[19]
iam illud cuius est, non dico audaciae—cupit
enim se audacem1—sed, quod minime volt, stultitiae, qua
vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter
subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae,
di immortales! in qua me consule salutares sententiae
dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis
homines conlocati stent? accusa senatum; accusa equestrem
ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa
omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem
hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. haec tu non
propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia2 tantam
rerum repugnantiam non vides3. nihil profecto sapis. quid
est enim dementius quam, cum rei publicae4 perniciosa arma
ipse ceperis, obicere alteri salutaria?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.