hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
View all matching documents...

Your search returned 255 results in 222 document sections:

... 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 ...
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI $ (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI $ Hippiam, Philoxeni filium, Calactinum, hospitem et necessarium meum, tibi commendo in maiorem modum. eius bona, quem ad modum ad me delata res est, publice possidentur alieno nomine contra leges Calactinorum. id si ita est, etiam sine mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet ut ei subvenias. quoquo modo autem se res habet, peto a te ut honoris mei causa eum expedias tantumque ei commodes et in hac re et in ceteris quantum tua fides dignitasque patietur. id mihi vehementer gratum erit.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, iit videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI S. (search)
Scr. Romae, iit videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI S. L. Bruttius, eques R., adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque observat diligentissime ; cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi. omnino nunc ipse Bruttius Romae mecum est ; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic commendo, ut maiore studio commendare non possim. gratissimum mihi feceris, si curaris ut intellegat Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI S. Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus ; ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. est igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse. quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc intellegat sibi magno adiumento fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae circ. med. m. Sept. a. 708 (46). CICERO REGI S. (search)
Scr. Romae circ. med. m. Sept. a. 708 (46). CICERO REGI S. A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit ; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi ; frequens enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus ; quo melius te de eo existimaturum arbitror. fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum profuisse.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae post reditum fortasse ex. a. 698 (46). M. CICERO C. MVNATIO C. F. S. (search)
Scr. Romae post reditum fortasse ex. a. 698 (46). M. CICERO C. MVNATIO C. F. S. L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus ; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum ; nam benevolentior quam semper fui esse non possum. sed ego libertum eius per se ipsum diligo ; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime honam benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. pergratum mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi fecisse.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur. a. 708 (46). M. CICERO P. SERVILIO PROPR. S. (search)
Scr. Romae, ut videtur. a. 708 (46). M. CICERO P. SERVILIO PROPR. S. ex provincia mea Ciliciensi, cui scis trei=s dioikh/seis Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam Androne, Artemonis filio, Laudicensi, eumque habui in ea civitate cum hospitem tum vehementer ad meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum ; quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem. itaque eum Romae libentissime vidi ; non te enim fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam multi grati reperiantur. haec propterea scripsi, ut et me non sine causa laborare intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. feceris igitur mihi gratissimum, si ei declararis quanti me facias, id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuveris. hoc mihi erit vehementer gratum idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae circ. med. in. Sept. a. 708 (46). M. TVLLIVS CICERO P. SERVILIO ISAVRICO PROCOS. CONLEGAE S. P. (search)
Scr. Romae circ. med. in. Sept. a. 708 (46). M. TVLLIVS CICERO P. SERVILIO ISAVRICO PROCOS. CONLEGAE S. P. gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius. quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re p., id est de statu provinciae, -de institutis tuis familiariter scribes. quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam. ego ad te de re p. summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum ; quid agatur autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei p. male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse. ego quae ad
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. P. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. P. C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, familiarissimi mei, sed me colit et observat aeque is atque illum ipsum patronum suum. apud eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt in quibus et benevolentiam eius erga me experirer et fidem. itaque si quid aut mihi aut meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consuevi, huius cum opera et fide tum domo et re uti tamquam mea. haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non †vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi pernecessario scribere. peto igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes ; etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit. si et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene existime
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. R (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. R quia non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari ; ego autem tribuo non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. vehementer mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). M. CICERO S. D. P. SERVILIO CONLEGAE. (search)
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). M. CICERO S. D. P. SERVILIO CONLEGAE. multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia ; sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem. qua re sic tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.
... 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 ...