hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 37 37 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 6 6 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 6 6 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 4 4 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 4 4 Browse Search
E. T. Merrill, Commentary on Catullus (ed. E. T. Merrill) 1 1 Browse Search
M. Tullius Cicero, De Officiis: index (ed. Walter Miller) 1 1 Browse Search
Sulpicia, Carmina Omnia (ed. Anne Mahoney) 1 1 Browse Search
Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, books 40-42 (ed. Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D.) 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 62 BC or search for 62 BC in all documents.

Your search returned 6 results in 6 document sections:

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. in Gallia m. Ian. a. 692 (62). Q. METELLVS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TVLLIO CICERONI. (search)
Scr. in Gallia m. Ian. a. 692 (62). Q. METELLVS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TVLLIO CICERONI. si vales, benest. existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum in nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri. quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare. nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat. itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero. quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum clementia administrastis, non erit mirandum, si vos paenitebit. te tam mobili in me meosque esse animo non sperabam. me interea nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re p. abducet.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 692 (62). M. TVLLIVS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D. (search)
Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 692 (62). M. TVLLIVS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D. si tu exercitusque valetis, benest. scribis ad me 'te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum in.' quod cuius modi sit, satis intellegere non possum, sed tamen suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem permultos esse qui rem p. a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. quod cum dicerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei p. salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus ess
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Romae ex m. Nov. aut in. Dec. a. 692 (62). M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP. (search)
Scr. Romae ex m. Nov. aut in. Dec. a. 692 (62). M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP. etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satis facere non possem. ego si abs te summa officia desiderem mirum nemini videri debeat. omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent. pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam 'comperisse' me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri. sed ea, quae ad me delata sunt,
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Romae circ. Id. Dec. a. 692 (62) M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ. (search)
Scr. Romae circ. Id. Dec. a. 692 (62) M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ. Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuius modi ad me litteras antea misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse mutatam voluntatem tuam. sed, postea quam et Cornelia tua Terentiam convenit, et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium, tr. pl., et ceteros, ad quos tu scripseras, cogerem is mihi potius credere quam tuis litteris. omnino res tota in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur. ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem, cmi cani ipsam domum X_X_X_V_ aliquanto post tuam gratulationem. itaque nunc me scito tantum habere acris alieni, ut cupiam coniur
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Romae m. Apr. a. 692 (62). M. TVLLIVS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. fl (search)
Scr. Romae m. Apr. a. 692 (62). M. TVLLIVS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. fl MAGNO IMPERATORI. S. T. E. Q. V. B. E. ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar. sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere. ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia; quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime patior. illud non dubito quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerint, res publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit. ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. res eas gessi, quarum aliqu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae ex. a. 692 (62) aut paulo post, ut videtur. CICERO S. D. M. FADIO GALLO. (search)
Scr. Romae ex. a. 692 (62) aut paulo post, ut videtur. CICERO S. D. M. FADIO GALLO. tantum quod ex Arpinati veneram cum mihi a te litterae redditae sunt, ab eodemque accepi Aviani litteras, in quibus hoc inerat liberalissimum, nomina se facturum, cum venisset, qua ego vellem die. fac, quaeso, qui ego sum esse te estne aut tui pudoris aut nostri primum rogare de die, deinde plus annua postulare? sed essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam volueram. ac tamen ista ipsa, quae te emisse scribis, non solum rata mihi erunt sed etiam grata; plane enim intellego te non modo studio sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego semper iudicavi, in omni iudicio elegantissimum, quae me digna putaris, coemisse. sed velim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero. tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinqu