[75]
profectus est aliquando tandem1 in Hispaniam; sed tuto, ut
ait, pervenire non potuit. quonam modo igitur Dolabella
pervenit? aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut,
cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. ter depugnavit
Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania.
omnibus adfuit his pugnis Dolabella; in2 Hispaniensi etiam
volnus accepit. si de meo iudicio quaeris, nollem; sed
tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia.
tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum3 primum
patriam repetebant. esto, fuerit haec partium causa communis.
repetebant praeterea deos patrios4, aras, focos, larem
suum familiarem, in quae tu invaseras5. haec cum peterent6
armis ei7 quorum erant legibus—etsi in rebus iniquissimis
quid potest esse aequi?—tamen quem erat aequissimum
contra Cn. Pompei liberos pugnare8? quem? te sectorem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.