[37]
equidem is sum
qui istos plausus, cum popularibus1 civibus tribuerentur,
semper contempserim; idemque cum a summis, mediis,
infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei
qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non
plausum illum, sed iudicium puto. sin haec leviora vobis
videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis
quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti2
fuisse? satis erat enim probatum illum esse populo Romano,
ut est3; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis,
quibus est ipse4 carissimus: tantam tamen sollicitudinem
bonorum, tantum timorem omnium5 in quo meminimus?
certe in nullo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.