previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA TERTIA

1. serius omnino, patres conscripti, quam tempus1 rei publicae postulabat2, aliquando tamen convocati sumus; quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem. exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat Antonius qui in provinciam D. Bruti3, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et paratum ad urbem venturum esse minitatur. [2] quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi4 dilatio temporis? quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. dies enim adfert vel5 hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiis6, sic consiliis exspectari solet. quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae7 non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. quod confido equidem consules designatos, simul8 ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. mea9 autem festinatio non victoriae solum avida est sed10 etiam celeritatis. [3] quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas? 2. C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, cum11 maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne12 optantibus quidem nobis, quia non posse fieri13 videbatur, firmissimum exercitum ex14 invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: quamquam non sum usus15 eo verbo quo debui16; non enim effudit: in salute rei17 publicae conlocavit. [4] cui quamquam gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est tanta18 quantam maximam animi nostri capere possunt. quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum eis19 copiis quas se habiturum putabat20, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis21 iugulari iusserit22; quorum ante pedes eius morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. hac ille crudelitate imbutus, cum multo bonis23 omnibus24 veniret iratior quam illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum25 aut cui omnino bono pepercisset? [5] qua peste privato consilio26 rem publicamneque enim fieri potuit aliterCaesar liberavit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. cui quidem hodierno die, patres conscriptinunc enim primum ita convenimus ut illius27 beneficio possemus ea28 quae sentiremus libere diceretribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. nec vero de legione Martia, 3. [6] quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? quae cum hostem populi Romani Antonium29 iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. atque ea30 legio consedit Albae. quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorum31 rei publicae32 civium? [7] huius33 legionis virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, civi34 optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. faciendum est igitur nobis35, patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac36 auctoritate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laude37 et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus. 4. [8] atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio38 auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris39 secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. sed haec, ut dixi40, superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate41. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso42 Antonio43 retinenda nobis. [9] illi regibus parere iam a condita urbe didicerant44: nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius45, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur46 Antonium? quid Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferente47 eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat. [10] quis autem rex umquam fuit tam insignite impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla48 pendebatur aurum, numerabatur49 pecunia; una in domo omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabantur50. supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi ad51 ccc52 fortissimos viros civisque optimos trucidavit. [11] postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus53: Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibus54 relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea55 quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis. cum autem est omnis servitus56 misera, 5. [12] tum vero intolerabile est57 servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat58 non esse consulem. faciendum est igitur nobis, patres conscripti59, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus60 et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die se61 non modo consulatu sed etiam libertate abdicavit. esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne62 accipere voluisset. hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare63 vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit? [13] nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur.

quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possint64 rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. cum enim tuto haberi senatum65 sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam66 intra muros Antoni scelus audaciamque versari. 6. [14]

quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consul67 sed etiam hostis Antonius. nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. si autem militibus68 exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non69 existimet quem qui armis persequantur70 conservatores rei publicae iudicentur71? [15] at quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem ut72 maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventute73 habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicit74 impurior? ignobilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura75 pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. 'Aricina76 mater.' Trallianam aut Ephesiam putes dicere. videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotus77 enim quisque nostrum78 non est? quod autem municipium non contemnit is qui Aricinum79 tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipum80 honestissimum? [16] hinc Voconiae, hinc Atiniae81 leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimi82. sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius83 Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit84. 'at avus85 nobilis.' Tuditanus nempe ille86 qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat87. vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! habetis88 nobilitatem generis gloriosam. [17] qui autem evenit ut89 tibi Iulia90 natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam: quos certo91 scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere. 7. idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, compellat edicto, nec sentit amens commendationem92 esse compellationem suam. quid enim accidere huic adulescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliorum esse93 socium, Antoni furoris inimicum? [18] at etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus? nam me isdem edictis94 nescit laedat an laudet. cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis95 sumpserim, laudare videtur, quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi96 facti memoriam refricat, tum a sui97 similibus invidiam aliquam in me commoveri putat. 8. [19] sed quid fecit ipse? cum tot edicta proposuisset98, edixit99 ut adesset senatus frequens a. d.100 viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. at quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo: 'si quis101 non adfuerit, hunc102 existimare omnes103 poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.' quae sunt perdita consilia? an ea quae pertinent104 ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum Caesari105 me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in106 eo salus et vita optimi cuiusque, libertas107 populi Romani dignitasque consisteret? [20] sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? num putatis108 aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si109 illae110 epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: in111 ante diem112 iv Kalendas Decembris distulit. adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. convenerunt conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam. [21] quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare113? necesse erat enim alterutrum114 esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari115. si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert116 ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem117 confessus sit? quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus! 9. sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret118 quid dicere vellet adhuc neminem inveni. [22] 'nulla contumelia est quam facit dignus.' primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni119, sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: 'nec timor quem denuntiat inimicus.' quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico120 campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum121 magis etiam infatuet mercede publica. [23] sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset122 ferus. quid enim123 attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium124, a quo erat honestissimis contionibus125 et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat126 periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur. [24] ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere127 festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. 10. quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara tamen senatus consulta illo ipso128 die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret. [25] praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum129 senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. qui enim periculo carere130 possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam131 Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus, vir132 patre, avo maioribusque133 suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius134; idem fecit Sp. Oppius135; ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius136, senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt. [26] quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius137 repudiavit. qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Annius138, M. Gallius139. O felicem utrumque! nihil enim maluerunt140. C. Antonius Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper141 in ore provinciam. C. Calvisius142 Africam. nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilia143, Q. Cassi Hispania. non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse. 11. [27] O C. Caesaradulescentem appelloquam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! qui enim haec fugiens fecit, quid faceret144 insequens? etenim in contione dixerat se custodem fore145 urbis, seque usque146 ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? et quidem se introiturum in urbem dixit147 exiturumque cum vellet. quid illud? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem? [28]

hodierno148 die primum, patres conscripti149, longo intervallo150 in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. cum autem id facere non possem, quievi151, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest152 aut quo modo? quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? ex his totus vitiis153 conglutinatus est. nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. [29] quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut154 aut libertatem propriam Romani et generis155 et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus. multa quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan156 recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalisquae tamen ipsa non tulimusetiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum? 12. [30] quid hic faciet157, si poterit158, iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit159, ad se ex eis160 omnia ornamenta transtulerit, caedis et incendiorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus consultis bene et e re publica161 factis reliquas res ad lucrum praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates liberaverit, provincias universas ex imperi162 populi Romani iure sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda curaverit, earumque rerum omnium domesticum mercatum instituerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis populum163 et magistratus foro excluserit, senatum stiparit armatis164, armatos in cella165 Concordiae, cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem166 urbis venire conatus? atque is167 ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris, [31] consensu veteranorum, virtute legionum, ne fortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere desinit. in Galliam mutilatum ducit exercitum; cum una legione et ea vacillante168 L. fratrem exspectat, quo neminem reperire potest sui similiorem. ille autem ex myrmillone dux, ex gladiatore imperator quas effecit169 strages, ubicumque posuit vestigium170! fundit apothecas,171 caedit greges armentorum reliquique pecoris quodcumque nactus est; epulantur milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vino; vastantur agri, diripiuntur villae, matres familiae172, virgines, pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. haec eadem, quacumque exercitum duxit, fecit M. Antonius173. 13. [32] his vos taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium beneficio utemini? nullum erit tempus hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus174 tenebitur175, si in Galliam venerit. nec ille armis solum sed etiam decretis nostris176 urgendus est. Magna vis177 est, magnum numen unum et idem sentientis senatus. videtisne refertum forum, populumque Romanum ad spem recuperandae libertatis erectum? qui longo intervallo cum frequentis hic videt nos, tum sperat etiam liberos convenisse. [33] hunc ego diem exspectans M. Antoni scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non intellegebat ad quod178 tempus me et meas viris reservarem. si enim tum illi caedis a me initium179 quaerenti respondere voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. hanc vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de libertate populi Romani et180 dignitate vestra quod cogitandum sit cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non181 recusem sed etiam appetam atque deposcam. hoc feci dum182 licuit; intermisi quoad non licuit. iam non solum licet sed etiam necesse est183, nisi servire malumus184 quam ne serviamus animis armisque185 decernere. [34] di immortales nobis haec praesidia dederunt: urbi Caesarem, Brutum Galliae. si enim ille urbem opprimere186 potuisset, statim, si Galliam tenere187, paulo post optimo cuique pereundum188, reliquis189 serviendum. 14. hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consili principes vos190 esse aliquando recordamini. signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. nihil est quod moneam vos. nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esse191. [35] Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire, ea summa miseria est192 summo dedecore coniuncta. quod si iamquod di omen avertant!—fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus. [36] nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et ad193 libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt194 in utramque partem quid sentiant, quid velint195. sunt impii civespro caritate rei publicae nimium multi, sed196 contra multitudinem197 bene sentientium admodum pauciquorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent198 consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani199 libertate commentati atque meditati. his auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem autem faciet200 libertatem servitutis recordatio. 15. [37]

quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. quodque edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati201, propositum sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat; [38] quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et fortissimorum202 amicissimorumque203 rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. Planco204 imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia205, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam ut eae provinciae eique206 exercitus in senati207 populique Romani208 potestate praesidioque rei publicae209 sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris210 summoque consensu militum211 veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a212 gravissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur; [39] cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quod213 pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio214, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam215 meritis honores eis216 habeantur gratiaeque referantur. senatui placere uti217 C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent218, ita uti e re publica fideque sua videretur219.


1 tempus om. V1

2 postulabat Manutius: postulabatvit V1: postulavit V2D

3 D. om. V1

4 minima D

5 vel V: et D nisi D: nihil V: si nihil Halm

6 sacrificiis Halm: sacrificii VD consiliis V: consilii D

7 eae Halm: ae V: hae D

8 simul ac D

9 mea D: ea V

10 sed om. V

11 cum (c in ras.) V1: tum cum V2: tunc cum D

12 ne Lambinus: nec codd. opinantibus D

13 fieri posse non D

14 ex om. D

15 sumus usi D

16 debui V: decuit D

17 in rei (re) p. salute V (malo numero

18 tamen est tanta Vs: tamen tanta est cnt

19 eis ed. R: his VD

20 putaverat D

21 cives optimos D

22 iussit D

23 bonis nobis Christ

24 omnibus Vn2: hominibus cett.

25 vestrum D

26 rem p. privato consilio D

27 illius Vc: de illius nst

28 ea om. D

29 M. Antonium D iudicavisset D (ita mox

30 ea om. V

31 fortiorum ... amicorum Angelius: fortium ... amicorum V: fortiorem ... amicorum D

32 rei p. V: p. R. D

33 huiusce D

34 cive D

35 est igitur nobis Vc: igitur nobis est (est nob. n) nst

36 hac scripsi: haec codd.: del. Ernesti

37 laude Vc: laudetur nst

38 optimo iud. quae D

39 C. Caesaris D

40 ut dixi haec D

41 potestatem D

42 repulso D

43 Antonio D: maioribus nostris tam Antonio V: iam Antonio Faernus

44 fort. didicerunt (numeri gratia

45 non ante impius om. D

46 patietur Vcn2: -iatur nst Antonium om. D (tuetur numerus

47 referente D

48 quasilla Vt: quas illa c: cives illius ns

49 non numerabatur Curio Secundus

50 nundinabatur (-nantur n2) D

51 ad c: at V: om. nst

52 ccc VD, ed. R: trecentos Naugerius (1)

53 expulsus est D

54 legionibus omnibus V

55 ea vota D

56 est post omnis habent cns, post servitus t: fort. sit.

57 intolerabile est ed. R: intolerabile si c: intolerabilis est cett.

58 verissimeque iudicat om. c

59 P. C. nobis D

60 contionatus est D

61 se ante abdic. hab. D

62 insigni V: insignia Faernus

63 C. Halm: e V: om. D

64 possint Faernus: possetint V: possent D

65 senatum haberi D

66 istud etiam statuistis D

67 non ante consul om. ct

68 sin D

69 hostem non Vs: non hostem cnt

70 persequuntur D

71 iudicantur V

72 ut om. V

73 in om. V1: iuventuti coni. Halm

74 qui male dicit Vc (dict V): maledico D

75 naturalis D

76 At Aricina coni. Müller

77 quotus V1: notus V2D

78 nostrum om D

79 non ... Aricinum om. V1

80 municipium D

81 Atiniae c: Atini*tae V: Santiniae (sanct. s) st: Scantiniae (scat. n2) n

82 laut. plurimi et honestissimi D

83 Atius Ferrarius: Attius codd.

84 traxerit D: traxit tarxerat V: traxerat Halm

85 avus V1c: huius t: avus huius V2ns

86 nempe ille Vcn: nempe ille, ille st

87 fort. solebat spargere (numeri gratia

88 haberetis V2D

89 ut is D

90 Iulia V: vigilia c: Aricina nst

91 certe V2

92 commendationem Vc: communem nst

93 se ante esse inser. Müller

94 me isdem edictis Vt: in (om. c) eis de me dictis cns nescit om. V1: nescio coni. Halm

95 ac pessimis om. D

96 pulcherrimi Vc: pulcherrimam nst

97 sui st: suis Vcn

98 proposuisset Naugerius (1): posuisset codd. (cf. iv. 9)

99 edixit Vs: et dixit n: dixit ct

100 a. d. Lambinus: ad codd.

101 qui D

102 hunc om. V1

103 omnes existimare D

104 pertitnenat V1: pertineant Halm

105 Caesari V1: Caes. c: Caesaris V2nst

106 in om. V1

107 et libertas D

108 putastis (-ti V1) V

109 si V: est D: est, si Faernus

110 illae ille V: eae c: ęlea t: alea si (est si s) ns

111 in V1: et V2D

112 ante diem D: ad V

113 se ipsum hostem iudicare nisi post quid est aliud hab. D

114 alterum D

115 iudicari ducibus V (malo numero

116 referat V (peiore numero

117 hostem esse D

118 intellegitat V

119 digni multi D

120 publico P R. D

121 stupidum V: stultum D

122 tam mans V1: tam subito mans. V2D ferus fuisset V (peiore numero

123 enim Vc: autem ns: om. t attinuerit D

124 Cann. Vc: Can. nst

125 contentionibus D (in V contentionibusque add. post iure)

126 at quod erat coni. Halm

127 et fugere V: effugere D

128 illo ipso Vc: in illo ipso ns: in ipso illo t

129 consulis V

130 carere metu et periculo D

131 nullam... provinciam om. V1

132 vir om. V1

133 maioribus t

134 C. Turranius V: M Anturranius D: M' Turran. Gruter

135 Sp V: P. D

136 M. Vehilius V: vel D

137 C. Cestius Vrsinus: c. estius V: c cesetius cn2: c. cessedius n1st

138 T. cn1s: L. Vn2: om t

139 Annius V: Antonius D (cf. xi. 14) M. Gallius scripsi: M. Antonius codd. (cf. xiii. 26)

140 maluerunt V: metuerunt D

141 semper habebat D

142 Calvisius (-iss- c) D: Celusius V

143 M. Cusini Sicilia V: micus in isio illa c: micus nisi illa t: m. iccius nisi illam ns

144 fecerit D

145 fore Vb: futurum cett.

146 seque usque Muretus: sequasq. V: usque D

147 dixit V: om. D

148 In codd Halmii abt ante Hodierno spatium vacuum relictum est: in g legitur Explicit liber tercius.

149 Incipit quartus: in meis cns nulla est lacuna

150 P. C. D: om. V

151 quievi Victorius: vi V1: qui V2: qui fui D

152 potest V, Cus.: posset D

153 totus vitiis (tot c) Vc, Cus.: totus nst

154 ut om. D

155 et generis V: generis D

156 forsitan om. D

157 faciat cs

158 potuerit D

159 compilarit D

160 eis Halm: is V: his D

161 bene et e re p. Vc: de re p. bene t: e re p. bene ns

162 imperio D

163 praesides et populum D

164 armatis V (cf. ii. 6): armis D, del. Madvig (contra numerum

165 cellam cn

166 dispertitionem Klotz: disperditionem cns: dispersionem Vt

167 atque is Vc: at qualis nst

168 vaccillante V, Nonius p. 34

169 effecit Klotz: et fecit c: effecerit V (excidisse quis vestrum ignorat post vestigium putat Halm): fecit nst

170 vestigia D

171 fundit apothecas add. Ernesti ex Servio ad Ecl. vi. 55; `fudit apothecas, cecidit greges armentorum': om VD, Cus.

172 familias D

173 M. om. V

174 fronte, lateribus Garatoni: fronte alteribus V1 (a lateribus V2): a fronte a lateribus D

175 tenetur D

176 nostris decretis D

177 vis et V

178 quod ad c

179 a me post initium habent D

180 et V: de nst: om. c

181 modo non Vc: modo nst

182 dum V: semper dum D

183 necesse est etiam D

184 malumus cns: malimus V: maluimus t

185 animis armisque D et Nonius p. 285: armis animisque V (cf. x. 21)

186 opprimere urbem V (peiore numero

187 teneret D

188 pereundum erat Halm

189 reliquis esset add. s: erat add n

190 vos om. D

191 ferendam esse Muretus: ferendẽ V: ferendam c: esse ferendam nst

192 est V, Cus.: om. D

193 et ad V: et D

194 omnes iam D patefaciunt Halm: patefaciunt fecerunt V: patefecerunt D

195 sentiat, quid velit V

196 sed suppl. Lambinus hoc loco: post cives hab. V, om. D

197 pro multitudine D

198 accedent Vc: accedunt nst

199 de populi R. cns: dei publicae V: de r. p. t 12, 15, 16 ut D ter, ita § 39

200 facit Cus.

201 designati optime de re p. meriti (mereri t) add D

202 virorum post optimorum add. c: post fortiss. nst

203 amicorumque V

204 et ab L. D

205 Iulia V: Tullia D

206 eique c (ii-): que V: Galliaeque nst: atque Muretus

207 senatus D

208 Romani om. V

209 rei p. V: populi R. D

210 C. om. V

211 militum consensu V

212 a Vc: et a nst

213 et quod equod V: quod D

214 L. Egn. duce quaestore optimo, civi egregio Muretus: L. Egn. que opti egregio mo V: L. Egn. duce civi egregio D

215 in rem p. om. D

216 his V

217 ut D

218 referrent Vc: referent t: referant ns

219 videretur censuerunt c: censuerint (sine videretur) ns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: