hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
View all matching documents...

Your search returned 201 results in 166 document sections:

1 2 3 4 5 6 7 8 ...
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae ex. tu. Quint. a. 700 (54). CICERO TREBATIO. (search)
Scr. Romae ex. tu. Quint. a. 700 (54). CICERO TREBATIO. scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore. cui quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset. sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris. quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur? quod scribis de illo Preciano iure consulto, ego te ei non desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere. de eo quid sit, cura ut sciam. ego vestras Britannicas litteras exspecto.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae ex. m. Sept. a. 700 (54). CICERO TREBATIO. (search)
Scr. Romae ex. m. Sept. a. 700 (54). CICERO TREBATIO. iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi. tu tibi desse noli; serius potius ad nos, dum plenior. quod huc properes, nihil est, praesertim Battara mortuo. sed tibi consilium non dest. quid constitueris, cupio scire. Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. is me quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae ex. m. Dec. a. 700 (54). M. CICERO S. D. TREBATIO. (search)
Scr. Romae ex. m. Dec. a. 700 (54). M. CICERO S. D. TREBATIO. legi tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iure consultum videri. est quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. verum tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) subinvideo tibi ultro etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non possunt. sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae. valde metuo ne frigeas in hibernis. quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares. quamquam vos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram. sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus ho
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54). M. CICERO S. D. TREBATIO. (search)
Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54). M. CICERO S. D. TREBATIO. in 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt.' tu tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis filoqe/wron te praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas. Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum. ego si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret: 'oro te, quis tu es?' sed me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses. quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. sed tamen es
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae ex. m. Od. a. 700 (54). CICERO TREBATIO S. (search)
Scr. Romae ex. m. Od. a. 700 (54). CICERO TREBATIO S. ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando conlaudare possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse. nam primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum (pace tua dixerim) levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens videbare. tamquam enim syngrapham ad imperatorem non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos qui cum syngraphis venissent Alexandream nummum adhuc nullum auferre potuisse. ego si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse maxime vellem; non enim mediocri adficiebar vel voluptate ex consuetudine nostra vel utilitate ex consilio atque opera tua; sed cum te ex adulescentia tua in amicitiam et fidem meam contulisses; semper te non modo tuendum mihi sed etiam augendum atque ornandum puta
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. ineunte mense Februanto a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. ineunte mense Februanto a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari. Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet. de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cotidie aliquid. pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero. Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis. sed cum veneris. virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris, hominem non putabo.
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. Romae Idibus Februariis a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. Romae Idibus Februariis a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem. nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere. de Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per pom ponium blanditur Appius ; videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum Eumque lusi iocose satis neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cavillatus. 'quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo ; vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum iocandi. multa dixi in ignobilem regem quibus
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. in Cumano vel Pompeiano m. Mai. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SAL UTEM. (search)
Scr. in Cumano vel Pompeiano m. Mai. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SAL UTEM. duas adhuc a te accepi epistulas ; quarum alteram in ipso, discessu nostro, alteram Arimino datam, pluris quas scribis te dedisse non acceperam. ego me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in isdem locis usque ad K. Iunias futurus. scribebam illa quae dixeram politika/, spissum sane opus et operosum ; sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus. tua mandata persequar diligenter et adiungendis hominibus et quibusdam non alienandis ; maximae mihi vero curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cotidie, sed inspiciam quid discat quam saepissime et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producend
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. Romae in. m. Iun. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. Romae in. m. Iun. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. A. d. IIII non. Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas †Blandenonne† cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, s suavitate. sunt ista quidem magna vel potius maxima ; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem ; sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono. Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses is potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt. qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in ist
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. Romae ex. m. Sext. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. Romae ex. m. Sext. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum quidem me oti habuisse iudicato, cum autem mea, paulum. sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis. sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt neque committendum ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim conlecturus. itaque, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in hanc partem vehementer et colamur et amemur. de ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui ; statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere
1 2 3 4 5 6 7 8 ...