[9]
nam quoad vos
omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea
quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae
libertati paravit. at cui pesti quantaeque restitit! si enim
C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset—at
potuisset1 nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset—Macedoniam,
Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum
pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae
Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate,
copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram
Italiae suumque ei praesidium pollicetur. qui2 ab illo
abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium
firmissimum adimit rei publicae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.