hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
E. T. Merrill, Commentary on Catullus (ed. E. T. Merrill) 2 2 Browse Search
Appian, The Civil Wars (ed. Horace White) 2 2 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 2 2 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, books 31-34 (ed. Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh) 1 1 Browse Search
Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, books 28-30 (ed. Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University) 1 1 Browse Search
Appian, The Foreign Wars (ed. Horace White) 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Your search returned 217 results in 200 document sections:

1 2 3 4 5 6 7 ...
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 12, Scr. Asturae Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem (search)
Scr. Asturae Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere. sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 12, letter 46 (search)
Scr. Asturae ld. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. quid ergo? inquies, nihil litterae? in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est. tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem ut poteris.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 12, letter 50 (search)
Scr. in Tusculano xv K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus dies mihi erit utilis, quid dicam gratus? ipse Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 12, letter 51 (search)
Scr. in Tusculano xiii K. luit. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris. de Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes politikoi\ praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 2 (search)
Scr. in Tusculano ix K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem gratior mihi celeritas tua quam ipsa res. quid enim indignius? sed iam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. tuas litteras hodie exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi; quid enim? verum tamen—
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 4 (search)
Scr. in Tusculano K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem de Tuditano idem puto. nam filius anno post quaestor fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus quom Brutus veniet in Tusculanum. magni interest mea una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 6 (search)
Scr. Asturae med. m. Mart., ut videtur, a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem de aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse a Camillo commutatam esse legem. Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene. quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 9 (search)
Scr. in Tusculano xttv K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo ad multum diem. nihil possum dicere e)ktene/steron, nihil filostorgo/teron. ventum est tamen ad Quintum. multa a)/fata, a)dih/ghta, sed unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere sed hactenus. eu)kai/rws ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit. commodum enim egeram diligentissime; quae diligentia grata est visa Torquato. a te exspecto si quid de Bruto. quamquam
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, Scr. in Arpinati v K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem (search)
Scr. in Arpinati v K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid pertinet. nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt. quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat. itaque ipse quod scriberem non habebam. quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 13, letter 16 (search)
Scr. in Arpinati iv K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem nos cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus. illam *)akadhmikh\n su/ntacin totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde quia para\ to\ pre/pon videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem a)paideusi/a sed in iis rebus a)triyi/a, simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone. nemini visa est aptior Antiochia ratio. sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum. quid? Servilia iamne venit? Brutus e
1 2 3 4 5 6 7 ...