hide
Named Entity Searches
hide
Matching Documents
The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.
Document | Max. Freq | Min. Freq | ||
---|---|---|---|---|
View all matching documents... |
Your search returned 255 results in 222 document sections:
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS,
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46) .
CICERO L. PAPIRIO PAETO.
(search)
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
CICERO L. PAPIRIO PAETO.
non tu homo ridiculus es qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras quid de istis municipiis et agris futurum putem? quasi aut ego quicquam sciam quod iste
nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire. immo vero, si me amas, tu fac ut sciam, quid de nobis futurum sit ; habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses. sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei p. vivere ; deinde quod scire quoque mihi videor, quid futurum sit. fiet enim quodcumque volent, qui valebunt ; valebunt autem semper arma. satis igitur nobis esse debet, quicquid conceditur. hoc si qui pati non potuit, mori debuit.
Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur ; hoc non longe abest a Tusculano ; nihil tamen timeo. fruor dum licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, t
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS,
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46) .
CICERO S. D. LL. PAPIRIO PAETO.
(search)
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. LL. PAPIRIO PAETO.
tamen a malitia non discedis ; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum ; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam. ego autem tribus primis verbis : ' quid noster Paetus?' at ille
adiurans nusquam se umquam libentius.
hoc si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis ; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes. me cotidie aliud ex alio impedit ; sed si me expediero ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS,
Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46) .
CICERO PAETO.
(search)
Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46).
CICERO PAETO.
dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et
quod te intellexi iam posse ridere ; me autem a te ut scurram
velitem malis oneratum esse non moleste tuli ; illud doleo,
in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse ;
habuisses enim non hospitem sed contubernalem. at quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere ; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. illa mea, quae solebas antea
laudare, 'O hominem facilem! O hospitem non gravem!' abierunt ; nam omnem nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam
tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas ; etsi numquam plura praedia habuisti.
proinde te para; cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (o)yimaqei=s autem homines scis q
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS,
Scr. ut videtur, circ. m. intercal. pr. a. 708 (46) .
CICERO PAETO S.
(search)
Scr. ut videtur, circ. m. intercal. pr. a. 708 (46).
CICERO PAETO S.
ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, 'fulmina'? tum insanires, si consequi non posses ; cum vero etiam vincas; me prius inrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius a)po/teugma meum. verum tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius ; epistulas vero cotidianis verbis texere solemus.
sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii; sed tum Papisii diceb
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS,
Scr. in Cumano m. interc. post a. 708 (46) .
CICERO PAETO.
(search)
Scr. in Cumano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO PAETO.
Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset
quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS,
Scr. Romae ex. m. interc. pr. aut in. post a. 708 (46) .
CICERO PAETO S. D.
(search)
Scr. Romae ex. m. interc. pr. aut in. post a. 708 (46).
CICERO PAETO S. D.
accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. dices: 'ubi?' apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? quid ergo faciam? (te consulo, qui philosophum
audis) angar, excruciem me? quid adsequar? deinde quem ad finem? 'vivas,' inquis 'in litteris.' .an quicquam me aliud agere censes aut posse vivere, nisi in litteris viverem? sed est earum etiam 'non satietas sed quidam modus ; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum zh/thma Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam, prius quam me dormitum conferam, non reperio. audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit.
'in eo igitur,' inquis, 'convivio Cicero ille,
quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?
non me hercule suspicatus sum illam adfore. sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CASSIVM ET CETEROS,
Scr. Romae circ. med. in Sept. a. 708 (46) .
CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE.
(search)
Scr. Romae circ. med. in Sept. a. 708 (46).
CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE.
grata mihi vehementer est memoria nostri tua quam significasti litteris ; quam ut conserves, non quo de tua con 'stantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo.
ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea. Romae summum otium est, sed ita ut malis salubre aliquod et honestum negotium ; quod
spero fore. video id curae esse Caesari.
me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam
et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te .
a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere. huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. dicam tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant ; puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista so
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CASSIVM ET CETEROS,
Scr. Romae vel ex. m. Sept. vel in. Oct. a. 708 (46) .
CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE.
(search)
Scr. Romae vel ex. m. Sept. vel in. Oct. a. 708 (46).
CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE.
quod extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo ; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere non numquam. epistulas requiris meas ; ego autem numquam, cum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi.
quod mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo. etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere
utrumque contra accidit ; istic enim bellum est
exortum, hic pax consecuta, sed tame
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CASSIVM ET CETEROS,
Scr. Romae m. Dec. a. 708 (46) .
CICERO CORNIFICIO S.
(search)
Scr. Romae m. Dec. a. 708 (46).
CICERO CORNIFICIO S.
libentissime legi tuas litteras ; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse ; non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur.
bellum quod est in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. eam rem
tibi volo bene et feliciter evenire ; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua.
sed de Parthici belli
suspicione quod scribis, sane me commovit. quid enim copiarum haberes cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris cognovi. itaque opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur quas audio duci. quod si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam
diu in provincia Parthi fuerunt. sed haec melius ex re et ex tempore constitues ; mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid ege
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS,
Scr. Romae in. a. 708 (46) .
CICERO BRVTO S.
(search)
Scr. Romae in. a. 708 (46).
CICERO BRVTO S.
Cum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum non putabam ; satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proximam voluit esse. sed cum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet ut quam diligentissime scriberem, malui facere, quod meus familiaris tanti sua interesse arbitraretur.
ut igitur debere me facere hoc intellegas, cum primum
M. Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit ; deinde, ut se corroboravit, duae causae accesserunt quae meam in illum benevolentiam augerent, una, quod versabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria deinde, quod mature se contulit in societates publicorum quod quidem nollem ; maximis enim damnis adfectus est sed tamen causa commu