hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
View all matching documents...

Your search returned 255 results in 222 document sections:

1 2 3 4 5 6 7 8 9 ...
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. Romae m. Maio a. 708 (46). CICERO DOMITIO. (search)
Scr. Romae m. Maio a. 708 (46). CICERO DOMITIO. non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus nec quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium desset, nec quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam. haec quamquam nihilo meliora sunt nunc etiam atque etiam multo desperatiora, tamen inanis esse meas litteras quam nullas malui. ego si te intellegerem plus conatum esse suscipere rei p. causa muneris quam quantum praestare potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eam condicionem te vivendi, quae daretur quaeque esset, hortarer; sed cum consili tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus quibus
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. in Cumano m. intercal. post a. 708 (46). M. CICERO S. D. M. MARIO. (search)
Scr. in Cumano m. intercal. post a. 708 (46). M. CICERO S. D. M. MARIO. A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. te cum semper valere cupio tum certe, dum hic sumus; vides enim quanto post una futuri simus. qua re, si quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem differas. cura igitur ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46). CICERO S. D. GALLO. (search)
Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46). CICERO S. D. GALLO. Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis qui mea opera uti volebant me probarem non valere, quia febrim non haberem, fligi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem gustarem. itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideravi quam a te requiri putavi meum. ego autem quom omnis morbos reformido tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt, quia dicat 'straggourika\ kai\ dusenterika\ pa/qh' sibi molesta esse; quorum alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. sane dusenteri/an pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. ac tamen ne mirere unde hoc acciderit quo modove commiserim, lex sumptuaria quae videtur lito/thta attulisse ea mihi fraudi fuit. nam dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem a
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae in. m. Sext. a. 708 (46) M. CICERO S. D. CVRIO. . (search)
Scr. Romae in. m. Sext. a. 708 (46) M. CICERO S. D. CVRIO. . memini cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam nobiscum. erat enim multo domicilium huius urbis, cum quidem haec urbs, aptius humanitati et suavitati tuae quam tota Peloponnesus, nedum Patrae. nunc contra et vidisse mihi multum videris, cum prope desperatis his rebus te in Graeciam contulisti, et hoc tempore non solum sapiens, qui hinc absis, sed etiam beatus. quamquam quis, qui aliquid sapiat, nunc esse beatus potest? sed quod tu cui licebat, pedibus es consecutus ut ibi esses, 'ubi nec Pelopidarum' (nosti cetera), nos idem prope modum consequimur alia ratione. Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam. itaque opera efficio tanta quanta fortasse tu senties; intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae, discere te
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. in Tusculano circ. med. m. Quint. a. 708 (46) M. CICERO S. D VOLVMNIO. (search)
Scr. in Tusculano circ. med. m. Quint. a. 708 (46) M. CICERO S. D VOLVMNIO. quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres, nisi eum amares non erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret invideres. nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur,' ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria.' sed tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora; quamquam venis, ut ipse intellegis, in maximarum quasi concursum occupationum. quas si, ut volumus, exceperimus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque tecum multum et cum communibus nostris amatoribus. nam et Cassius tuus et Dolabella noster vel potius uterque noster studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. Romae in. m. Iun. a. 708 (46). CICERO VARRONI (search)
Scr. Romae in. m. Iun. a. 708 (46). CICERO VARRONI mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei p. sed etiam propter anni tempus ; qua re istum diem probo, itaque eundem ipse sequar. consili nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non paeniteret, nobis paenitendum putarem ; secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed desperationem. ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus. domum non reverterunt. sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis facimus, quia vivimus. mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo ; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. Romae ex. m. Maio a. 708 (46). CICERO VARRONI (search)
Scr. Romae ex. m. Maio a. 708 (46). CICERO VARRONI cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. mihi vero iam maturum videtur ; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, su/n te du/' e)rxome/nw ; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris. nam ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse: qui/d hic mihi facie/t patri? itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare. quid faciam? tempori serviendum est. sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus: Africa terribili tremit horrida terra tumultu. itaque nullum est a)poprohgme/non quod non verear. sed quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus. istuc ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat ; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus ; adventat enim
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. Romae ex. a. 708 (46) aut in. a. 709 (45). CICERO DOLABELLAE S. (search)
Scr. Romae ex. a. 708 (46) aut in. a. 709 (45). CICERO DOLABELLAE S. C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius. is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat ; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset. eadem causa fere est M. Plani heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim. volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas ; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. quapropter, etsi s
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. Romae in. interc. priore a. 708 (46). CICERO PAETO S. (search)
Scr. Romae in. interc. priore a. 708 (46). CICERO PAETO S. duabus tuis epistulis respondebo, uni, quam quadriduo ante acceperam a Zetho, alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. ex prioribus tuis litteris inteflexi pergratam tibi esse curam meam valetudinis tuae, quam tibi perspectam esse gaudeo ; sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti. nam cum a satis multis (non enim possum aliter dicere) et coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior. nam quod me amas, quod id et iam pridem et constanter facis, est id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis ; quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni genere iucundus, id est proprie tuum. accedunt non Attici, sed salsiores quam illi Atticorum Romani veteres atque urbani sales. ego autem (existimes licet quidlibet) mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nost
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. in Tusculano non post med. m. Quint. a. 708 (46). CICERO PAPIRIO PAETO S. (search)
Scr. in Tusculano non post med. m. Quint. a. 708 (46). CICERO PAPIRIO PAETO S. delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset ; de quo et tu mihi antea scripseras bis quidem eodem exemplo, facile ut intellegerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quo modo in tali re atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe levarem. sed quoniam proximis quoque litteris ostendis quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto, quicquid arte fieri potuerit (non enim iam satis est consilio pugnare ; artificium quoddam excogitandum est), sed tamen, quicquid elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et conligendam, summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror ; sic enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem ; nam etsi non facile diiudicatur amor verus et fictu
1 2 3 4 5 6 7 8 9 ...