[109]
at iste, qui senatu non egeret, neque desideravit
quemquam et1 potius discessu nostro laetatus est statimque
illa mirabilia facinora effecit. qui chirographa Caesaris
defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras,
ut rem publicam concutere posset, evertit. numerum
annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum
Caesaris defensor esse deberet, et in publicis2 et in privatis
rebus acta Caesaris rescidit. in publicis nihil est lege
gravius; in privatis firmissimum est testamentum. leges
alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit.
testamentum inritum fecit, quod etiam infimis
civibus semper obtentum est. signa, tabulas, quas populo
Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos
Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.