hide
Named Entity Searches
hide
Matching Documents
The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.
Document | Max. Freq | Min. Freq | ||
---|---|---|---|---|
View all matching documents... |
Your search returned 201 results in 166 document sections:
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS,
Scr. m. Sept. a. 700 (54) .
MARCVS QVINTO FRATRI SALUTEM.
(search)
Scr. m. Sept. a. 700 (54).
MARCVS QVINTO FRATRI SALUTEM.
ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludos rum diebus, Philotimo tribulibus commendatis. in Arcano a. d. iiii Idus Septembris fui. ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese conlecturos esse dicebant. apud herum recte erat. in Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem ; sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota
patet et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit curae, tectorium ut concinnum sit. pavimenta recte fieri videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi.
quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis pla
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS,
Scr. Romae a. d. xit K. Nov. 700 (54) .
MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM.
(search)
Scr. Romae a. d. xit K. Nov. 700 (54).
MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM.
occupationum mearum tibi signum sit librari manus. diem scito esse nullum, quo die non dicam pro reo. ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero. negotia se nostra sic habent, domestica vero ut
volumus. valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Lateri. praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem. sed me illa
cura sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit. me autem iam et mare istuc et terra sollicitat neque desino, ut fit in amore, ea quae minime volo cogitare. qua re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis scribas (numquam enim, cum potes, praetermitt
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS,
Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. Nov. a. 700 (54) .
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
(search)
Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. Nov. a. 700 (54).
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
quod quaeris quid de illis libris egerim quos cum essem in Cumano scribere institui, non cessavi neque cesso, sed
saepe iam scribendi totum consilium rationemque mutavi. nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus iis feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, P. Rutili, Q. Tuberonis et Laeli generorum,
Fanni et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo
maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer
de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem ; quae tam antiqui
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS,
Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. a. 700 (54) .
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
(search)
Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. a. 700 (54).
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.
Romae et maxime †et Appia ad Martis mira luvies †.
Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae ;
magna vis aquae usque ad piscinam publicam. viget illud
Homeri :
h)/mat' o)pwrinw=|, o(/te labro/taton xe/ei u(/dwr
*zeu/s, o(/te dh/ r(' a)/ndressi kotessa/menos xaleph/nh|.
cadit enim in absolutionem Gabini :
oi(\ bi/h| ei)n a)gorh=| skolia\s kri/nwsi qe/mistas,
e)k de\ di/khn e)la/swsi, qew=n o)/pin ou)k a)le/gontes.
sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad ligurium litteras dabo. hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. vale, mi suavissime et optime frate
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS,
Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54) .
MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM
(search)
Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54).
MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM
superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram
quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat. delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. non enim commoda quaedam
sequebamur parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam petimus ; reliqua ad iacturam reserventur. qua re, si
crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones. sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam adpropinquat.
etiam illud te admoneo
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS,
Scr. Romae m. Dec. a. 700 (54) .
MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM
(search)
Scr. Romae m. Dec. a. 700 (54).
MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM
de Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae a te amantissime cogitata sunt.
*to/te moi xa/noi—! feci summa cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci. illum neque ursi neque levavi, testis vehemens
fui, praeterea quievi. exitum iudici foedum et perniciosum levissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem. nihil est enim perditius his hominibus, his temporibus.
itaque ex
re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo. sed velim finem adferat consulatus ; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod
facis, adiuvabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt ; de re familiari timeo.
o( de\ mai/netai ou)k e)/t' a)nektw=s,
qui ludus
Pliny the Elder, The Natural History (ed. John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A.), BOOK X. THE NATURAL HISTORY OF BIRDS., CHAP. 98.—WHAT ANIMALS ARE SUBJECT TO DREAMS. (search)
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War, The Life of Caius Julius Caesar. (search)
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War, The Campaigns in Gaul. (search)