hic ille est de illis, maxime qui inridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem ; a)ll' e)mo\n ou)/ pote qumo\n e)ni\ sth/qessin e)/peiqen. audiebam enim nostros proceres clamitantis : a)/lkimos e)/ss', i(/na ti/s se kai\ o)yigo/nwn e)u\ ei)/ph|. w(\s fa/to, to\n d' a)/xeos nefe/lh e)ka/luye me/laina. sed tamen idem me consolantur etiam ; hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur : mh\ ma\n a)spoudi/ ge kai\ a)kleiw=s a)poloi/mhn, a)lla\ me/ga r(e/cas ti kai\ e)ssome/noisi puqe/sqai. sed me minus iam movent, ut vides. itaq
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ...