hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
M. Annaeus Lucanus, Pharsalia (ed. Sir Edward Ridley) 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 1 1 Browse Search
Strabo, Geography (ed. H.C. Hamilton, Esq., W. Falconer, M.A.) 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Your search returned 211 results in 186 document sections:

1 2 3 4 5 6 7 ...
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 8, letter 11 (search)
Scr. in Formiano in K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opib
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 8, letter 13 (search)
Scr. in Formiano K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur. multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 8, Scr. Romae circ. K. Mart. a. 705 (49). BALBVS CICERONI IMP. salutem (search)
Scr. Romae circ. K. Mart. a. 705 (49). BALBVS CICERONI IMP. salutem obsecro te, Cicero, suscipe curam et cogitationem dignissimam tuae virtutis ut Caesarem et Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam reducas. crede mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si hoc te reicis. velim idem Pompeius faciat. qui ut adduci tali tempore ad ullam condicionem possit magis opto quam spero. sed cum constiterit et timere desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram. quod Lentulum consulem meum voluisti hic remanere, Caesari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. nam illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. qui si passus ess
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 9, letter 2 (search)
Scr. in Formiano Non. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem Etsi Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam IIII Nonas u(po\ th\n dialh=yin dedisti rescribendum putavi. gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. utrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? sed aut ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 9, Scr. in itinere in m. Mart. a 705 (49). CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP. (search)
Scr. in itinere in m. Mart. a 705 (49). CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP. cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me merens. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar; festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. reliqua ex Furnio cognosces.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 9, letter 10 (search)
Scr. in Formiano xv K. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem nihil habebam quod scriberem. neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui. amens mihi fuisse videor a principio et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. vidi hominem xiiii K. Febr. plenum formidinis. illo ipso die sensi quid ageret. numquam mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. quid quaeris? sicut e)n t
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 9, letter 13 (search)
Scr. in Formiano ix K. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem ou)k e)/st' e)/tumos lo/gos, ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi eu)hmeri/an Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella. tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 9, letter 18 (search)
Scr. Arpini v K. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. cum multa, veni igitur et age de pace. meone inquam arbitratu? an tibi inquit ego praescribam? sic inquam agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque, inquam de Gnaeo deplorabo. tum ille, ego vero ista dici nolo. ita putabam, inquam; sed ego eo nolo adesse quod aut
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 10, letter 2 (search)
Scr. in Arcano Quinti fratris postr. Non. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. lalageu=sa iam adest et animus ardet, neque est quicquam, quo et qua. sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles. fortunae sunt committenda omnia. sine spe conamur ulla. melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 10, letter 5 (search)
Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam. Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. quod mihi mandas de Quinto regendo, *)arkadi/an. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu—, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat. Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si
1 2 3 4 5 6 7 ...