[40]
'quibus,
utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum
adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas
acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est
ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem
gloriatus est.' pergit in me1 maledicta dicere2, quasi
vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum
verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae
sempiternae. ego lanista? et quidem non insipiens:
deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. 'Vtri
ceciderint,' scribit 'lucro nobis futurum.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.