hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 121 121 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 15 15 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser) 11 11 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 11 11 Browse Search
E. T. Merrill, Commentary on Catullus (ed. E. T. Merrill) 10 10 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 8 8 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 5 5 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 5 5 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 3 3 Browse Search
Strabo, Geography (ed. H.C. Hamilton, Esq., W. Falconer, M.A.) 2 2 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 54 BC or search for 54 BC in all documents.

Your search returned 11 results in 11 document sections:

1 2
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. ineunte mense Februanto a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. ineunte mense Februanto a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari. Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet. de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cotidie aliquid. pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero. Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis. sed cum veneris. virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris, hominem non putabo.
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. Romae Idibus Februariis a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. Romae Idibus Februariis a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem. nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere. de Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per pom ponium blanditur Appius ; videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum Eumque lusi iocose satis neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cavillatus. 'quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo ; vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum iocandi. multa dixi in ignobilem regem quibus
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. in Cumano vel Pompeiano m. Mai. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SAL UTEM. (search)
Scr. in Cumano vel Pompeiano m. Mai. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SAL UTEM. duas adhuc a te accepi epistulas ; quarum alteram in ipso, discessu nostro, alteram Arimino datam, pluris quas scribis te dedisse non acceperam. ego me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in isdem locis usque ad K. Iunias futurus. scribebam illa quae dixeram politika/, spissum sane opus et operosum ; sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus. tua mandata persequar diligenter et adiungendis hominibus et quibusdam non alienandis ; maximae mihi vero curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cotidie, sed inspiciam quid discat quam saepissime et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producend
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. Romae in. m. Iun. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. Romae in. m. Iun. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. A. d. IIII non. Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas †Blandenonne† cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, s suavitate. sunt ista quidem magna vel potius maxima ; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem ; sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono. Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses is potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt. qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in ist
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER SECVNDVS, Scr. Romae ex. m. Sext. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. Romae ex. m. Sext. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum quidem me oti habuisse iudicato, cum autem mea, paulum. sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis. sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt neque committendum ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim conlecturus. itaque, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in hanc partem vehementer et colamur et amemur. de ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui ; statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS, Scr. m. Sept. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALUTEM. (search)
Scr. m. Sept. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALUTEM. ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludos rum diebus, Philotimo tribulibus commendatis. in Arcano a. d. iiii Idus Septembris fui. ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese conlecturos esse dicebant. apud herum recte erat. in Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem ; sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit curae, tectorium ut concinnum sit. pavimenta recte fieri videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi. quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis pla
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS, Scr. Romae a. d. xit K. Nov. 700 (54). MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM. (search)
Scr. Romae a. d. xit K. Nov. 700 (54). MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM. occupationum mearum tibi signum sit librari manus. diem scito esse nullum, quo die non dicam pro reo. ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero. negotia se nostra sic habent, domestica vero ut volumus. valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Lateri. praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem. sed me illa cura sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit. me autem iam et mare istuc et terra sollicitat neque desino, ut fit in amore, ea quae minime volo cogitare. qua re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis scribas (numquam enim, cum potes, praetermitt
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS, Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. Nov. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. Nov. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. quod quaeris quid de illis libris egerim quos cum essem in Cumano scribere institui, non cessavi neque cesso, sed saepe iam scribendi totum consilium rationemque mutavi. nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus iis feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, P. Rutili, Q. Tuberonis et Laeli generorum, Fanni et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem ; quae tam antiqui
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS, Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. (search)
Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. Romae et maxime †et Appia ad Martis mira luvies †. Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae ; magna vis aquae usque ad piscinam publicam. viget illud Homeri : h)/mat' o)pwrinw=|, o(/te labro/taton xe/ei u(/dwr *zeu/s, o(/te dh/ r(' a)/ndressi kotessa/menos xaleph/nh|. cadit enim in absolutionem Gabini : oi(\ bi/h| ei)n a)gorh=| skolia\s kri/nwsi qe/mistas, e)k de\ di/khn e)la/swsi, qew=n o)/pin ou)k a)le/gontes. sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad ligurium litteras dabo. hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. vale, mi suavissime et optime frate
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser), LIBER TERTIVS, Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54). MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM (search)
Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54). MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat. delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. non enim commoda quaedam sequebamur parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam petimus ; reliqua ad iacturam reserventur. qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones. sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam adpropinquat. etiam illud te admoneo
1 2