previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA DVODECIMA

1. etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini1, consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. nam cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod nobis ignotum esset videbantur. apud alterum uxor, liberi; alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio. hi subito hortari ad pacem, [2] quod iam diu non fecissent, non sine causa videbantur. accessit consul hortator. at qui consul! si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente2 atque victo; si magnitudinem animi, qui praeferret mortem servituti. vos autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent3 de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. auxerat autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, lamentari uxorem4. hic etiam fautores Antoni quorum in voltu habitant oculi mei tristiores videbam. [3] quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? negat Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus rem ullam novam adlatam esse. atque id nunc negant, postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est? 2. decepti5, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. quod videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat6 aciem animi D. Bruti salus. quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. atque7 hac voce Q. [4] Fufi capti sumus: 'ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate8 futurum se dixerit?' durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. recedit9 igitur a Mutina? 'nescio.' paret senatui? 'credo,' inquit Calenus 'sed ita ut teneat dignitatem.' valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquamsed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est integrum: constituta legatio est. [5] quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore10. posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. 'maestam' inquit 'domum offendi, coniugem, liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.' nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimis11 gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius. [6] ad eum ire te legatum quis non miraretur12? de me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. nos reprehendimur soli? quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos. [7]

quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. optimus est portus paenitenti mutatio consili. 3. quid enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? prodesse dico? quid si etiam obfutura est? obfutura? quid si iam nocuit atque obfuit? an vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatam13 putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat14? an non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. illi15, inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius. [8] quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum16 nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore17 odio debere esse in Antonium quam senatum. pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet18 certe. 4. [9] quid19 enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare? quid autem hoc iniustius quam nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere? nec solum inscientibus sed etiam invitis? an vos A. Hirtium, praeclarissimum consulem, C. Caesarem20, deorum beneficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem victoriae declarantis in manu teneo, pacem velle censetis? vincere illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed victoria concupiverunt. quid? Galliam quo tandem animo hanc rem audituram putatis? illa enim huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi principatum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam imperium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit; eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; exhauritur, vastatur, uritur: omnis21 aequo animo belli patitur iniurias22, dum modo repellat periculum servitutis. [10] et ut omittam reliquas partis Galliaenam sunt omnes paresPatavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuverunt. fecerunt idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata cum eis23 re publica fidelis esse24, qui etiam expertes eius fidem suam semper praestiterunt. 5. his igitur omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem victoriae? [11]

quid si ne25 potest quidem ulla esse pax? quae enim est condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi potest? multis rebus a nobis est26 invitatus ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. denuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius. et ad eum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiavit? verecundioremne coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? atqui tum ea petebat quae videbantur27 improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat vestris tam gravibus28 tamque multis iudiciis ignominiisque concisus29: nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri. [12] senatus consulta falsa delata ab eo iudicavimus: num ea vera possumus iudicare30? leges statuimus per vim et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem teneri: num eas restitui posse censetis? sestertium septiens miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistis: num fraude poterit carere peculatus? immunitates ab eo civitatibus31, sacerdotia, regna venierunt: num figentur rursus eae tabulae quas vos decretis vestris refixistis? 6. quod si ea quae decrevimus obruere volumus32, num etiam memoriam rerum delere possumus? quando enim obliviscetur ulla posteritas cuius scelere in hac vestitus foeditate fuerimus? Vt centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatur33, num elui34 praedicatio crudelitatis potest? Vt media praeteream, quae vetustas tollet operum circum35 Mutinam taetra monumenta36, sceleris indicia latrocinique vestigia? [13] huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus, per deos immortalis! quod remittamus? an Galliam ultimam et exercitum? quid est aliud non pacem facere, sed differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere etiam victoriam? an ille non vicerit, si37 quacumque condicione in hanc urbem cum suis venerit? armis38 nunc omnia tenemus; auctoritate valemus plurimum; absunt tot perditi cives, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre non possumus. quid censetis, cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris consiliis victos in perpetuum fore? [14] ponite ante oculos M. Antonium consularem; sperantem consulatum Lucium adiungite; supplete ceteros neque nostri ordinis solum honores et imperia meditantis: nolite ne Tirones quidem Numisios et39 mustelas Seios40 contemnere. cum eis facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, amplissimi viri, praeclara vox a te non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. excessurum se ex Italia dixit, deos penatis et sedes patrias relicturum, siquod di omen averterint41!—rem publicam oppressisset Antonius. 7. [15] quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos42 tolerabilis censes civitati fore? aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est43. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute? idcircone saga sumpsimus, [16] arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimus44, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si45 postulandam, quid timemus?

in hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear46 in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus47 populus Romanus sit? ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur. [17] quod si habenda cum M. Antoni48 latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. ego numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum legatorum49 ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam50; ego princeps sagorum; ego semper illum appellavi hostem51, cum alii adversarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam denique M. [18] Antoni domum sum semper invectus. itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum52 eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum53 et constantem senatorem, avunculum tamen54; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis. inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus. 8. [19] proficiscantur legati optimis ominibus55, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. parcite oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. quo enim aspectu videre poteroomitto56 hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum estsed57 quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? adeone me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona58 donare se dixit Petusio59 Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est. [20] an L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem. atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram60 putavit. non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo61 praetores62, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum63. non possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicae. [21] sed vincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero64 frangere, occultabo. quid? vitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. is enim sum65, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiam66 quae plurima adii67 propter acerbissimum omnium in me odium impiorum perfecerim68 ut non obstarem69 rei publicae, ne quid adrogantius videar dicere. [22] quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis? 9. hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendas70? tres viae sunt ad Mutinamquo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim, cum omnes actiones horum mensum71, omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum72. tres ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia. [23] nunc, quaeso, attendite num aberret a73 coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? nobiscum nec animo certe est nec corpore74. si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum? dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. possum Cassiam vitare, tenere75 Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere? restat Aurelia. hic quidem etiam praesidia habeo76; possessiones enim sunt P. Clodi. tota familia occurret; hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam. 10. [24] hisce ego viis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non sum ausus? domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. itaque in urbe maneo77, si78 licebit, manebo. haec mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoc praesidium stativum. teneant alii castra, gerant res79 bellicas; occiderint80 hostem; nam hoc caput est; nos, ut dicimus81 semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. neque vero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare. nemo me minus timidus, nemo tamen82 cautior. res declarat. vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt. itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit sibi. timide hoc dicam; scio enim quidvis homini accidere posseverum tamen semel circumsessus83 lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime possem exsurgere. [25] possumne igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso84 commisero? gloriam in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem relinquere. quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? at sunt85 qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. quis enim audeat luci86, quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? haec neque hoc tempore neque in me valent. [26] non modo enim poenam non extimescet87 qui mihi vim attulerit sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus et praemia. 11. haec ego in urbe provideo88: facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. num idem in Appennini tramitibus facere89 potero? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. sed effugi insidias, perrupi Appenninum: nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum est. quinam locus capietur? si extra castra, ceteri viderint: ego me vix tuto90 futurum puto. Novi hominis furorem, novi effrenatam violentiam. cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit. [27] memini conloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibus91 civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quo92 quidem die93 memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. quem cum Scato salutasset, 'quem te appellem?' inquit. at ille 'voluntate hospitem, necessitate hostem.' erat in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iure94 civitatis leges inter se et condiciones95 contulerunt. non tenuit omnino conloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit. 12. possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tuti96? non possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido. [28] quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? in nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. ergo erimus in castris, meaque97 ad omnia postulata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, isse98, redisse me putatote: legationem confecero99. omnia ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. quae cum agam in consilio non nullis100, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet? facite hoc meum consilium legiones novas non improbare; [29] nam Martiam et quartam nihil cogitantis101 praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certo102 scio: quid? veteranos non veremurnam timeri se ne ipsi quidem voluntquonam modo accipiant103 severitatem meam? multa enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt104, quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes. [30] Horum ego cogitationem non vereor; impetum pertimesco. haec quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? cum enim et vestram auctoritatem meo more105 defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. custodiatur igitur vita rei publicae mea106, quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reservetur, mors aut107 necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. haec cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. omnino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meo108, sed utilitate rei publicae metiar. de qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro.


1 assentiabamini t

2 cum cedente Jeep: concedente (-i b) bt: cedente n1sv: cedente hoste n2

3 appellare mallent n, ut correxit Scala: appellarem (-ent b) alieni rell.

4 post uxorem lacunam statuit Ernesti

5 decepti, decepti bv

6 praestrinxerat st (-ant t): perstrinx. bnv

7 atqui Naugerius (2)

8 potestate v: potestatem cett.

9 recedet tv

10 in errore perseverare tv

11 severissimis Gulielmius: verissimis codd.

12 miretur s, ut voluit Ernesti

13 debilitatam s2v: delibatam cett.

14 exarserit t

15 illi, illi bv

16 pulcherrimum Martium add. codd., del. Manutius

17 graviori ns

18 sistet Gulielmius

19 quis s

20 et C. Muretus

21 uritur, omnis s, Ferrarius: uritur omnis. n, ed. R

22 iniurias Ferrarius: iniuriam codd.

23 iis ns, Halm: is t: his b

24 esse Poggius: om. D

25 ne b: non cett.

26 est om. tv

27 videbantur om. tv

28 gravibus b1: gravissimis cett.

29 conscissus v

30 -sumus iudicare hic rursus incipit V (cf. ad xi. 17)

31 civitates D

32 volumus om. V1

33 eluatur bn2: elevatur V: eluitur n1stv

34 elui V: ęui t: eius cett.

35 circa D

36 munimenta D

37 si om. V

38 armis venerit D

39 Numisios et Faernus: numisioste V: nũmisios et nt: nonmusios sed s: nomisios b

40 Seios V1bt: Seiosve cett.

41 averterint Faernus: averterit V: averterent bv: avertent t: avertant ns

42 coopertos bs: copertos V: opertos t

43 est om. D

44 excussimus V et Nonius p. 300: excivimus D ut V: et tv: ut de bns

45 si... rogamur si: hoc colon hoc loco omissum post admiscear in quo ne inserunt D

46 admiscear Poggius: admiscearis D (admis ceteris V med. omissis

47 sciturus Poggius: siciturus V: siiturus D

48 M. om. D

49 legat. reditum D

50 r. p. repudiandam D

51 hostem appellavi D

52 iniquum V: inimicum bt

53 illum quidem Muretus

54 tamen om. V

55 ominibus bn2s2v: hominibus Vn1s1: omnibus t

56 omitto Vb: mitto cett.

57 sed (-t V2) V2b: et V1: om. cett.

58 de meis bonis D

59 Petusio Müller (cf. xiii. 3): petissio V: pisidio t: pitisio b: praesidio ln

60 ipsum credituram V: ipsum crediturum b

61 duo Vt: duos cett. (ita mox

62 praetores non tr. pl. add. codd., del. Garatoni (cf. xiii. 26)

63 T. om. D

64 potero tv

65 sum V: est bnsv: om. t

66 etiam Vt: etiam perfecerit cett.

67 adii om. D

68 perfecerim V: permefecerim t: pertulerim cett.

69 obstarem Vtv: -rent bn

70 pertimescendas D

71 horum mensum Muretus: horum mensunusum V: honorum D

72 exitum Manutius: exitus codd. (exitum q. m. f. p. exitus ns

73 a del. Madvig

74 in litt. corpo def. V usque ad finem orationis (cf. ad xi. 17)

75 tenere δ, ed. R: et t: om. bnsv: fort. sequi ante quid si supplendum

76 habebo b

77 maneo om. δ, Naugerius (1)

78 si bv: sisi t: si sic ns

79 gerant res Orelli: regna tres t: regna res cett.: regant res Schütz

80 occiderint scripsi: oderint codd.: fuderint Faernus

81 didicimus Gruterus

82 nemo tamen Halm: nemotã t: nemo cett.

83 circumsessus -cisses t: -saeptus Faernus

84 tam periculoso t

85 at sunt n: adsunt s: assunt btv

86 luci bn1 (-e n2) s2v: duce s1: om. t

87 extimescit codd.: corr. Naugerius (1)

88 provideo providero b: praevideo cett.

89 facere om. t

90 me vix tuto (tutum Halm) futurum Müller ex Halmii coni.: me vi ac toto futurum t: mortem actutum (acutum b: actuum n1) futuram bnv

91 dissidentibus t: dissentientibus bnv

92 quo btv: quod ns

93 die supplevi (tempore suppl. Ernesti

94 de iure t: et de iure cett

95 leges inter se et condiciones Garatoni: legis inter se condiciones codd.

96 tuti b: ut hi v: uti t: ut s1: si hic s2: sic n

97 mea quidem Halm

98 isse scripsi: isse et codd. (cf. ii. 78, 89)

99 confecero b: confero cett.

100 non nullis Poggius: ñulis ns: nullis btv

101 cogitantis Madvig: cogitatis t: cogitetis cett.

102 certo Orelli: certe codd.

103 quonam modo accipiant t: sed quo. m. accipient (-ant v) cett.

104 improvide detulerunt D: corr. Poggius

105 meo more meo me more t: et meo me more nsv: more meo b

106 rei p. (r. p.) mea t: r. p. eaque b: mea r. p. eaque ns

107 aut (post mors) π, Faernus: autem cett.

108 meo periculo t

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: