[23]
quid, quod
obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque
ei qui1 maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus
cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur?
quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi,
tamen2 ita conservanda concordiae causa arbitratus sum
ut non modo, quas vivus leges Caesar3 tulisset, infirmandas hoc
tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem
Caesaris prolatas esse et fixas videtis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.