hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 1 1 Browse Search
Sulpicia, Carmina Omnia (ed. Anne Mahoney) 1 1 Browse Search
Strabo, Geography (ed. H.C. Hamilton, Esq., W. Falconer, M.A.) 1 1 Browse Search
Appian, The Civil Wars (ed. Horace White) 1 1 Browse Search
Appian, The Foreign Wars (ed. Horace White) 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Your search returned 129 results in 118 document sections:

1 2 3 4 5 6 7 ...
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. 703 (51). CICERO S. D. AP. PVLCHRO (search)
Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. 703 (51). CICERO S. D. AP. PVLCHRO pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles. Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem. meum studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti. mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt. nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi faci
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae circ. id. m. Febr. 703 (51). M. CICERO S. D. M. MARIO. (search)
Scr. Romae circ. id. m. Febr. 703 (51). M. CICERO S. D. M. MARIO. mandatum tuum curabo diligenter. sed homo acutus ei mandasti potissimum, cui expediret illud venire quam plurimo. sed eo vidisti multum, quod praefinisti quo ne pluris emerem. quod si mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium novi, inlicitatorem potius ponam quam illud minoris veneat. sed de ioco satis est. tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter. de Bursa te gaudere certo scio; sed nimis verecunde mihi gratularis ; putas enim, ut scribis, propter hominis sordis minus me magnam illam laetitiam putare. credas mihi velim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum. primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate in primisque me deIectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri; postremo (vix veri simile fortasse videatur) oderam multo peius hu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae m. lusi. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae m. lusi. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. certe, inquam, absolutus est (me †repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. 'ride modo,' inquis. non me hercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit. quin ego . cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse. quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset. itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. hic tibi strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus. hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paenit
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae K. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae K. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. invideo tibi; tam multa cotidie quae mirere istoc perferuntur, primum illud, absolutum Messalam, deinde eundem condemnatum, C. Marcellum cos. factum, M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus, P. Dolabellam xv virum factum. hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli cruris repulsi vultum non vidisse. at qua spe, quam certa opinione descenderat, quam ipso diffidente Dolabella! et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, paene concedente adversario superasset. illud te non arbitror miratum, Servaeum, designatum tr. pl., condemnatum; cuius in locum C. Curio petiit. sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum; sed ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. huius autem voluntatis initium et causa est quod eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere,
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae ante Id. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae ante Id. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio; ego quidem vehementer animi pendeo. nam si hoc modo rem moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque exsisteret magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset adsequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum; nunc si Parthus movet aliquid, scio non mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est. accedit huc quod successionem futuram propter Galliarum controversiam non video. tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est ut te facerem certiorem. Nosti enim haec tralaticia: de Galli
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae in. m. Oct. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae in. m. Oct. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. etsi de re p. quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod magis gavisurum te putem habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. qua quaeris in causa. M. Tuccium, accusatorem silum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam. Dubium porro illi non erat quid futurum esset. nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori; itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. at ego, simul atque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo neque verbum de re facio; totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit, †si quod iniuriis suis esset, ut Vestorius teneret. haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus t
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr., ut videtur, ex. m. Martio a. 701 (51) . CICERO SILIO S. (search)
Scr., ut videtur, ex. m. Martio a. 701 (51) . CICERO SILIO S. quid ego tibi commendem eum, quem tu ipse diligis? sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo. omnium tuorum officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi gratissimum fuerit, si ita tractaris Egnatium, ut sentiat et se a me et me a te amari. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. illa nostra scilicet ceciderunt. utamur igitur vulgari consolatione : 'quid, si hoc melius?' sed haec coram. tu fac, quod facis, ut me ames teque amari a me scias.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad senatvm et ceteros, Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50). M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI (search)
Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50). M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute iudicium ut magni mea interesse putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque administrarem. Iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi quae vellem probaturum. Cum in provinciam pr. K. Sext. venissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem, biduum Laudiceae fui, deinde Apameae quadriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomeli. quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi. Cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philo melium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imp
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad senatvm et ceteros, Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50). M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO C. R COS. (search)
Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50). M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO C. R COS. quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam (mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus) quoniam ergo ita accidit, ut omnium vestrum studio tuus consulatus satis facere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, peto a te, id quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissime senatus consultum haeris meis recitatis faciendum cures. si mihi tecum minus esset quam est cum tuis omnibus, adlegarem ad te illos a quibus intellegis me praecipue diligi. Patris tui beneficia in me sunt amplissima ; neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest ; frater tuus quanti me faciat semperque fecerit esse hominem qui ignoret arbitror neminem ; domus tua denique tota me semper omnibus summis officiis prosecuta est ; neque vero tu in me dilig
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad senatvm et ceteros, Scr. in castris ad Aras Alexandri (Cf 4.9) med. ut Oct. a. 703 (51). M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ. (search)
Scr. in castris ad Aras Alexandri (Cf 4.9) med. ut Oct. a. 703 (51). M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ. M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum ; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. itaque quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus sed de Fadio faciemus studiose quae rogas ; tu multis de causis vellem me convenire potuisses, primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem, deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari, tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus, postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. id
1 2 3 4 5 6 7 ...