hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer) 16 0 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer). You can also browse the collection for Oros (Ceara, Brazil) or search for Oros (Ceara, Brazil) in all documents.

Your search returned 8 results in 8 document sections:

The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., I. (search)
bet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diuersorum promontoriorum tractibus, Solinus, c. xxii. quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies LXXV milia conpleat. Habet a meridie Galliam Orosius, 1. 2. Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacæstir uocata, interposito mari a Plin. u. s. Gessoriaco Morynorum gentis litore proximo, traiectu milium L, siue, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL. Oros. u. s. A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet. Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis Its products. apta pecoribus ac iumentis; uineas etiam quibusdam in locis germinans; sed et auium ferax terra marique generis diuersi; fluuiis quoque multum piscosis ac fontibus praeclara copiosis, et quidem praecipue issicio abundat, et anguilla. Capiuntur autem saepissime et uituli marini, et delphines, nec non et balenae; exceptis uariorum generibus concyliorum; in
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., IV. (search)
IV. Ut Lucius Brittanorum rex, missis ad Eleutherum papam litteris, Christianum se fieri petierit. Conversion of Lucius, King of Britain. Anno ab incarnatione Domini CmoLmoVIto Marcus Oros. vii. 15. Antoninus Uerus XIIII ab Augusto regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit; quorum temporibus cum Eleuther uir sanctus pontificatui Romanae ecclesiae praeesset, misit ad eum Lucius Brittaniarum rex Liber Pontif. i. 136. epistolam, obsecrans, ut per eius mandatum Christianus efficeretur; et mox effectum piae postulationis consecutus est; susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inuiolatam integramque quieta in pace seruabant.
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., V. (search)
V. Ut Seuerus receptam Brittaniae partem uallo a cetera distinxerit. Severus in Britain. Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII Seuerus, Oros. vii. 17. genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, XVII ab Augusto imperium adeptus X et VII annis tenuit. Hic natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempuplicam, sed laboriosissime rexit. Uictor ergo ciuilium bellorum, quae ei grauissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur. Ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus, non muro, His fortification. ut quidam aestimant, sed uallo distinguendam putauit. Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra uelut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur. Itaque Seuerus magnam fossam firmissimumque uallum,
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., VI. (search)
VI. De imperio Diocletiani, et ut Christianos persecutus sit. Oros. vii. 25. Anno incarnationis dominicae CCLXXXVI Diocletianus XXXIII ab Augusto imperator ab exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creauit imperii. Quorum tempore Corausius Carausius Emperor in Britain quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uindicando; accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret; quam ob rem a Maximiano iussus occidi purpuram sumsit, ac Brittanias occupauit; quibus sibi per VII annos fortissime uindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea Allectus. ereptam Carausio insulam per triennium tenuit; quem Asclipiodotus praefectus praet
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., VIII. (search)
ecclesiis Christi, quae erant in Brittania, pax usque ad tempora Arrianae uesaniae, quae, corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam, ueneno sui infecit erroris; et hac quasi uia pestilentiae trans oceanum patefacta, non mora, omnis se lues hereseos cuiusque, insulae noui semper aliquid cf. Act. xvii. 21. audire gaudenti, et nil certi firmiter obtinenti infudit. Death of Constantius, and succession of Constantine. His temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano Oros. vii. 25. Galliam Hispaniamque regebat, uir summae mansuetudinis et ciuilitatis, in Brittania morte obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. Scribit autem Eutropius, Eutr. x. 2. quod Constantinus in Brittania creatus imperator, patri in regnum successerit; cuius temporibus Arriana heresis exorta, et in Nicena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesi
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., IX. (search)
IX. Ut, regnante Gratiano, Maximus in Brittania imperator creatus, cum magno exercitu Galliam redierit. Oros. vii. 34. Anno ab incarnatione Domini CCCLXXVII, Gratianus XL ab Augusto post mortem Ualentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Ualente et cum Ualentiniano fratre regnaret. Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio. Qua tempestate Maximus Emperor in Britain. Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit. Ibi Gratianum Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam transire meditantem, dolis circumuentum interfecit, fratremque eius Ualentinianum Augustum Italia expulit. Ualentinianus in orientem refugiens, a Theodosio paterna pieta
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., X. (search)
X. Ut, Arcadio regnante, Pelagius Bretto contra gratiam Dei superba bella susceperit. Oros. vii. 36. Anno ab incarnatione Domini CCCXCIIII Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio, XLIII ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos XIII. Cuius Rise of Pelagianism. temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iuliano de Campania, quem dudum Prosper Aquit. amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat; quibus sanctus Augustinus, sicut et ceteri patres orthodoxi, multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant; sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo, quam fauendo ueritati uoluit emundari. Quod pulchre uersibus heroicis Prosper rethor insinuat, cum ait: Epigr. p. 193, ed. 1711 Contra Augustinum narratur serpere quidam Scriptor, quem dudum liuor adurit edax. Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis Tollere h
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum (ed. Charles Plummer), LIBER PRIMUS., XI. (search)
XI. Ut, regnante Honorio, Gratianus et Constantinus in Brittania tyranni creati; et mox prior in Brittania, secundus in Gallia sint interemti. Gratianus and Constantinus emperors in Britain. Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente Oros. vii. 36. imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanae ib. 40. inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur. Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit; unde mox, iubente Honorio, Constantius comes ib. 42. in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem ib. 40. ib. 42. eum clausi