hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
View all matching documents...

Your search returned 255 results in 222 document sections:

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 ...
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO S. D. SER. 5VLPICIO. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO S. D. SER. 5VLPICIO. M'. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur ; nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea. maximum autem mihi vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros observat ac diligit. quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio facere serius ; ea est enim humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem. quod tamen si ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem, si quam in illum ante bas meas litteras contulisti, quam maximus potest mea commendatione cumulus accedat ; sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris com
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO. S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO. S. non concedam ut Attico nostro, quem elatum laetitia vidi, iucundiores tuae suavissime ad eum et humanissime scriptae litterae fuerint quam mihi. nam etsi utrique nostrum prope aeque gratae erant, tamen ego admirabar magis te, qui, si rogatus aut certe admonitus liberaliter Attico respondisses †(quod tamen dubium nobis quin ita futurum fuerit non erat), ultro ad eum scripsisse eique nec opinanti voluntatem tuam tantam per litteras detulisse. de quo non modo rogare te ut eo studiosius mea quoque causa facias non debeo (nihil enim cumulatius fieri potest quam polliceris), sed ne gratias quidem agere, quod tu et ipsius causa et tua sponte feceris ; illud tamen dicam, mihi id, quod fecisti, esse gratissimum. tale enim tuum iudicium de homine eo, quem ego unice diligo, non potest mihi non summe esse iucundum ; quod cum ita sit, esse gratum necesse est. sed tamen, quoniam mihi pro coniunctione nostra vel peccare apud te in scri
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium vetus, quam ego necessitudinem sancte colendam puto ; sed ea causa est etiam cum aliis compluribus, familiaritas tanta nullo cum hospite, et ea cum officiis eius multis tum etiam consuetudine cotidiana sic est aucta, ut nihil sit familiaritate nostra coniunctius. is cum Romae annum prope ita fuisset, ut mecum viveret, etsi eramus in magna spe te meis litteris commendationeque diligentissime facturum id, quod fecisti, ut eius rem et fortunas absentis tuerere, tamen, quod in unius potestate erant omnia et quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis, cotidie aliquid timebamus. effectum tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque hospitum studio ut omnia quae vellemus a Caesare impetrarentur, quod intelleges ex iis litteris, quas Caesar ad te dedit. nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione quasi adepti iam omnia, sed eo vehementius a te
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. Asclapone Patrensi medico utor familiariter, eiusque cum consuetudo mihi iucunda fuit tum ars etiam, quam sum expertus in valetudine meorum ; in qua mihi cum ipsa scientia tum etiam fidelitate benevolentiaque satis fecit. hunc igitur tibi commendo et a te peto ut des operam ut intellegat diligenter me scripsisse de sese meamque commendationem usui magno sibi fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. M. Aemilius Avianius ab ineunte adulescentia me observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum perhumanus et in omni genere offici diligendus. quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere ; perficeret enim ipse profecto suis moribus suaque humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus quam et a me et a ceteris suis familiaribus. sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo. nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset. itaque peto a te ut eum Hammonium et in
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo ; nam et semper me coluit diligentissimeque observavit et a studiis nostris non abhorret. accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia ; qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore. me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis studium commovit ut ad te quam accuratissime scriberem. gratissimum igitur mihi feceris, si huic commendationi meae tantum tribueris quantum cui tribuisti plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus honeste ac pro tua dignitate poteris, iuveris atque ornaveris ; ex ipsiusque praeterea gratissimis et humanissimis moribus confirmo tibi te eum, quem soles fructum a bonorum virorum officiis exspectare, esse capturum.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. L. Cossinio, amico et tribuli tuo, valde familiariter utor ; nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. itaque tota Cossini domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus. hunc tibi ita commendo, ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo et est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem. qua re pergratum mihi feceris, si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris. id et mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum ; hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque cognosces.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. Cum antea capiebam ex officio meo voluptatem, quod memineram quam tibi diligenter Lysonem, hospitem et familiarem meum, commendassem, tum vero, postea quam ex litteris eius cognovi tibi eum falso suspectum fuisse, vehementissime laetatus sum me tam diligentem in eo commendando fuisse. ita enim scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse, quod ad te delatum diceret sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse. de quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, cum tantum litterae meae potuerunt, ut iis lectis omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone, deponeres, deinde credas mihi adfirmanti velim me hoc non pro Lysone magis quam pro omnibus scribere, hominem esse neminem, qui umquam mentionem tui sine tua summa laude fecerit ; Lyso vero cum mecum prope cotidie esset unaque viveret, non solum quia libente
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. Hagesaretus Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo memor et gratus fuit meque postea diligentissime coluit. Eum tibi magno opere commendo ut et hospitem meum et familiarem meum et gratum hominem et virum bonum et principem civitatis suae et tua necessitudine dignissimum. pergratum mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat hanc meam commendationem magnum apud te pondus habuisse.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S. L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit ; sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius. is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras. id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio. peto igitur a te tanto scilicet studio, quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M. Mindio, fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et expedias cum iure et potestate, quam habes, tum etiam auctoritate et consilio tuo. sic enim praescripsimus iis, quibus ea negotia mandavimus, ut omnibus
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 ...